Skip to the text

Caput XVII

Deus curam gerit hominum ab ipso creationis initio : unde adhortatio ad pietatem, toto capite : opera hominum nota Deo sicut sol, 15, 30 ; videt omnia, 31.

VERSIO VULGATA.

  1. Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum.

  2. Et iterum convertit illum in ipsam : et secundum se vestivit illum virtute.

  3. Numerum dierum et tempus de- SIXTINA VERSIO.

Dominus creavit de terra hominem :

Et iterum convertit illum in ipsam.

Dies numeri, et tempus dedit illis, et dedit illis potestatem eorum, quæ sunt super eam. Se- 2. Secundum se : Græc. explicat vers. seq., secundum seipsos : homines scilicet : prout illis dignum erat : nam etiam immortales fecit.

  1. Numerum dierum ; dies noctesque et tempora numerato illi dedit, [105] consti-

dit illi : et dedit illi potestatem eorum, quæ sunt super terram.

  1. Posuit timorem illius super omnem carnem ; et dominatus est bestiarum et volatilium.

  2. Creavit ex ipso adjutorium simile sibi : consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi : et disciplina intellectus replevit illos.

  3. Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum : et mala et bona ostendit illis.

  4. Posuit oculum suum super corda illorum : ostendere illis magnalia operum suorum,

  5. Ut nomen sanctificationis collaudent : et gloriari in mirabilibus illius, ut magnalia enarrent operum ejus.

  6. Addidit illis disciplinam, et legem vitæ hæreditavit illos.

  7. Testamentum æternum constituit cum illis', et justitiam et judicia sua ostendit illis.

  8. Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum : et honorem vocis audierunt aures illorum, et dixit illis : Attendite ab omni iniquo.

  9. Et mandavit illis unicuique de proximo suo.

  10. Viæ illorum coram ipso sunt semper : non sunt absconsæ ab oculis ipsius,

  11. In unamquamque gentem præposuit rectorem : cundum seipsos vestivit illos virtute, et secundum imaginem suam fecit eos.

Et posuit illius terrorem super omnem carnem, et dominari bestiarum et volatilium.

Consilium, et linguam, et oculos, aures, et cor dedit ad cogitandum illis.

Disciplina intellectus implevit illos : et bona et mala ostendit eis.

Posuit oculum suum super corda illorum, ostendere illis magnalia operum suorum.

Et nomen sanctificationis laudabunt : ut magnalia enarrent operum ejus.

Addidit illis disciplinam, et legem vitæ hæreditavit eos.

Testamentum æternum constituit cum illis ; et judicia sua ostendit eis.

Magnalia honoris viderunt oculi eorum : et honorem vocis eorum audivit auris illorum. Et dixit illis : Attendite ab omni iniquo.

Et mandavit illis unicuique de proximo.

Viæ eorum coram illo sunt semper : non abscondentur ab oculis ipsius.

Unicuique genti præposuit rectorem : tutis omnium signis. Gen., i, 14. Dedit illi potestatem : hæc et quæ sequuntur repetita ex Gen., i, 28 ; ii, 19, 20, etc.

  1. Mala et bona ostendit illis : plantata arbore scientiæ boni et mali. Gen., ii, 17, atque inde consecutis malis bonisque.

  2. Nomen sanctificationis : nomen Dei sanctum.

  3. Addidit illis disciplinam. His et seqq. exequitur varia dona collata humano generi, legem, promissa, miracula. Hæreditavit illos : sorti assignavit : sorte distribuit.

  4. In unamquamque gentem... rectorem : legislatores, reges : quod frustra retulerunt ad angelos. [106]

  5. Et pars Dei, Israel facta est manifesta.

  6. Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei : et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum.

  7. Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei.

  8. Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis, quasi pupillam conservabit.

  9. Et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terræ.

  10. Pœnitentibus autem dedit viam justitiæ, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis.

  11. Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua :

  12. Precare ante faciem Domini, et minue offendicula.

  13. Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito execrationem :

  14. Et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei.

  15. In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. Et pars Domini Israel est.

Omnia opera eorum velut sol in conspectu ejus : et oculi ejus sine intermissione in vias eorum.

