Skip to the text

Caput XXIV

Laus sapientiæ : ejus ante omnia sæcula ortus ex Deo : atque in Israele sedes : inexhausta abundantia.

VERSIO VULGATA.

  1. Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur,

  2. Et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur, SIXTINA VERSIO.

Laudatio sapientiæ.

Sapientia laudabit animam suam, et in medio populi sui gloriabitur.

In ecclesia Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur. 1. Sapientia laudabit animam suam : seipsam noto hebraismo ; qua phrasi Deus ipse, Isa., i, 14 : Solemnitates vestras odivit anima mea. Præfatio laudationis, qua docetur sapientiam solam esse dignam, quæ se ipsam laudet ; quam laudem orditur vera. 5. Populi sui : ergo sapientia illa Deus ipse est, neque quisquam nisi Deus hoc sensu Israelitas populum suum appellat. [130]

  1. Et in medio populi sui exaltabitur, et ia plenitudine sancta admirabitur,

  2. Et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens :

  3. Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam :

  4. Ego feci in cœlis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram :

  5. Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis.

  6. Gyrum cœli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi, in fluctibus maris ambulavi.

  7. Et in omni terra steti : et in omni populo,

  8. Et in omni gente primatum habui :

  9. Et omnium excellentium, et humilium corda virtute calcavi : et in his omnibus requiem quæsivi, et in hæreditate Domini morabor.

  10. Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium : et qui creavit

Ego ex ore Altissimi prodivi :

Et sicut nebula obtexi terram.

Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis.

Gyrum cœli circuivi sola, et in profundo abyssorum deambulavi. In fluctibus maris,

Et in omni terra, et in omni populo,

Et gente possedi.

Cum his omnibus requiem quæsivi, et in hæreditate cujus morabor.

Tunc præcepit mihi Creator omnium : et qui creavit me, quies- 3. In plenitudine sancta : pleno consessu, admirabitur, admirationi erit.

  1. Ex ore Altissimi prodivi : ergo sapientia illa, quæ est Deus, ex ore Dei prodiit ; Deus ergo ex Deo. Primogenita : Græc. deest : ductum ex Prov., viii, 22 et seqq., atque ex hujus loci sententia Paulus vocat Christum primogenitum omnis creaturæ, Col., i, 15, hoc est, genitum, anteaquam quidquam crearetur.

  2. Lumen indeficiens : sol : nam illa lux quæ beatas collustrat mentes, quæque omnem hominem illuminat, ipsa est sapientia, non aliquid quod fecerit. Indeficiens, inextinctum : sicut nebula : nominandi casu, quod quaquaversus sapientia diffundatur.

  3. In columna nubis : illa qua populus noctu illustrabatur.

10, 11. Primatum habui : Græc. possedi ; quæ autem est illa vis, quæ et a Deo sit, et omnes gentes imperio teneat, nisi Filius Dei a Deo, æque Deus ? Requiem quæsivi : sedem, in qua solium collocarem. In hæreditate Domini : Græc. quæsivi in cujus hæreditate morarer, in qua gente, in quo populo.

  1. Tunc præcepit. Cum sapientia ipsa sit Verbum Dei (fons enim sapientiæ, Verbum Dei in excelsis, supra, i, 5), ergo idem est præceptum Patris : ergo præcepit, cum genuit : ut præclare Augustinus passim. Requievit : Græc. requievit, active : requiescere fecit tabernaculum meum. Cum ego sapientia omnium gentium domina (vers. 10), quærerem ubi sedem collocarem (11), Deus ostendit mihi Israeliticum populum, in quo tabernaculum Agerem (12, 13). Qui creavit me : quid Hebræus habeat, et quid illud creare sit apud antiquos illos interpretes, diximus Prov., viii, 22. [131]

me, requievit in tabernaculo meo,

  1. Et dixit mihi : In Jacob inhabita, et in Israel hæreditare, et in electis meis mitte radices.

  2. Ab initio, et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi.

  3. Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea.

