Skip to the text

Caput XXXIX

Sapiens antiquorum gesta dictaque inquirit, 1, 2, 3 ; in publicis cœtibθs clarescet, 4 ; alienas gentes peragrat, discendi et experiendi gratia, 5 ; mane vigilat orationis causa, 6, 7 ; hinc sapientia, 8 ; auctor instinctu divino actus, 16, 17 ; glorificandus Deus, 20 ; cui nihil mirabile, 25 ; opera ejus perfecta, 26 ; bona quoque malis male vertunt, 31 ; ultores spiritus, 33 ; creaturæ omnes ultrices scelerum, 35, 36 ; omnia bona præstat Dominus, sed tempore suo, 39, 40 ; ideo laudandus, 41.

VERSIO VULGATA.

  1. Sapientiam omnium antiquo- SIXTINA VERSIO.

Sapientiam omnium antiquo- [184]

rum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit.

  1. Narrationem virorum nominatorum conservabit : et in versutias parabolarum simul introibit.

  2. Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur.

  3. In medio magnatorum ministrabit, et in conspectu præsidis apparebit.

  4. In terram alienigenarum gentium pertransiet : bona enim et mala in hominibus tentabit.

  5. Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum : et in conspectu Altissimi deprecabitur.

  6. Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur.

  7. Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiæ replebit illum :

  8. Et ipse tanquam imbres mittet eloquia sapientiæ suæ, et in oratione confitebitur Domino :

  9. Et ipse diriget consilium ejus et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur.

  10. Ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ, et in lege testamenti Domini gloriabitur.

  11. Collaudabunt multi sapientiam ejus, et usque in sæculum non delebitur.

  12. Non recedet memoria ejus, et nomen ejus requiretur a generatione in generationem.

  13. Sapientiam ejus enarrabunt gentes, et laudem ejus enuntiabit ecclesia. rum exquiret sapiens, et in prophetiis vacabit.

Narrationes virorum nominatorum conservabit ; et in versutias parabolarum simul introibit.

Occulta proverbiorum exquiret ; et in ænigmatibus parabolarum conversabitur.

In medio magnatorum ministrabit ; et in conspectu præsidis apparebit.

In terram alienigenarum gentium pertransiet : bona enim et mala in hominibus tentavit.

Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum ; et in conspectu Altissimi deprecabitur.

Et aperiet os suum in oratione : et pro delictis suis deprecabitur.

Si Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiæ replebitur.

Ipse tanquam imbres emittet verba sapientiæ suæ ; et in oratione confitebitur Domino.

Ipse dirigit consilium ejus et scientiam, et in absconditis ejus meditabitur.

Ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ, et in lege testamenti Domini gloriabitur.

Collaudabunt multi intelligentiam ejus : usque in sæculum non delebitur.

Non recedet memoria ejus ; et nomen ejus vivet in generationes generationum.

Sapientiam ejus enarrabunt gentes ; et laudem ejus enuntiabit ecclesia. 2. Narrationem ... versutias parabolarum : contra ac de fabris dixerat, supra, 38.

  1. In medio : judicibus assessor dabitur.

  2. Consiliabitur : inde rerum agendarum consilia sumet : secundum illud Psalmi cxviii, 24 : Consilium meum justificationes tuæ. [185]

  3. Si permanserit, nomen derelinquet plusquam mille : et si requieverit, proderit illi.

  4. Adhuc consiliabor, ut enarrem : ut furore enim repletus sum.

  5. In voce dicit : Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum, fructificate.

  6. Quasi Libanus odorem suavitatis habete.

  7. Florete flores, quasi lilium, et date odorem, et frondete in gratiam, et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis.

  8. Date nomini ejus magnificentiam : et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis. Et sic dicetis in confessione :

  9. Opera Domini universa bona valde.

  10. In verbo ejus stetit aqua sicut Si permanserit, nomen derelinquet plusquam mille : et si requieverit, acquirit sibi.

Adhuc meditatus enarrabo : et tanquam plenilunium repletus sum.

Exaudite me, filii sancti, et germinate, quasi rosa plantata super rivum agri.

Et quasi thus odorem suavitatis emittite :

Et florete florem, quasi lilium : diffundite odorem, et collaudate canticum. Benedicite Dominum in omnibus operibus :

Date nomini ejus magnificencentiam : et confitemini in laudatione ejus, in canticis labiorum, et in citharis. Et sic dicetis in confessione :

Opera Domini universa quia bona valde : et omne præceptum in tempore suo erit ; omnia enim in tempore suo quaerentur.