Non sunt absconsæ injustitiæ illorum ab eo, et omnia peccata eorum in conspectu Domini.

Eleemosyna viri, quasi signaculum cum ipso ; et gratiam hominis, quasi pupillam conservabit.

Postea resurget, et retribuet illis : et retributionem eorum in caput ipsorum reddet.

Verumtamen pœnitentibus dedit reditum, et confirmavit deficientes sustinentia.

Convertere ad Dominum, et relinque peccata :

Precare ante faciem, et minue offendiculum.

Revertere ad Altissimum, et avertere ab injustitia, et valde odito execrationem.

Altissimo quis laudem dicet in inferno ?

Pro viventibus et viventibus, et dantibus vicissim confessionem. 17. Non sunt absconsa testamenta : Græc. non sunt absconsæ injustitiæ illorum.

  1. Eleemosyna viri : ut mala opera, vers. 17, Deum non latent : ita, hic, bona opera, puta, eleemosynæ. Quasi signaculum : quasi res sigillo clausa ; inviolabile divinæ misericordiæ pignus.

  2. Postea resurget. Deus, cum diu obdormisse videbatur, et quasi connivere peccatis, tandem consurget in impios, iram concitabit : et convertet in interiores : ad sepulcrum : neci dedet.

  3. Viam justitiæ : Græc. reditum : et confirmavit deficientes sustinere : sub plagis et verberibus fatiscentes.

  4. Sta in sorte propositionis : in sorte tibi propositi ; in sorte veritatis, supra vers. 20, atque observandæ legis, quæ tibi pars obtigit.

25, 26. In partes vade : consocia te eorum partibus, qui vitam agunt piam, et [107]

À mortuo, tanquam eo qui non est, perit confessio :

Vivus et sanus laudabit Dominum.

Quam magna misericordia Domini, et propitiatio convertentibus se ad eum !

Non enim omnia possunt esse in hominibus : quoniam non est immortalis filius hominis.

Quid lucidius sole ? et hoc deficit : et malus excogitabit carnem et sanguinem.

Virtutem altitudinis cœli ipse conspicit : et omnes homines terra et cinis. 26. Non demoreris in errore impiorum : ante mortem confitere. À mortuo quasi nihil perit confessio.

  1. Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis, et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius.

  2. Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se !

  3. Nec enim omnia possunt esse in hominibus : quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt.

  4. Quid lucidius sole ? et hic deficiet. Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis ? et hoc arguetur.

  5. Virtutem altitudinis cœli ipse conspicit : et omnes homines terra et cinis. vivi Deum laudant. Pro hoc Græc. Altissimo quis dicet laudem in inferno ? pro viventibus et dantibus vicissim confessionem : quasi diceret : Hoc est viventium et vicissim collaudantium Deum. À mortuo quasi nihil : Græc. quasi nullo non existente, perit confessio : laus, quæ quo sensu intelligenda, diximus Præfatione in Psalmos, cap. i, num. 9, 10.

  6. Convertentibus ad se : Græc. se ad eum.

  7. Nec enim omnia. Significat tantas esse Dei misericordias, ut homo mortalis ævi, tam brevis vitæ spatio experiri, nedum eloqui possit. In vanitate : vanissime : summa est vanitas, potuisse homini placere nequitiam.

  8. Quid lucidius sole ? Sol ipse deficit, deliquium patitur, et hic defectus notus omnibus : quid mirum, si deprehenditur deliquium, sive vitium in homine, carnem et sanguinem, hoc est, carnalia et turpia cogitante ? Quæ pertinent ad retundenda ea quæ supra objecta erant, xvi, 16, nempe peccata nostra latere Deum. Græc. sic habet : Quid lucidius sole ? et tamen hoc (lucidissimum) eclipsin patitur, et malus homo cogitat carnem et sanguinem. Obscurissime quidem, sed pauca supplendo, idem cum Vulgata extundetur sensus.

  9. Virtutem altitudinis : ne dicas cum impio, xvi, 16, aliquid Deo esse incompertum. [108]

Chapter 100 of 133