  4. Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hæreditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.

  5. Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion :

  6. Quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosæ in Jericho.

  7. Quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis.

  8. Sicut cinnamomum, et balsamum aromatizans odorem dedi : quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris.

  9. Et quasi storax et galbanus et cere fecit tabernaculum meum,

Et dixit : In Jacob inhabita, et in Israel hæreditare.

Ante sæculum ab initio creavit me : et usque ad sæculum non desinam. In habitatione sancta coram ipso ministravi :

Et sic in Sion firmata sum : in civitate dilecta similiter quiescere me fecit, et in Jerusalem potestas mea.

Et radicavi in populo honorificato, in parte Domini, hæreditatis ejus.

Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cupressus in montibus Ærmon.

Quasi palma exaltata sum in littoribus, et quasi plantæ rosæ in Jericho.

Quasi oliva speciosa in campo : et quasi platanus exaltata sum.

Sicut cinnamomum, et aspalathus aromatum dedi odorem : et tanquam myrrha electa dedi suavitatem odoris.

Quasi galbanum et ungula et 14. Ab initio : sive Græc. ante sæculum : usque ad futurum : Græc. usque ad sæculum : ergo æterna, et ipse Deus, cum neque initium, neque finem habeat. Quod enim est a sæculo in sæculum, Græc, secundum Scripturas nullo initio est. Ministravi : ut decebat sapientiam Deo ipsi congenerem, qua Deus ut conjuncta sibi, et apud se existente agit. Joan., i, 2.

  1. In civitate sanctificata : Græc. dilecta.

  2. In parte Dei mei hæreditas illius : sapientiæ, id est, mei. Vide Græc. Detentio mea, domicilium.

  3. In monte Sion : Græc. in montibus Ærmon, sive Hermon : notissimis.

  4. In Cades. Alii, in Gaddi, sive Engaddi, ubi palmeta nobilia, et balsamus ; Græc. in littoribus.

  5. Juxta aquam in plateis ; ac per vicos urbium decurrentem.

  6. Et balsamum : Græc. aspalathus, planta odorifera apud Plinium et cæteros. Myrrha electa : optima.

21 Ungula (onyx) : pro nardo quam continet. Gutta : Græc. stacte, odoramenti genus. Quasi Libanus : thus. [132]

ungula et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus.

  1. Ego quasi terebinthus extendi, ramos meos : et rami mei honoris et gratiæ.

  2. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris : et flores mei fructus honoris et honestatis.

  3. Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei.

  4. In me gratia omnis viæ et veritatis : in me omnis spes vitæ et virtutis.

  5. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini :

  6. Spiritus enim meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum.

  7. Memoria mea in generationes sæculorum.

  8. Qui edunt me, adhuc esurient : et qui bibunt me, adhuc sitient.

  9. Qui audit me, non confundetur : et qui operantur in me, non peccabunt.

  10. Qui elucidant me, vitam æternam habebunt.

  11. Hæc omnia liber vitæ, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis.

  12. Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israel promissiones.

  13. Posuit David puero suo exci- gutta, et quasi Libani vapor in tabernaculo :

Ego quasi terebinthus expandi ramos meos : et rami mei, rami honoris et gratiæ.

Ego quasi vitis fructificavi gratiam : et flores mei, fructus honoris et honestatis.

Accedite ad me, qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini.

Memoria enim mea super mel dulcis, et hæreditas mea super mellis favum.

Qui edunt me, adhuc esurient ; et qui bibunt me, adhuc sitient.

Qui audit me, non confundetur : et qui operantur in me, non peccabunt.

Hæc omnia, liber testamenti Dei Altissimi :

Legem, quam mandavit Moyses, hæreditatem synagogis Jacob. 24. Ego mater pulchræ dilectionis : sive, ut alii codices : Ego mater dilectionis illius pulchræ (qua diligitur Deus) : non turpium amorum : et agnitionis : Dei veritatis : vel, optima cognitu.

