Skip to the text

Caput XVI

Pergit de filiorum impiorum multitudine : non esse optandam eam, ad 6 ; Deus malorum hominum multitudini non parcit, 6, 7, ad 12 ; unicuique reddit secundum opera, 12, ad 16 ; aggreditur qui dicebant a Deo non curari mundum, aut res humanas, ac Dei providentiam ostendit per opera, 16 ad finem.

VERSIO VULGATA.

  1. Ne jucunderis in filiis impiis, si SIXTINA VERSIO.

Non concupiscas multitudinem 1. Ne jucunderis. Recte admoniti homines, ne impiae sobolis amplitudine glorientur ; idque longe magis pertinere ad Deum, vers. 5 et seqq. [101]

multiplicentur : nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis.

  1. Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum.

  2. Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii :

  3. Et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios.

  4. Ab uno sensato inhabitabitur patria, tribus impiorum deseretur.

  5. Multa talia vidit oculus meus, et fortiora horum audivit auris mea.

  6. In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira.

  7. Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti :

  8. Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum.

  9. Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis.

  10. Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui : et si unus fuisset cervi- filiorum inutilium : neque jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur : ne oblecteris super ipsos, si non est timor Dei cum illis.

Non credas vitæ illorum : et ne respexeris in locum illorum.

Melior est enim unus, quam mille ;

Et mori sine filiis, quam habere filios impios.

Ab uno enim sensato cohabitabitur civitas : tribus autem impiorum desolabitur.

Multa talia vidi in oculis meis ; et fortiora his audivit auris mea.

In synagoga peccantium exardebit ignis ; et in gente incredibili exarsit ira.

Non est propitiatus pro antiquis gigantibus qui rebellaverunt fortitudine sua.

Non pepercit pro incolatu Lot, iis quos execratus est pro superbia illorum.

Non misertus est genti perditionis, iis qui se elevaverant in peccatis suis :

Et sic sexcentis millibus peditum, qui congregati insurrexerunt in duritia cordis sui : et si 2. Non credas vitæ illorum. Ne victuros credas : hebraismus, Deut., xxviii, 66. Et erit vita tua quasi pendens... et non credes vitæ tuæ.

  1. Ab uno sensato... tribus impiorum : ab uno Abrahamo, ab uno Israele Hebræi in tantum populum propagati, cum populi Chananæi tanta multitudine internecione deleti sint.

  2. Multa talia vidi... fortiora horum. Multa vidi talia, nempe ex uno pio amplam sobolem excrevisse : impiorum amplas familias ad nihilum redactas ; hæc, inquam, vidi ego plurima ; tetriora audivi.

  3. In synagoga : in cœtu. Jam eo redit, unde digressus erat ; nempe ut ostendat, Deum ulcisci impios, nec eorum multitudine deterritum.

  4. Gigantes : impii diluvio mersi, tanta licet multitudine. Gen., vi, 4.

  5. Peregrinationi Lot : Sodomis, ubi peregrinus agebat.

  6. Sicut sexcenta millia peditum : Israelitarum scilicet, qui ex Ægypto profecti sunt. Num., xxvi, 51. Qui congregati sunt in duritia : rebelles et increduli, et ideo omnes ad unum prostrati in deserto. Cervicatus, cervicosus contumax. [102]

catus, mirum, si fuisset immunis.

  1. Misericordia enim et ira est cum illo. Potens exoratio, et effundens iram :

  2. Secundum misericordiam suam, sic correptio illius hominem secundum opera sua judicat.

  3. Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.

  4. Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.

  5. Non dicas : À Deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur ?

  6. In populo magno non agnoscar : quæ est enim anima mea in tam immensa creatura ?

  7. Ecce cœlum et cœli cœlorum, abyssus et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur :

  8. Montes simul et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.

  9. Et in omnibus his insensatum unus fuerit cervicosus, mirum hoc, si erit immunis.

Misericordia enim et ira ab illo : princeps propitiationum, et effundens iram.

Secundum multam misericordiam ejus, sic et multa correptio ejus : hominem secundum opera ejus judicat.

Non effugiet in rapinis peccator, et non fraudabit sufferentiam pii.

Omni misericordiæ faciet locum : unusquisque secundum opera sua inveniet.

Ne dicas : À Domino abscondar : numquid ex summo quis mei memorabitur ?

In populo magno non ero in memoria : quæ est enim anima mea in immensa creatura ?

Ecce cœlum et cœlum cœli Dei, abyssus et terra, commovebuntur in visitatione ejus.

Montes simul et fundamenta terræ, cum conspexerit illa, tremore concutiuntur.

Et super ipsis non cogitabit 12. Potens exoratio (Græc. princeps exorationum : in parcendo primus), et effundens iram : Deus qui irascitur et miseretur, Psal. lix, 3 ; nec minus exorari quam irasci solitus.

