Skip to the text

Caput XVIII

Deus omnium æque creator, 1 ; operum ejus perfectio incomprehensibilis, 2, ad 7 ; miserator hominis, ad 15 ; beneficia non exprobranda, ad 19 ; considerate loquendum, 19 ; examinare seipsum, 20 ; orare et justificari ne cesses, 22 ; ad orationem animus præparandus, 23 ; adversa in prosperitate cogitanda, 24, 25 ; veloces rerum conversiones, 26 ; hinc nunquam sine metu, 27 ; post concupiscentias non eas, 30, 31 ; atque hic incipit de continentia.

VERSIO VULGATA.

  1. Qui vivit in æternum, creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum.

  2. Quis sufficit enarrare opera illius ?

  3. Quis enim investigabit magnalia ejus ?

  4. Virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ?

  5. Non est minuere, neque adjicere : nec est invenire magnalia Dei.

  6. Cum consummaverit homo, tunc incipiet : et cum quieverit, aporiabitur.

  7. Quid est homo, et quæ est gratia illius ? et quid est bonum, aut quid nequam illius ?

  8. Numerus dierum hominum ut multum, centum anni : quasi gutta aquæ maris deputati sunt : et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.

  9. Propter hoc patiens est Deus in SIXTINA VERSIO.

Qui vivit in æternum, creavit omnia simul : Dominus solus justificabitur.

Nemini potestatem fecit enarrandi opera ipsius.

Et quis investigabit magnalia ejus ?

Virtutem magnitudinis ejus quis enumerabit ? et quis adjiciet enarrare misericordias ejus ?

Non est minuere neque adjicere : et. non est investigare mirabilia Domini.

Cum consummaverit homo, tunc incipit : et cum quieverit, tunc dubitabit.

Quid est homo, et quid usus ejus ? quid est bonum ejus, et quid malum ejus ?

Numerus dierum hominis, ut multum, centum anni : sicut gutta aquæ maris, et calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.

Propter hoc patiens fuit in il- 1. Creavit omnia simul : Græc. communiter, pariter, æque omnia, ac sine ipso factum est nihil. Deus solus justificabitur : solus irreprehensus in operibus suis, cujus comparatione omnia immunda sunt, ut demonstrat sanctus Job, cap. ix, etc.

  1. Cum consummaverit homo : cum devenisse se putaverit ad perfectam divini operis intelligentiam, tunc incipiet. Et cum quieverit : cum velut re comperta, a quærendo destiterit : tunc aporiabitur : dubitabit : hæsitabit, in pristinam ignorantiam devolvi se sentiet.

  2. Quæ gratia ? Græc. utilitas : nequam : Græc. malum, nemo scit quid sibi bonum malumve : ideo ipse Deus docet, vers. 11 et seqq.

  3. Exigui anni in die ævi : atque ætatis suæ.

  4. Propter hoc : ne cum impiis dicas, eo quod homo nihili sit, non esse curæ Deo : supra, xvi, 17, imo ea causa miserandi est. [109]

illis, et effundit super eos misericordiam suam.

  1. Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est, et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.

  2. Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis,

  3. Miseratio hominis circa proximum suum : misericordia autem Dei super omnem carnem.

  4. Qui misericordiam habet, docet et erudit, quasi pastor gregem suum.

  5. Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus.

  6. Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.

  7. Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum melius quam datum.

  8. Nonne ecce verbum super datum bonum ? sed utraque cum homine justificato.

  9. Stultus acriter improperabit : et datus indisciplinati tabescere facit oculos.

  10. Ante judicium para justitiam lis : et effudit super eos misericordiam suam.

Vidit et cognovit subversionem eorum, quoniam mala est :

Ideo multiplicavit propitiationem suam.

Miseratio hominis circa proximum suum : misericordia autem Domini super omnem carnem.

Corripiens, et erudiens, et docens, et convertens, quasi pastor gregem suum.

Miseretur excipientium doctrinam, et eorum qui festinant ad judicia ipsius.

Fili, in bonis ne des querelam, et in omni dato tristitiam verborum.

Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic verbum melius quam datum.

Nonne ecce verbum super datum bonum ? et utraque apud hominem gratiosum.

Stultus acriter improperabit : et datus invidi tabescere facit oculos.

Antequam loquaris, disce, et 10. Vidit : ne dicas perversum esse hominem, Deique cura indignum, quod ejus nequam, id est, malus atque infelix sit exitus : cum contra ea causa sit, cur illum erudiat, ne malo fine pereat, vers. 11 et seqq. Subversionem illorum : exitum, ut supra, x, 16.

  1. Qui misericordiam. Vide Græc, in eoque veri pastoris officia.

  2. Miseretur. Vide Græc. Festinat : prompte ambulat, in judiciis, in mandatis ejus : ut passim Psalm. cxviii. Quo fine concludit responsum ad objecta, quæ commemorata sunt ad cap. xv, 11, 12 ; xvi, 16.

