Skip to the text

Caput XXXVI

Oratio auctoris pro populo, et sancta civitate ab inimicis et principibus vexata, ad 20 ; orat etiam pro gentibus, 4 et seqq. Aaronicæ familiæ dignitas, 17. De rebus subtili judicio discernendis, 20, ad finem : uxor pulchra et sapiens, ibid.

VERSIO VULGATA.

  1. Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum :

  2. Et immitte timorem tuum super gentes, quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus, nisi tu, et enarrent magnalia tua. SIXTINA VERSIO.

In Græco Caput xxxiii.

Miserere nostri, Domine Deus omnium, et respice.

Et immitte timorem tuum super omnes gentes. 1. Miserere. Postquam egit de oblationibus et precibus, ipse ad orandum se convertit. Deus omnium : eo quod pro gentibus quoque precaturos sit ; et congruit locus, eum de persecutione gentium sit acturus ; qua occasione de gentium conversione vaticinari videtur : quem spiritum magis magisque effundebat Deus, accedente Christi tempore, in quo benedicendæ erant gentes. Vide vers. 3, 4, 5. [171]

  1. Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.

  2. Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis ; sic in conspectu nostro magnificaberis in eis,

  3. Ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus ; quoniam non est Deus præter te, Domine.

  4. Innova signa, et immuta mirabilia.

  5. Glorifica manum, et brachium dextrum.

  6. Excita furorem, et effunde iram.

  7. Tolle adversarium, et afflige inimicum.

  8. Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.

  9. In ira flammæ devoretur qui salvatur : et qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem.

  10. Contere caput principum inimicorum, dicentium : Non est alius præter nos. Extolle manum tuam super gentes alienas ; et videant potentiam tuam.

Sicut coram illis sanctificatus es in nobis ; ita coram nobis magnificeris in illis.

Et agnoscant te, secundum quod et nos agnovimus ; quoniam non est Deus præter te, Domine.

Innova signa, et immuta mirabilia :

Glorifica manum, et brachium dextrum :

Excita furorem, et effunde iram.

Aufer adversarium, et afflige inimicum.

Festina tempus, et memento juramenti : et enarrentur mirabilia tua.

In ira ignis devoretur, qui salvatur : et qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem.

Contere capita principum inimicorum, dicentium : Non est præter nos. 6. Immuta, itera, mirabilia.

  1. Festina tempus : accelera : quod est gravia et extrema patientium. Memento finis : rem cito deducas ad exitum : Græc. memento juramenti (pactique ac jurati cum populo tuo fœderis). Hæc ad quod tempus pertineant, per historias liquet. Sane soluta captivitate Babylonica per Cyrum, Judæi alta pace potiti sunt sub Persarum regibus, sub Alexandro Magno, sub Macedonibus ; neque unquam causa religionis invisi, nisi sub Antiocho Epiphane orta vexatione ea de qua in præfatione diximus ; et tamen hic nonnihil annotari e re erat.

  2. Qui salvatur : si quis hostium incolumis ab hominibus abeat, eum tu iræ tuæ flamma corripe.

  3. Principum : Syriæ, quorum regno attributi : inimicorum nostrorum se gerentium pro diis, ac supra omne numen sese efferentium ; unde sequitur ; atque dicentium : Non est alius præter nos : cui Judæi serviant ut diis ac regibus. Vide infra, li, ac præsertim vers. 7, 12, 14. Congruunt verba superba quæ passim invenias in Machabaicis : et vaticinia Danielis de Antiocho Epiphane, vii, 25 ; viii, 25 ; xi, 36, etc. Cæterum Ægypti reges Macedonici benevoli adversus Judæos fuere, et a Ptolemæo quidem Lagi filio capta Jerosolyma amplificandi imperii causa, nullo gentis odio, cum captivis benefecerit, et ad militiae honores evectis regnum tuendum tradiderit. Ptolemæus Philadelphus, ejus filius, quantum piæ genti faverit, notum, cujus quippe temporibus acciti Septuag. seniores judaica religio summo honori fuerit. Ac Ptolemæus quidem Evergetes, [172]

  4. Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua : et hæreditabis eos, sicut ab initio.

  5. Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum : et Israel quem coaequasti primogenito tuo.

  6. Miserere civitati sanctificationis tuæ Jerusalem, civitati requiei tuæ.

  7. Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.

