Caput XXV
Tria optanda : tria exosa : labora juvenis, 1 ad 5 ; senum gloria, 6 et seqq. ; res novem jucundæ sensibus : decima super omnia timor Domini, 9 et seqq. ; inter pessima nihil pejus quam mulier nequam, 15, ad finem : mulier continenda domi, 34.
VERSIO VULGATA.
In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus :
Concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.
Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animæ illorum :
Pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum. SIXTINA VERSIO.
In tribus decora facta sum ; et surrexi decora coram Domino et hominibus :
Concordia fratrum, et amicitia proximorum, et vir et mulier sibi bene consentientes.
Tres autem species odivit anima mea, et indignata sum vitæ illorum :
Pauperem superbum, et divitem mendacem ; senem adulterum diminutum intellectu. 1. In tribus. In Græc. sapientia pergit loqui.
Divitem mendacem : quod deceat eos liberaliter agere, non instar egenorum, multa mentiri ac fallere comparando victu. Senem fatuum : Græc. adulterum. [135]
Quæ in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua, invenies ?
Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium !
Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus et consilium !
Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.
Novem insuspicabilia cordis magnificavi, et decimum dicam in lingua hominibus :
Homo, qui jucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum.
Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui in lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se.
Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti.
Quam magnus, qui invenit sapientiam et scientiam ! sed non est super timentem Dominum.
Timor Dei super omnia se superposuit. In juventute tua non congregasti : et quomodo in senectute tua invenies ?
Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium !
Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus et consilium !
Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Domini.
Novem cogitationes beatificavi in corde, et decimam dicam in lingua :
Homo, qui jucundatur in filiis, vivens, et videns subversionem inimicorum.
Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui in lingua non est lapsus, et qui non servivit indigno se :
Beatus qui invenit prudentiam ; et qui narrat in aures audientium.
Quam magnus est, qui invenit sapientiam ! sed non est super timentem Dominum.
Timor Domini super omnia se superposuit : 6. Quam speciosum : quam decet canos senesque judicandi officium : quam congruit senioribus cognoscere consilium, quod dent exquirentibus !
Veteranis, senibus ; gloriosis, honoratis, optimatibus.
Novem insuspicabilia : Græc. novem cogitationes seu suspiciones beatas existimavi in corde meo : novem enim isti beati : 1. in prole felix ; 2. diu vivens, valensque ; 3. qui videt subversos inimicos ; 4. cui uxor prudens obtigit ; 5. cujus verba irreprehensa sunt ; 6. qui non servit indignis ; 7. qui habet amicum verum ; 8. qui jura sua, quæque opus habeat, enarraturus, aurem attentam ac benevolam nactus est ; 9. qui invenit sapientiam : hæc novem exequitur a vers. 11 ad 14. Decimum autem omnia supergressum, timorem Domini, vers. 13, 14, 15, 16. Sane viventem valentemque, ac videntem subversos inimicos, pro duobus numeramus : alioquin octo tantum essent bona, ac nonum excidisset : quod autem pro amico vero, vers. 12, Græc. habet, prudentiam, vix a sapientia scientiaque secernitur, quam nono loco refert. Quo loco sapientiam intelligas, prout apud homines sumitur : cum vera sapientia sit timor Domini, decimo gradu memoratus. De inimicis vero subversis, meminerimus nos audire hic sensus humanos, per quos, velut per gradus devenimus ad summum illud, verumque et divinum bonum, timorem Domini. [136]
Beatus homo, cui donatum est habere timorem Dei : qui tenet illum, cui assimilabitur ?
Timor Dei initium dilectionis ejus : fidei autem initium agglutinandum est ei.
Omnis plaga tristitia cordis est : et omnis malitia, nequitia mulieris.
Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis :
Et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris :
Et omnem obductum, et non obductum odientium :
Et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum.
Non est caput nequius super caput colubri :
Et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam.
Nequitia mulieris immutat faciem ejus, et obcæcat vultum suum tanquam ursus : et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus
Ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum.
Brevis omnis malitia super malitiam mulieris, sors peccatorum cadat super illam. Qui tenet illum, cui assimilabitur ?
Omnem plagam, et non plagam cordis :
Et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris :
Omnem obductionem, et non obductionem odientium :
Et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum.
Non est caput super caput colubri :
Et non est ira super iram inimici. Commorari leoni et draconi placebit mihi, quam habitare cum muliere nequam.
Malitia mulieris immutat faciem ejus, et obcæcat vultum ejus quasi saccum. In medio proximorum suorum
Concidet vir ejus, et audiens suspiravit amare.
Brevis omnis malitia ad malitiam mulieris : sors peccatoris cadat super illam. 16. Timor Dei. Hic versus in Sixtina deest, supplendus ex aliis codicibus. Fidei autem initium agglutinandum est ei ; Græc. fides initium agglutinandi se ei, sive agglutinationis (conjunctionis) cum eo.
Omnis plaga : alia lectio sequentis, obscura et imminuta : Græc. deest. 18, 19. Omnem plagam : videbit vir æquo animo, sed non plagas cordis, læsi et vulnerati, frustrata amore et violata fide, infra 31 ; xxvi, 8 ; xxvii, 22, 23 ; ita et omnem nequitiam, sed non mulieris, tanta est vafritie : tot artes nocendi novit.
Omnem obductum : impetum adversæ fortunæ.
Omnem vindictam : etiam a publica potestate ; est enim exorabilis : sed non inimicorum, qui se nec evitari, nec placari sinunt.
Obcæcat (obscurat) vultum ejus exasperando atque efferendo : a nativa forma in ursi speciem mutat. Tanquam saccum ostendit : rugosum et squalidum facit.
Modicum : presso dolore scilicet ; at Græc. suspiravit amari : modicum, forte a sequenti petitum. [137]
Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto.
Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie.
Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna.
Mulier, si primatum habeat, contraria est viro suo.
Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam.
Manus debiles et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat virum suum.
À muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.
Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum : nec mulieri nequam veniam prodeundi.
Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum.
À carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur. Ascensus arenosus in pedibus veterani : sic mulier linguata viro quieto.
Ne procidas ad speciem mulieris, et non concupiscas mulierem.
Ira, et irreverentia, et confusio magna, mulier, si subministret viro suo.
Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam.
Manus debiles, et genua dissoluta, quæ non beatificabit virum suum.
À muliere initium peccati, et per illam omnes morimur.
Ne des aquæ exitum, nec mulieri nequam, potestatem.
Si non ambulaverit ad manum tuam, a carnibus tuis abscinde illam. 27. Ascensus arenosus : tam gravis verbosa mulier viro quieto, quam grave est seni grassari et obrepere per clivum arenosum, nullo pedum fulcimento.
Mulieris ira et irreverentia : inverecundia : et confusio, causa pudoris magna : addit Græc. causam ; nempe, si subministret viro (quo vivat) : id enim et viro turpe, et mulieri causa superbiendi, ac saeviendi in virum.
Plaga cordis. Vide vers. 18.
À muliere : ex Gen. iii.
Ad manum tuam : ad imperium tuum, instar jugalis freno obsequentis.
Chapter 107 of 133