Skip to the text

Caput XLIV

Incipit laus virorum illustrium, Enoch ; Noe ; Abraham : promissiones : Isaac : Jacob.

VERSIO VULGATA.

  1. Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua.

  2. Multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a sæculo.

  3. Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute, et prudentia SIXTINA VERSIO.

Patrum Hymnus.

Laudemus nunc viros gloriosos, et parentes nostros generatione.

Multam gloriam creavit Dominus, magnificentiam suam a sæculo.

Dominantes in regnis suis, et viri nominati in potentia, consi- 1. Laudemus viros gloriosos. In his laudibus duo maxime advertenda sunt. Primum, ut quemque signet proprio charactere paucis. Alterum, ut per viros illustres quos laudandos suscepit, brevem totius populi contexat historiam. Quos autem imprimis laudandos seligat, exponet vers. 6, 3 et 4. In generatione sua : ætate, vita.

  1. In potestatibus : Græc. in regnis suis. Nuntiantes in prophetis : Græc. in prophetiis, annuntiantes autem, supple, futura. En ergo quos laudandos suscipiat ; prophetas, et populi duces ; atque hos inter pontifices, qui principes [204]

sua præditi : nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum,

  1. Et imperantes in præsenti populo, et virtute prudentiæ populis sanctissima verba.

  2. In peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina Scripturarum.

  3. Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes : pacificantes in domibus suis.

  4. Omnes isti in generationibus gentis suæ gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus.

  5. Qui de illis nati sunt, reliquerunt nomen narrandi laudes eorum :

  6. Et sunt quorum non est memoria : perierunt quasi qui non fuerint : et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis.

  7. Sed illi viri misericordiæ sunt, quorum pietates non defuerunt :

  8. Cum semine eorum permanent bona,

  9. Hæreditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum :

  10. Et filii eorum propter illos usque in æternum manent : semen eorum et gloria eorum non derelinquetur.

  11. Corpora ipsorum in pace sepulta sunt : et nomen eorum vivit in generationem et generationem.

  12. Sapientiam ipsorum narrent liantes in intellectu suo, annuntiantes in prophetiis :

Rectores populi in consiliis, et intellectu litteraturæ populi :

Sapientes sermones in disciplina eorum : requirentes modos musicos, narrantes carmina in Scriptura.

Homines divites subministrati in fortitudine, pacem habentes in habitationibus suis.

Omnes isti in generationibus gloriam adepti sunt ; et in diebus ipsorum gloriatio.

Sunt eorum qui reliquerunt nomen ad enarrandum laudes :

Et sunt quorum non est memoria, et perierunt quasi qui non fuerint : et nati sunt quasi non nati, et filii eorum post eos.

Sed hi viri misericordiæ, quorum justitiæ non sunt traditæ oblivioni.

Cum semine eorum permanebit bona hæreditas, nepotes eorum :

In testamentis stetit semen eorum.

Et filii eorum propter illos : usque in æternum manebit semen eorum ; et gloria illorum non delebitur.

Corpus ipsorum in pace sepultum est : et nomen eorum vivit in generationes.

Sapientiam ipsorum narrabunt populi vocabantur. Unde non modo Aaronem, verum etiam Phineen, Jesum filium Josedec, postremo Simonem sua ætate nobilem.

  1. Imperantes in præsenti populo : Græc. rectores populi in consiliis , et virtute prudentiæ : sensus obscurus et suspensus, neque Græcus clarior. Summa ex utroque textu conflata, laudandos esse eos qui populo erudito (lege Domini) prudentia sua præeant.

  2. Modos musicos : sacra cantica, in cœtu populi præcinenda, puta Psalmos, aliaque ejusmodi carmina, quod etiam ad prophetiam pertinet.

  3. In testamentis, in fœdere cum Abramidis pacto. [205]

populi, et laudem eorum nuntiet Ecclesia.

  1. Henoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus pœnitentiam.

  2. Noe inventus est perfectus, justus : et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio.

  3. Ideo dimissum est reliquum terræ, cum factum est diluvium.

  4. Testamenta sæculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro.

  5. Abraham magnus pater multitudinis gentium : et non est inventus similis illi in gloria : qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo.

  6. In carne ejus stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis.

  7. Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terræ cumulum.

  8. Et ut stellas exaltare semen ejus, et hæreditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terræ.

  9. Et in Isaac eodem modo fecit, propter Abraham patrem ejus.

  10. Benedictionem omnium gen- populi, et laudem annuntiat Ecclesia.

Enoch placuit Domino, et translatus est, exemplum pœnitentiæ generationibus.

Noe inventus est perfectus justus : in tempore iracundiæ factus est reconciliatio.

Ideo fuerunt reliquiæ ipsi terræ : ideo factum est diluvium.

Testamenta sæculi posita sunt apud illum, ne deleretur diluvio omnis caro.

Abraham magnus pater multitudinis gentium : et non est inventus similis in gloria : qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo :

Et in carne sua stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis.

Ideo in jurejurando statuit illi benedicere gentes in semine ipsius, multiplicare illum quasi terræ cumulum,

Et sicut stellas exaltare semen illius, et hæreditatem dare illis a mari usque ad mare, et a flumine usque ad extremum terræ.

Et in Isaac statuit ita, propter Abraham patrem ejus,

Benedictionem omnium homi- 16. Henoch. Primus omnium propter pietatem donatus a Deo, et ad cœlum translatus, qui etiam a Juda apostolo prophetasse memoretur, Judæ, 14 ; reservatos denique ad finem sæculi, ut cum Elia prophetico fungatur officio : nempe Ut det gentibus pœnitentiam : ex antiqua hebraici et christiani populi traditione. Græc. exemplum pœnitentiæ generationibus, ætatibus secuturis vix ullo sensu, cum nec peccatum ejus, nec pœnitentia memoretur. Ad hunc redit, xlix, 16.

  1. Reconciliatio : commutatio ; Græc. compensatio, sceleribus gentis humanæ hujus virtute pensatis.

  2. Ideo dimissum est reliquum terræ : relictæ orbi terrarum reliquiæ, unde genus humanum resurgeret : Græc. obscurior.

  3. Testamenta sæculi : pactum sempiternum.

  4. In carne ejus... testamentum. Alludit ad illud Gen., xvii, 13 : Eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum ; circumcisionis sacramento.

  5. Ideo jurejurando. Vide Græc. Terræ cumulum : arenam innumerabilem.

  6. À mari usque ad mare : ex Psal. LXXI, 8. [206]

tium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Jacob.

  1. Agnovit eum in benedictionibus suis ; et dedit illi hæreditatem : et divisit illi partem in tribubus duodecim.

  2. Et conservavit illi homines misericordiæ, invenientes gratiam in oculis omnis carnis. num, et testamentum, et requievit super caput Jacob.

Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi in hæreditate : et divisit partes ejus : in tribus partitus est duodecim.

Et eduxit ex eo virum misericordiæ, invenientem gratiam in oculis omnis carnis. 27. Homines misericordiæ : Græc. singulari numero virum misericordia : Moysen, de quo cap. seq.

Chapter 126 of 133