  8. Da testimonium his, qui ab initio creaturæ tuæ sunt : et suscita prædicationes, quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores.

  9. Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur : et exaudi orationes servorum tuorum.

  10. Secundum benedictionem Aa- Congrega omnes tribus Jacob :

In Græco Caput xxxvi, v . 16.

Et hæreditavi eos, sicut ab initio.

Miserere plebi, Domine, vocatæ in nomine tuo ; et Israel, quem primogenito assimilasti.

Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ.

Reple Sion ad extollenda eloquia tua, et a gloria tua populum tuum.

Da testimonium iis qui ab initio creaturæ tuæ sunt ; et suscita prophetias, quæ in nomine tuo.

Da mercedem sustinentibus te : et prophetæ tui fideles inveniantur.

Exaudi, Domine, orationem hujus nominis primus Philadelphi filius, multa licet comminatus, quod Onias II, consuetum tributum denegasset, a Josepho tamen Tobiæ filio Jerosolymita, usque adeo delinitus ; ut sancta gens nusquam clarior haberetur. Neque secuti reges ab ea sententia recesserunt ; nam quod de Ptolemæo Philopatore in tertio Machabaico refertur, minas potius et conatum quam persecutionem fuisse, et in Præfatione notavimus, et ad cap. l copiosior erit dicendi locus.

  1. Congrega omnes tribus : persecutione dispersas. Hic in Græco insertus est vers. 27, cap. xxx, de conviviis, alienissimo loco, ut res ipsa demonstrat : ex quo liquet in Græcis potius quam in Latinis ordinem perturbatum.

  2. Miserere. Continuatio hujus precationis invenitur in Græco cap. xxxvi, 16, usque ad 20. Ex quo etiam confirmatur in Græco perturbatum fuisse ordinem, cum non constet precationis illius series. Quem coœquasti, sive Græc. assimilasti, primogenito tuo : quem primogeniti honore donasti.

  3. Civitati sanctificationis tuæ (in qua est templum tuum) Jerusalem. Hæc indicant vexationem, quam hic deprecatur, maxime incubuisse in Jerusalem et templum : quod revera factum sub Seleuco Philopatore et Antiocho Epiphane ejus filio, nec alias usquam. Vide Præfat.

  4. Creaturæ tuæ sunt : nominandi casu : Græc. creaturis tuis ab initio : priscis temporibus : jam inde ab Abrahamo, seu mavis, ex Semo cui benedixit Dominus præ cæteris fratribus, Gen. ix, 26, 27, non sicut Chanaan, qui ab illo initio maledictus, ibid. 25. Prædicationes : an prædictiones ? Græc. Suscita prophetias Danielis, Zachariæ, Isaiæ, quoque et aliorum de Machabaicis victoriis, deque Syriæ regibus conterendis.

  5. Secundum benedictionem Aaron. Postulat ut permaneat apud Israelitas [173]

ron de populo tuo ; et dirige nos in viam justitiæ : et sciant omnes qui habitant terram, quia tu es Deus conspector sæculorum.

  1. Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior.

  2. Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia.

  3. Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi.

  4. Omnem masculum excipiet mulier : et est filia melior filia.

  5. Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.

  6. Si est lingua curationis, est et supplicum tuorum, secundum benedictionem Aaron de populo tuo. Et scient omnes qui super terram, quia tu Dominus es Deus sæculorum.

Omnem escam manducabit venter ; est autem cibus cibo melior.

Fauces gustant cibos venationis : sic cor sensatum verba mendacia.

Cor pravum dabit tristitiam : et homo peritus retribuet ei.

Omnem masculum excipiet mulier : est autem filia melior filia.

Species mulieris exhilarat faciem, et super omnem concupiscentiam hominis superducit.