  1. Non effugiet in rapina... non retardabit : non diu expectabit, sufferentia : patientia, misericordiam facientis : statim enim mercedem accipiet ; Græc. expeditior : Non fraudabit (Deus) expectationem pii,

  2. Omnis misericordia faciet locum, sibi ad Deum. Græc. Omni misericordiæ faciet locum, Deus scilicet.

  3. Non dicas : À Deo abscondar. Confutatis iis, qui Deo auctori peccata tribuebant : alteram quæstionem aggreditur, refellitque eos qui negabant Deo curæ esse res humanas. Ex summo (cœlorum) quis memorabitur, . etc. Sic ille impius, Job. xxii, 14 : Nec nostra considerat, et circa cardines cœli perambulat.

  4. In populo magno : quod familiare Epicuræis : non vacare Deo, ut inquirat in singulos, neque unum homuncionem, resque humanas tanti esse. In tam immensa creatura : revera enim mundum immensum fingebant, orbesque infinitos : tanquam id effectori essent, ut si induceretur Deus horum curator, tanto labore fatisceret, neque attenderet ad singulos : quos confutare incipit vers. sequenti. [103]

est cor : et omne cor intelligitur ab illo :

  1. Et vias illius quis intelligit, et procellam, quam nec oculus videbit hominis ?

  2. Nam plurima illius opera sunt in absconsis : sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit ? aut quis sustinebit ? Longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est.

  3. Qui minoratur corde, cogitat inania : et vir imprudens et errans cogitat stulta.

  4. Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo :

  5. Et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam : et in verbis meis attende in corde tuo ; et dico in æquitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus.

  6. In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis. cor : et vias ejus quis intelliget ?

Et procella quam non videbit homo.

Plurima autem operum ejus in absconsis. Opera justitiæ quis annuntiabit, aut quis sustinebit ? Longe enim est testamentum.

Qui minoratur corde, cogitat hæc : et vir imprudens et errans cogitat stulta.

Audi, fili mi, et disce scientiam ; et in verbis meis attende corde tuo.

Ostendo in pondere disciplinam ; et in veritate annuntio scientiam.

In judicio Domini opera ejus ab initio : et in affectione ipsorum distinxit partes eorum. 21. Procellam : ventos procellosos, quorum causæ latent in thesauris Dei. Psal. cxxxiv, 7.

  1. Plurima opera ejus in absconsis. Ne ergo mirere, si gubernationis arcana te latent, unde sequitur : opera justitiæ ejus quis enuntiabit ? Quis enarrabit quomodo Deus animadversurus sit in impios ? Aut quis sustinebit ? Quis expectabit ? Quasi diceret : Justitia Dei non statim ad ultionem prosilit ; expectandus est exitus rerum quod homines præcipite judicandi licentia non faciunt : unde subdit, longi enim testamentum : quod potest intelligi, longe lex a quibusdam : melius, testamentum, pactum, pro occulta illa lege qua Deus in acta hominum inquirit : pergit enim : interrogatio, sive inquisitio omnium in consummatione est : in illo ultimo judicio. Ultionem non omittit ; sed differt. Vide autem in Vulgata testamenti nomen pro cujusque sententia, xvii, 17.

  2. Qui minoratur corde : qui intellectu deficit : cogitat inania : Græc. cogitat hæc, quæ supra, 16, 17.

  3. Dicam in æquitate (Græc. Ostendam in pondere) disciplinam : scrutabor enarrare : diligenter enarro. Et in verbis : alia interpretatio, nonnihil variata lectione.

  4. In judicio... ab institutione ipsorum. Ex hoc versu ad finem exequitur ordinem, nexumque operum Dei : nempe quod facta sint summo accurateque judicio, atque ab institutione : ex quo instituta et facta sunt accurata distincta per [104]

  5. Ornavit in æternum opera illorum, nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis.

  6. Unusquisque proximum sibi non angustiabit usque in æternum.

  7. Non sis incredibilis verbo illius.

  8. Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis.

  9. Anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum. Ornavit in æternum opera sua, et principia eorum in generationes eorum. Nec esurierunt, nec laboraverunt : et non destiterunt ab operibus suis.

Unusquisque proximum suum non angustiavit :

Et usque in æternum non repugnabunt verbo illius.

Et post hæc Dominus in terram respexit, et implevit eam bonis suis.

Anima omnis vitalis operuit faciem ejus, et in ipsam reversio illorum. partes, vers. 26, ornataque in æternum, 27, et ad principia sua revocata : in gentibus suis, 26, secundum genera sua : cœlum, sidera, elementa : stantque omnia ab initio : nec fame, aut nimio labore confecta deficiunt, 27 ; spatiis quoque disposita, ac licet tam arcte connexa, nullo loco vacuo ; non tamen ut in turba fit, sibi mutuo impedimento sunt, sed libere expediunt motus suos, 28 ; unde consecutio : Non sis ergo incredibilis (incredulus), verbis illius, 29. Græc. addit : Et usque in æternum non repugnant verbo ejus elementa, sidera, creaturae omnes.

  1. Post hæc : posteaquam sidera et elementa suo constituit loco : in terram respexit, et implevit illam bonis suis : plantis, animantibus.

  2. Anima omnis vitalis : seu vivens, ut Scriptura passim : omne animal : denuntiavit ante faciem ipsius : Græc. operuit faciem, terræ scilicet. Hæc ergo cum æterna lege stent, non potest negari Dei providentia. Jam ad hominem speciatim.

Chapter 99 of 133