Skip to the text

Caput V

Divitiis ne confidas, 1, 2, 3, 10 ; de peccato statim expiando, 4 ad 10 ; levi animo et vario, ii ; firmo, 12 ; miti, 13 ; lingua, 14 ad fin.

VERSIO VULGATA.

  1. Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.

  2. Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui : SIXTINA VERSIO.

Noli attendere ad divitias tuas ; et ne dixeris : Sufficientes mihi sunt.

Ne sequaris animam tuam, et fortitudinem tuam, ut ambules in concupiscentiis cordis tui. 1. Obductionis. Vide supra, ii, 2.

  1. In fortitudine tua. Ne viribus confisus sequaris concupiscentiam. Ne sequantur cogitationes suas et oculos, per res varias fornicantes. Num., xv, 39. [70]

  2. Et ne dixeris : Quomodo potui ? aut quis me subjiciet propter facta mea ? Deus enim vindicans vindicabit.

  3. Ne dixeris : Peccavi, et quid mihi accidit triste ? Altissimus enim est patiens redditor.

  4. De propitiato peccato noli esse sine metu : neque adjicias peccatum super peccatum.

  5. Et ne dicas : Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur.

  6. Misericordia enim et ira ab illo cito proximant : et in peccatores respicit ira illius.

  7. Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem.

  8. Subitο enim veniet ira' illius, et in tempore vindictæ disperdet te.

  9. Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.

  10. Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam : sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.

  11. Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia : et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.

  12. Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas ; et cum sapientia proferas responsum verum.

  13. Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.

  14. Honor et gloria in sermone Et ne dixeris : Quis me subjiciet ? Dominus enim vindicans vindicabit te.

Ne dixeris : Peccavi, et quid mihi accidit ? Dominus enim est patiens.

De propitiatu noli esse sine metu, ut adjicias peccatum super peccata.

Et ne dicas : Miseratio ejus magna est ; multitudinis peccatorum meorum miserebitur.

Misericordia enim et ira ab illo ; et super peccatores requiescet ira illius.

Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem : subitο enim egredietur ira Domini, et in tempore vindictæ disperdet.

Noli attentus esse in divitiis injustis ; nihil enim adjuvaberis in die obductionis.

Non ventiles in omni vento, et non eas in omni via : sic peccator duplex lingua.

Esto firmus in intellectu tuo ; et unus sit sermo tuus.

Esto velox in auscultatione tua ; et in longanimitate profer responsum.

Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum.

Gloria et inhonoratio in ser- 3. Quomodo potui ? quanta potui ?

  1. Noli anxius esse in divitiis injustis, comparandis, sive tuendis.

  2. Esto firmus in via Domini. Vide Græc.

  3. Sin autem : sin minus.

  4. Lingua imprudentis : Græc. hominis, simpliciter. [71]

sensati : lingua vero imprudentis subversio est ipsius.

  1. Non appelleris susurro : et lingua tua ne capiaris, et confundaris.

  2. Super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem : susurratori autem odium, et inimicitia et contumelia.

  3. Iustifica pusillum et magnum similiter. mone ; et lingua hominis, subversio est illius.

Non appelleris susurro ; et lingua tua ne insidieris.

Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem.

In magno et in parvo non ignores. 18. Justifica, absolve, pusillum et magnum pariter : æquo utrumque judicio : Græc. in magno et in parvo non ignores : ne te in negotiis minutissima quæque fugiant.

Chapter 88 of 133