In verbo ejus stetit aqua, sicut 15. Si permanserit : si vita diutina perfruatur, nomen inclytum relinquet supra mille sapientes. Et si requieverit : si interierit : sibi ipsi laboraverit, et æterna præmia conquisiverit.

  1. Adhuc consiliabor : non hic hærebo : exaggerabo sermones, ad sapientum gloriam commendandam. Ut furore Domini, atque instinctu illo grandi ac prophetico repletus sum : Græc. quasi plenilunium repletus sum : plena luce fulgeo : διχομηνία : dimidiatus mensis, sive bifariam sectus, hoc est plenilunium.

  2. In voce dicit : arcana illa voce qua Dominus solet in cordibus loqui, passim apud prophetas : hac ergo arcana voce Deus hæc inspiravit, quibus adhortarer pios. Obaudite me, divini fructus : divina germina a Deo pullulantia, sive ut Græc. filii sancti.

  3. Quasi Libanus : sive Græc. thus.

  4. Florete flores : fundite flores ; efflorescite ut lilium. Collaudate canticum : canticum laudis canite.

  5. In voce labiorum ... in canticis labiorum : duplex versio seu lectio, ut videtur. Voce labiorum et citharis : voce cum instrumentis musicis juncta. Notum illud, confitemini, laudate : confessio, laus.

21 Bona valde : addit Græc. et omne præceptum in tempore suo erit ; omnia enim in tempore suo quærentur : quod ultimum Vulgata habet vers. 26 : vide etiam vers. 39 ; hoc est, præcepta aptat personis, locis, temporibus, rebus, etiam elementis, ut sequens ; quo fonte manarunt veteris novæque legis discrimina.

  1. Exceptoria aquarum : stante mari Rubro, ac si receptaculis teneretur. [186]

congeries : et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum.

  1. Quoniam in præcepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute ipsius.

  2. Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis ejus.

  3. À sæculo usque in sæculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu ejus.

  4. Non est dicere : Quid est hoc, aut quid est istud ? omnia enim in tempore suo quaerentur.

  5. Benedictio illius quasi fluvius inundavit :

  6. Quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes, quæ non exquisierunt eum, hæreditabit.

  7. Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra : et viæ illius viis illorum directæ sunt : sic peccatoribus offensiones in ira ejus.

  8. Bona bonis creata sunt ab initio : sic nequissimis bona et mala.

  9. Initium necessariæ rei vitæ ho- congeries ; et in sermone oris illius, exceptoria aquarum.

In præcepto ipsius omne beneplacitum : et non est qui minuat salutare illius.

Opera omnis carnis coram illo : et non est abscondi ab oculis ejus.

À sæculo in sæculum respexit : et nihil est admirabile in conspectu illius.

Non est dicere : Quid est hoc ? ad quid hoc ? omnia enim ad usus ipsorum creata sunt.

Benedictio illius quasi fluvius inundavit :

Et quomodo cataclysmus aridam inebriavit : sic iram suam gentes hæreditare faciet,

Sicut convertit aquas in salsuginem. Viæ illius sanctis directæ : sic iniquis offensiones.

Bona bonis creata sunt ab initio : sic peccatoribus mala.

Principium omnis rei necessa- 23. Placor : placentia : lætum quid, ut supra, iv, 13. Græc. omne beneplacitum, omnis causa lætandi. Non est minoratio, diminutio in salute ipsius : quæ per ipsum ; vim ejus salutarem nihil imminuit.

  1. Nihil est mirabile. Nota præclaram sententiam : quoniam et antecedentia et præsentia et futura mente complexus, nihil novi intuetur ; ad hæc nihil quod ejus majestate ac potestate non sit inferius.

  2. Quid est hoc ? quid est istud ? Græc. ad quid istud ? omnia enim tempore suo quœrentur : requirentur : necessaria esse comperientur : Græc. omnia ad usus suos creata.

  3. Cataclysmus : inundatio : sic intelligi potest : sicut diluvium sub Noe terram inundavit : sic ira ejus hæreditabit : active : hæreditare, sortiri faciet.

  4. Aquas in siccitatem : terra exsucca et arida ad immittendam famem : Græc. in salsuginem : ut habes Psalm. cvi, 34. Terram fructiferam in salsuginem : in sterilitatem, agris, velut sale conspersis ; sic impii, steriles, nulla gratia, nullo fructu. Viæ illius viis illorum : Græc. planior : Viæ illius (Dei scilicet) sanctis directæ (planæ, faciles) : sic iniquis offensiones.