Si est in lingua ejus misericor- veram ac legitimum sacerdotium : non quale erat tunc sub Antiocho Epiphane, venale, atque infandis sacerdotibus Jasoni, ac Menelao pretio prostitutum, pulso Onia III legitimo ac sanctissimo pontifice, ut habes II Mach., iv, 8, 23. Et Jason quidem Oniæ frater ac de Aaronis genere : Menelaus vero cui etiam nomen Oniæ fuisse Josephus memorat, frater Simonis Benjaminitæ, II Mach., iii, 4 ; iv, 23 ; non ergo ab Aaronis stirpe, nedum Oniæ III frater, quidquid dicat Josephus, Origin. xii, 6 ; nam quod aiunt : ideo dictum Simonis illius Benjaminitæ fratrem, quod ejus sororem duxerit, cæterum Oniæ III, et Jasonis germanum fuisse, gratis dicitur, nec historiæ sacræ congruit : si enim hujus Oniæ atque Jasonis frater fuisset, Machabaica historia non de eo sic scriberet : Misit Jason Menelaum supradicti Simonis (Benjaminitæ) fratrem : sed suum et Oniæ III, ac de Menelao, ut de Jasone diceret, quod proprium fratrem captivaverat, II Machab., iv, 23, 26, cumque iste Menelaus Oniam III etiam occiderit, quanto magis memoraret eumdem parricidam, ac proprii fratris interfectorem fuisse ! De quo tamen reticet, ibid. 34 ; neque quidquam aliud de Menelai stirpe memorat, nisi eum Simonis Benjaminitæ esse fratrem ; quo satis ostendit a sacerdotali genere alienum, uti prædiximus. Cujus etiam loco Lysimachus ejus frater pontificatum accepit, Onia III adhuc superstite, ibid. 29, quarum corruptelarum occasione, cum eas in hæc tempora incidisse demonstratum a nobis sit, Ecclesiasticus hic et infra XLV, 31, Aaronicæ familiæ dignitatem, et pontificiæ successionis ordinem commendat. De his autem, deque Josepho hic non semper audiendo, vide Præf. Atque hic precatio desinit : jam aliæ sententiæ.

  1. Omnem escam... cibus cibo melior. Dicturus de rebus subtili judicio discernendis, hinc incipit ; sicut cibos a cibis, ita cogitationes a cogitationibus quodam gustu secernendas, quod sequenti congruit.

  2. Fauces contingunt : guttur gustat ferinam, gustandoque discernit ab alia quavis esca ; ita et cor sensatum.

  3. Homo peritus : multa expertus,

  4. Omnem masculum : in mulieribus idem sexus, sed tamen delectus est virginum, in quo magis necesse est discretione uti.

    1. Species mulieris... si est lingua curationis : Græc. si linguæ illius [174]

mitigationis et misericordiæ : non est vir illius secundum filios hominum.

  1. Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem : adjutorium secundum illum est, et columna ut requies.

  2. Ubi non est sepes, diripietur possessio : et ubi non est mulier, ingemiscit egens.

  3. Quis credit ei, qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem ? dia et mansuetudo ; non est vir illius secundum filios hominum.

Qui possidet mulierem, inchoat possessionem, adjutricem secundum se, et columnam requietis.

Ubi non est sepes, diripietur possessio : et ubi non est mulier, ingemiscet errans.

Quis enim credet succincto latroni erranti de civitate in civitatem ? sic homini non habenti nidum, et deflectenti ubicumque obscuraverit. (mulieris) inest misericordia et mansuetudo, non est vir illius, etc. Sensus est : Muliebris quidem formæ cupiditas omnem aliam hominis cupiditatem supergreditur ; sed si accedet linguæ verborumque lenitas, vir ejus communi hominum conditioni eximendus. Quæ etsi intricatiora in interpretatione latina, huc tamen haud incommode trahi possunt. Lingua curationis : quæ vitia emendet verbis sapientibus, ac lenitate sanet animi ægritudinem.

  1. Qui possidet... inchoat possessionem. Initium omnis bonæ possessionis est bonam mulierem possidere ; inde ordiendum ei qui dives esse vult. Adjutorium secundum illum est : simile sibi, Gen. ii, 18, congruum, suoque animo consentaneum. Columna ut requies : Græc. columna (et firmamentum) quietis.

  2. Ingemiscit egens : Græc. erro, in tuto exceptus loco : ut patet ex seq.

  3. Quis credit : clarius Græc. Quis credit succincto latroni exerranti de urbe in urbem ? sic (neque creditur) homini non habenti nidum (hoc est familiam) ac solventi (equum vel currum) ubicumque advesperascet, ubicumque nox oppresserit : quod Vulgatus vertit, ubicumque obscuraverit : significat autem in vulgari vita ac Veteris Testamenti conditione, viro bono habendum esse lectulum, ac fidam lectuli consortem, neque quolibet divertendum.

Chapter 118 of 133