Caput XXXII
De rectoribus, ad 4 ; quasi unus ex ipsis, i ; senes loquantur : juniores magis audiant, 4 et seqq. ; domi morandum quam maxime, i 6 ; viri boni, 18, 19 ; prudentes, 23, 24 ; correptio : a quibus abstinendum viis, 25 ; caute agendum, 27.
VERSIO VULGATA.
Rectorem te posuerunt ? noli extolli : esto in illis quasi unus ex ipsis.
Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe :
Ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.
Loquere major natu : decet enim te SIXTINA VERSIO.
In Græco Caput xxxv. De Rectoribus.
Rectorem te posuerunt ? noli extolli : esto in illis, quasi unus ex ipsis :
Curam illorum habe, sic conside : et omni cura tua explicita recumbe :
Ut læteris propter illos, et ornamenti gratia accipias coronam.
Loquere major natu (decet enim te) 1. Rectorem convivii ex symbolis ; quod antecedentibus magis congruit. Agit autem de illis conviviis gravibus, moderatisque, quæ, veterum sapientum more, optimis sermonibus condiebantur ; patet ex vers. 4 et aliis, senioribus docentibus, tacente juniorum turba, adhibita sane musica, verum ut par erat in tali convivio, gravis illa et sacra de qua xliv, 5, quæ cupiditates componeret, non accenderet ; procul autem illæ crebrae, atque ad multam noctem protractæ perpotationes ; sed quisque monebatur ut maturus domum) rediret, ibique se graviter oblectaret, 14, 15, 16, nec priusquam gratiis Deo actis discederet, vers. 17. Non igitur immerito instruitur ille rector qui his rebus præsit : quanto autem magis officio suo invigilet populorum rector ?
Omni cura tua explicita recumbe : rebus omnibus comparatis accumbe ad, mensam cum reliquis. In populo regendo ne quiescas, nisi officio functus.
Ornamentum gratiæ : vide Græc. dignitatem consequaris corrogationis : deest Græc. Forte : coronationis, et esset altera versio posterioris membri hujus versus. Coronas autem in conviviis adhibitas, etiam illud testatur : Coronemus nos rosis, Sap. ii, 8 ; quant6 ergo magis rectori quam reliquis ? [158]
Primum verbum, diligenti scientia, et non impedias musicam.
Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.
Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini.
Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.
Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
Adolescens loquere in tua causa vix.
Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.
In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens.
In medio magnatorum non præsumas : et ubi sunt senes, non multum loquaris. In diligenti scientia, et non impedias musica.
Ubi est acroama, non effundas sermonem : et importune noli sapientiam ostentare.
Sigillum carbunculi in ornamento aureo, concentus musicorum in compotatione vini.
In fabricatione aurea sigillum smaragdi, modulatio musicorum in vino jocundo.
Adolescens loquere, cum necessitas tibi fuerit, vix,
Si bis interrogatus fueris. In summam collige sermonem :
In paucis multa : esto quasi sciens, et simul tacens.
In medio magnatorum non agas æqualem : et alio dicente, ne multa garrias. 5. Diligenti scientia ; accurata : non impedias musicam in convivio resonantem, ut vers, 7, 8, sed qualem mox diximus, doctis temperatisque sermonibus congruentem : Græc. musica, neutro plurali : instrumenta musica, cantus, sub quibus etiam comprehendas hominum consiliorumque concentum.
Ubi auditus non est : ubi turba nullaque attentio dictis : contra Græc. ubi acroama est : ubi musici cantus, ne obloquare : importune noli extolli, ne intempestive sapientem agas ; Græc. ne sapientiam ostentes : ut faciunt illi qui inter cantus ut periti hujus artis, argute disserentes, obtendunt alios, cum audiendi, non dicendi sit locus. Allegorice : Ne pulchros et concinnos sermones interturbes.
Gemmula carbunculi : Græc. sigillum ; comparatio, sive Græc. concentus musicorum.
Sicut in fabricatione : in opere aureo : signum, Græc. sigillum, est smaragdi : numerus musicorum : Græc. melos, modulatio.
In tua causa : cum ad te sermo devenerit : quæ in conviviis quoque illis ad sapientiam institutis, observata, ad totam postea vitam transferantur.
Si bis : Græc. refert ad præcedentem : habeat caput : sit a certo capite, initioque deductum : melius ex Græc. κεφαλαίωσον : in summam contrahe sermonem ; addit : paucis multa ; supple : complectere.