  3. In bonis : largiendis. Vide vers. 18.

  4. Verbum melius quam datum : cum verba apposite dicta existimationis ac benevolentiæ argumenta sint, quibus vel maxime homines delectantur.

  5. Sed utraque cum homine justificato : utraque et verbum lene et donum præsto sunt homini justo ac bono : Græc. gratioso, miti.

  6. Acriter improperabit : dando ipsa beneficia exprobrabit ; quo fit id quod sequitur, ut invisus sit datus, datio, datum sive donum, δόσις : indisciplinati : Græc. invidi ; qui ita dat, tanquam accipienti donum invideat. [110]

tibi : et antequam loquaris, disce.

  1. Ante languorem adhibe medicinam : et ante judicium interroga teipsum ; et in conspectu Dei invenies propitiationem.

  2. Ante languorem humilia te ; et in tempore infirmitatis, ostende conversationem tuam.

  3. Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari : quoniam merces Dei manet in æternum.

  4. Ante orationem præpara animam tuam : et noli esse quasi homo qui tentat Deum.

  5. Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei.

  6. Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum.

  7. À mane usque ad vesperam immutabitur tempus : et hæc omnia citata in oculis Dei.

  8. Homo sapiens in omnibus metuet : et in diebus delictorum attendet ab inertia.

  9. Omnis astutus agnoscit sapien- ante languorem adhibe medicinam. Ante judicium interroga teipsum : et in hora visitationis, invenies propitiationem.

Ante languorem humilia te ; et in tempore peccatorum, ostende conversionem.

Non impediaris reddere votum tempestive : et non verearis usque ad mortem justificari.

Ante orationem præpara teipsum, et non sis quasi homo qui tentat Dominum.

Memento iræ in die consummationis ; et tempus vindictæ in conversione faciei.

Memento temporis famis in tempore saturitatis ; paupertatis et necessitatis in die divitiarum.

À mane usque ad vesperam immutabitur tempus : et omnia sunt citata in oculis Domini.

Homo sapiens in omnibus metuet : et in diebus peccatorum attendet a delicto.

Omnis intelligens novit sapien- 20. In conspectu Dei : Græc. in horti visitationis (sive judicii ac pœnæ infligendæ).

  1. Infirmitatis : affecta valetudine : Græc. in tempore peccatorum (cum peccata invalescere senties, sive, in tempore quo peccata punientur) ostende conversionem, pro quo in Vulgat. scribæ reposuisse videntur conversationem : ut vers. 24.

  2. Orare semper : Græc. reddere votum suo tempore. Ne verearis : ne tardes, ne cuncteris : Græc. usque ad mortem justificari. Qui justus est, iustificetur adhuc. Apoc., xxii, 11. Quoniam merces Dei : Paulus : Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus, non deficientes. Galat. vi, 9.

  3. Ante orationem : sive ante votum.

  4. Memento iræ in die consummationis, mortis, et tempus : supple, memento, pro memento temporis : ut memorare novissima : supra, vii, 40, Græc. Memento tempus retributionis, ultionis. In conversatione : pro conversione faciei : ἐν ἀποστρόφη προσώπον ; cum Deus vultum averterit, ac pœnas infligere cœperit.

  5. Immutabitur tempus : occasio, rerum status. Omnia sunt citata : cita, velocia in oculis Dei : quod tempore non egeat ad expedienda consilia, et uno ictu rem peragat.

  6. In diebus delictorum. Vide vers. 21. Ab inertia : Græc. a peccato.

  7. Omnis astutus. Omnis homo prudens facile recognoscit eum, qui fuerit sapientiæ compos, talemque eum esse facile confitetur. [111]

tiam : et invenienti eam dabit confessionem.

Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et emiserunt quasi imbrem proverbia exquisita.

Continentia animæ.

Post concupiscentias tuas non eas, et a desideriis tuis avertere.

Si præstes animæ tuæ beneplacitum concupiscentiæ, faciet te gaudium inimicorum tuorum.

Ne oblecteris in multa epulatione, neque alligeris commissioni ejus.

Non fias pauper de symbolis comessans ex fœnore : et nihil tibi est in sacculo. tiam : et invenienti eam dabit confessionem.

  1. Sensati in Verbis et ipsi sapienter egerunt : et intellexerunt veritatem et justitiam, et impleverunt proverbia et judicia.

  2. Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.

  3. Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis.

  4. Ne oblecteris in turbis, nec in modicis : assidua enim est commissio illorum.

  5. Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore, et est tibi nihil in sacculo : eris enim invidus vitæ tuæ. 29. Impleverunt proverbia : Græc. Emiserunt quasi imbrem proverbia exquisita, sententias exquisitas.

  6. Hic in Græc. titulus : Continentia animæ. Post concupiscentias non eas, recte August. : « Aliud non concupiscere, quod non est in potestate ; aliud, ire post concupiscentias, iisque obsequi, quod peccato imputatur. »

  7. Ne oblecteris in turbis. Vide Græc. : commissioni, symbolæ, comessationi ex symbolis, de qua vers. seq.

  8. Ne fueris. Vide Græc.

Chapter 101 of 133