  1. À generationibus, fructibus.

  2. Spiritus meus : Græc. memoria mea.

  3. Hæc omnia continet liber vitæ : Græc. liber testamenti, sive legis.

  4. Domui Jacob : Græc. congregationibus Jacob.

  5. Posuit David. Hic commemorat Salomonem, ut primum sententiarum auctorem, quem ipse imitetur : Græc. deest. [133]

tare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum.

  1. Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum.

  2. Qui adimplet quasi Euphrates sensum : qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis.

  3. Qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemiæ :

  4. Qui perficit primus scire ipsam, et infirmior non investigabit eam.

  5. À mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium illius ab abysso magna.

  6. Ego sapientia effudi flumina.

  7. Ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio ; ego quasi fluvii Dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso.

  8. Dixi : Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum.

  9. Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare :

  10. Quoniam doctrinam, quasi

Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum.

Qui adimplet quasi Euphrates sensum, et quasi Jordanis in diebus messis.

Qui emittit disciplinam, sicut lucem, quasi Gehon in diebus vindemiæ.

Non consummavit primus scire ipsam : et sic ultimus non investigavit eam.

À mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium ejus ab abysso magna.

Et ego, sicut fossa de flumine, et sicut aquæductus exivi in paradisum.

Dixi : Potabo hortum meum : et inebriabo pratum meum.

Et ecce facta est mihi fossa in fluvium ; et fluvius meus factus est in mare.

Adhuc doctrinam, quasi ante- 35. Qui implet (Deus) quasi Phison sapientiam. In Moyse (sive etiam in Salomone) pleno flumine decurrentem. In diebus novorum fructuum ; quo exundare solet solutis nivibus : ut Jordanis in messe, vers. seq.

  1. Assistens : affluens : Græc. deest.

  2. Qui perficit primus : qui primus dedit operam sapientiæ : et infirmior : Græc. postremus ; ubi etiam totus versus sic habet : Non consummavit primus scire ipsam, et sic ultimus non investigabit eam, sapientiam scilicet, quam neque primi, neque postremi sapientes, aliorum licet instituti præceptis, capere potuerunt.

  3. À mari enim :. .. ab abysso : tanquam a mari, tanquam ab Oceano : cogitationibus velut a profundo, atque inexhausta mari deductis.

  4. Effudi flumina : et quæ paradisum, et quæ mentes hominum tanta copia irrigarunt.

4t. Ego (sapientia loquitur) quasi trames, quasi fossa. Quasi fluvii Dioryx : alia versio ; dioryx enim fossa.

  1. Trames : Græc. et facta est mihi fossa in fluvium, et fluvius in mare (crescente et exundante doctrina.)

  2. Doctrinam, quasi antelucanum : Græc. tanquam crepusculum matutinum [134]

antelucanum, illumino omnibus ; et enarrabo illam usque ad longinquum.

  1. Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino.

  2. Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quærentibus sapientiam : et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum.

  3. Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem. lucanum, illuminabo, et ostendam eam usque in longinquum.

Adhuc doctrinam, quasi prophetiam effundam ; et relinquam illam in generationes sæculorum.

Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus eam. ortum : illumino : accendam ; illustrem faciam. Et enarrabo illam : Græc. doctrinam : ostendam, declarabo illa, quæ dixi, præcepta sapientiæ.

  1. Inspiciam omnes dormientes : penetrabo usque ad mortuorum sedem.

  2. In progenies : in generationes sæculorum. Usque in ævum sanctum : in sempiternam vitam reservatam sanctis.

  3. Videte : quod videtur dicere, non jam ipsa sapientia, quæ hactenus locuta est, sed hujus libri auctor : ut infra, xxxiii, 18.

Chapter 106 of 133