  5. Bona bonis : bona et mala : bona pura bonis creata comparataque sunt ab initio in paradiso voluptatis : et nequissimis : Græc. peccatoribus, quanquam mala pura commentis, tamen ex benignitate per hanc vitam præparavit Deus mala et bona, vitamque quæ malorum ac bonorum temperamento constat. Vide 32, et Græc.

  6. Necessariæ rei : vide frugalitatem et simplicitatem. Ferrum : ad aratra, ad malleos. [187]

minum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum.

  1. Hæc omnia sanctis in bona : sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.

  2. Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua :

  3. In tempore consummationis effundent virtutem : et furorem ejus, qui fecit illos, placabunt.

  4. Ignis, grando, fames, et mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt :

  5. Bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et rhomphæa vindicans in exterminium impios.

  6. In mandatis ejus epulabuntur : et super terram in necessitatem præparabuntur : et in temporibus suis non præterient verbum.

  7. Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi. riæ ad vitam hominis, aqua, ignis, et ferrum, et sal, et siligo tritici, et mel, et lac, sanguis uvæ, et oleum, et vestimentum.

Hæc omnia sanctis in bona : sic peccatoribus in mala convertentur.

Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt flagella sua :

Et in tempore consummationis effundent virtutem : et furorem ejus, qui fecit illos, sedabunt.

Ignis, et grando, et fames, et mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt :

Bestiarum dentes, et scorpii, et viperæ, et rhomphæa vindicans in exterminium impios.

In mandato lætabuntur ; et super terram in necessitates præparabuntur : et in temporibus suis non præterient verbum.

Propterea ab initio confirmatus sum, et meditatus sum, et in scriptura reliqui. 33. Qui ad vindictam creati sunt : ex eventu, posteaquam a Deo defecerunt, ad id ordinati, ut divinam vindictam et ipsi exciperent, et in alios exercerent. In furore suo : in ira qua adversus hominum genus exardescunt, ut patebit sequente vers. Confirmaverunt tormenta, flagella sua, a se incussa, gravem in ictibus firmabunt manum : hos ergo commemorat, ut doceat quorum ope, ex vers. præcedente, omnia etiam per se bona, tamen malis malo vertant.

  1. In tempore consummationis : interitus, internecionis, sive in novissimis diebus ; effundent virtutem ; vim illam pestiferam : et furorem ejus, qui fecit illos, placabunt : exsatiabunt digno supplicio : melius, tantas edent strages, ut Deum inflectant ad misericordiam et veniam. Cave autem intelligas immundos spiritus, ac sempiterno supplicio destinatos, tandem placaturos Deum ; quod sensit Origenes, sed ferme unus, et ab universa Ecclesia reprobatus.

  2. Ignis, grando, fames. Præter ea, quæ cum bona sint, malis malo vertunt, sunt quædam per se noxia in ultionem comparata.

  3. Rhomphæa : gladius anceps versatilis.

  4. In mandatis ejus epulabuntur : Græc. lætitia efferentur, creaturæ illæ ultrices : alludit ad Psalm. cxlviii, 8 : Ignis, grando, nix, glacies... quæ faciunt verbum ejus. Quo etiam sensu dictum est : Vocavit Dominus famem. IV Reg. viii, 1. In necessitatem præparabuntur : in necessariam ultionem.

  5. Confirmatus sum : in timore Dei : et consiliatus sum : Græc. meditatus sum ; cogitavi tristes exitus impiorum : et (hæc) scripta dimisi, scripto mandavi : horum autem summa est, id quod sequitur : [188]

  6. Omnia opera Domini bona : et omne opus hora sua subministrabit.

  7. Non est dicere : Hoc illo nequius est : omnia enim in tempore suo comprobabuntur.

  8. Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini. Omnia opera Domini bona : et omnem usum in tempore ejus subministrabunt.

Et non est dicere : Hoc illo nequius est : omnia enim in tempore comprobabuntur.

Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini. 39. Omne opus hora sua : tempore suo.

  1. Non est dicere : Hoc illo nequius est : apta enim sunt omnia, et suis constituta finibus, atque ex horum nexu par existit decor : unde vera ratio laudandi Deum.

Chapter 121 of 133