In multis esto quasi inscius. Invisum et importunum hominum genus, qui omnia scire se volunt, aliosque enecant sermonibus : tu audi tacens simul et quærens : interrogans ; quippe qui doceri, quam docere malis : quod sæpe Aug. de se profitetur, præsertim epistola nona ad Mercatorem : Græc. aliter, sed eodem sensu : Esto quasi sciens : et simul tacens (nec ostentes scientiam).
Non præsumas : ne te æquaveris : Græc. ne te geras pro æquali, ubi sunt senes. Vide Græc. [159]
Ante grandinem præibit coruscatio : et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
Et hora surgendi non te trices : præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,
Et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo.
Et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.
Qui timet Dominum, excipiet doctrinam ejus : et qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem.
Qui quærit legem, replebitur ab ea : et qui insidiose agit, scandalizabitur in ea.
Qui timent Dominum, invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent.
Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
Vir consilii non disperdet intelligentiam : alienus et superbus non pertimescet timorem. Ante tonitruum festinat coruscatio' : et ante verecundum præibit gratia.
In hora exurge, et non sis ultimus : recurre in domum, et ne torpeas. Ibi lude :
Et fac cogitata : et ne pecces verbo superbo.
Et super his benedicito eum qui fecit te, et inebriantem te de bonis suis.
Qui timet Dominum, excipiet doctrinam : et qui mane vigilant, invenient benedictionem.
Qui quærit legem , replebitur ea ; et qui simulat, scandalizabitur in ea.
Qui timent Dominum, invenient judicium : et justificationes quasi lumen accendent.
Homo peccator vitat correptionem : et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
Vir consilii non despiciet considerationem : alienus et superbus non pertimescet timorem, 14. Ante grandinem : Græc. ante tonitruum ; ante verecundiam : Græc. ante verecundum. Significat autem verecundi adolescentis dicta quadam pudoris gratia commendari : quæ gratia tam præcedere nata sit, quam tonitruum præcedit coruscatio. Pro reverentia : iteratum ex vers. 9. Græc. deest.
Horα surgendi : e mensa : non te trices : nec velut impeditis gressibus vacilles, aut etiam labare temulentus ; sive, ne te involvas tricis, vanisque impedimentis ; aliamque ex alia remanendi excusationem nectas. Vide Græc. Præcurre prior : Græc. recurre in domum (ne vagere) : et ne torpeas (somno aut desidia oppressus, neque ex torpore resideas domi, sed animum recolligendi studio). Illic avocare, illic lude : ibi dulces lusus, dulcia animi avocamenta quæras. En quam sobrii, quam sani ex illo convivio redeant ; unde sequitur :
Et age conceptiones tuas. Fac quæ vis, age ingenio tuo, dummodo a malis ac superbis dictis factisque abstineas.
Benedicito Dominum... inebriantem te. Ne ante discesseris quam Deo, ut vero convivii apparatori, gratias egeris ; quo fine concluditur sermo de conviviis.
Qui insidiose agit : Græc. simulator : hypocrita : scandalizabitur in ea : offendet in legem.
Comparationem : σύγκριμα : consensionem : fœda adulatione.
Intelligentiam : Græc. cogitationem : considerationem. Alienus, impius, infidelis : non pertimescet timorem : male securus ex inconsiderantia et animi levitate. [160]
Etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur.
Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pænitebis.
In via, ruinæ non eas, et non offendes in lapides : nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum :
Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende.
In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ : hoc est enim conservatio mandatorum.
Qui credit Deo, attendit mandatis : et qui confidit in illo non minorabitur. Etiam postquam fecit secum sine consilio.
Sine consilio nihil facias ; et in faciendo te non pænitebit.
In via ruinæ non eas, et non offendes in lapidosis. Non credas te viæ non explorato.
Et a filiis tuis cave.
In omni opere crede animæ tuæ : hoc est enim observatio mandatorum.
Qui credit legi, attendit mandatis : et qui confidit in Domino, non minorabitur. 23. Etiam postquam fecit eum eo. Græc. secum, id est (ex propria sententia) sine consilio : etiamsi res suas fortunæ permittat. Suis insectationibus : suis ipse consiliis capietur. Deest Græc.
- In viti ruinæ : Græc. prœcipitii. Et non offendas : ne offendas in lapides : Græc. in lapidosis (et difficilibus itineribus) : nec credas te viæ laboriosæ, Græc. inexploratæ. Hic observa tres evitandas vias : exitiosas sive præcipites, difficiles et periculosas, inexploratas.
26, 27. Crede non liberis ac propinquis ; sed animæ tuæ, ipsi tibi : age prout recta ratio suaserit. Hoc est conservatio mandatorum, si non aliena ratione ducatis, sed tua ; sive etiam fide, ut habet Vulgata : quanquam Græc. deest.
Chapter 114 of 133