Articulus 1
De Mahometo, et de introductione legis ipsius.
PRIMO narrabo de Mahometo quod in scriptis Christianorum de eo legi. Et sicut in præcedenti libello, ita et modo protestor me de his quæ ad legem pertinent Sarracenorum atque ad Mahon prophetam ipsorum, nil scienter aut sponte aliter recitaturum quam in eorum scriptis habetur, vel in libris ex quibus hæc scripsi. Unde quæ de Mahometo jam scribam, recitative scribo ut legi. Postea vero scribam de eo secundum quasdam Sarracenorum recitationes quas legi.
Denique, inter scripta Christianorum de ista materia, credibilior mihi videtur narratio quam in epistola cujusdam perfecti Christiani inveni. Quocirca sciendum, quod in palatio cujusdam regis de secta et lege Sarracenorum fuerunt duo doctissimi viri, in regis obsequio primi, et inter se amici carissimi atque in mutua amicitia confidentes:1 quorum unus exstitit Christianus, et alius Sarracenus, uterque in sua lege præcipuus. Itaque doctor ille sarracenus doctori christiano amico suo scripsit epistolam, invitans eum ad suam sectam seu Mahometi legem. Doctor vero christianus plenissime ac sapientissime ei rescripsit. Epistola demum Sarraceni continebat quinque magna folia in libro quem habui; epistola autem Christiani folia viginti quatuor quantitatis ejusdem. Quumque epistolæ istæ pervenissent ad regem eorum, præcepit ambos coram se apparere, atque epistolas eorum perlegi; et non destitit rex intente ac diligenter audire donec perlectæ sunt.2 Dixitque Sarraceno: Utinam non provocasses eum, ut hoc certamen cum ipso committeres. Tu enim sciebas eum doctum et prudentem in omnibus; et nunc nihil ei possumus respondere. Denique doctor iste christianus illustrissimus fuit, sicut in sua tangit epistola: nam natio ejus super omnes nationes Arabum fuit. Et quantum ex amborum epistolis possum perpendere, non diu post Mahomet fuisse videntur.
Itaque doctor ille christianus in sua epistola inter cetera scribit: Videamus, si placet, et amicabiliter ac pacifice sine pertinaci patrocinio defensionis investigemus causam istius hominis, utputa Mahometi, cujus prophetiæ ac legi me acquiescere rogas, diligenter omnia perscrutantes; et ab initio usque ad finem ejus quis fuerit, quid egerit consideremus, in nullo a veritate ad mendacium declinantes. Homo iste, videlicet Mahomet, pupillus fuit in sinu patrui sui, in cujus tuitione pater ipsius moriens commendaverat eum. Postea vero fuit cultor idolorum in Mecha, cum omni domo et generatione sua, sicut in sua scriptura testatur sibi dictum esse a Deo: Tu fuisti pupillus, et collectus es; et in errore, et justificatus es; et pauper, et ditatus es. Sicque vixit quousque pervenit ad servitium camelorum Hadijæ filiæ Hulert*, cujus mercenarius factus fuit; et proficiscebatur cum camelis in Syriam et in alia loca, donec duxit illam uxorem, interveniente causa quam tu scis. Postquam vero se divitem factum ejusdem mulieris opibus vidit, conatus est super gentem et patriam suam arripere principatum. Sed quum hoc ad effectum prout cupiebat non posset perducere, præsertim quum paucos adhuc haberet fautores, arte et ingenio magno usus est, ut quia rex esse non poterat, prophetam se Dei esse et nuntium simularet. Tu vero, quem Deus salvet, scis quantum hoc displicuerit omni parentelæ et generationi ejus, quæ vocatur Chorais*. Quumque hoc modo nomen prophetæ sibi usurpasset, ingressus est ad homines, qui tanto facilius qualibet astutiæ machinatione decipi poterant, quanto longius ab omni sapientia et usu civilitatis, totiusque humanæ prudentiæ honestate, per agros et villulas sequestrati, quid Dei propheta vel nuntius esset, vel in quo cognosci deberet, quid denique inter veritatem et mendacium, inter fatuitatem sapientiamque distaret, discernere nesciebant. Ad hos decipiendos, cujusdam astrologi, cujus postea nomen et causam dicemus, ope atque consilio non mediocriter confortatus, homines pestiferos et viarum insidiatores, fugitivosque et homicidas, sibi aggregavit, quos ad devia silvarum, ad cacumina montium, et ad proxima fontibus loca circumquaque mittebat insidiari negotiatoribus et iter agentibus, ad interficiendum eos, et diripiendum tam camelos quam cetera quæ ducebant. De ipso etiam scimus, quod primo tempore prophetiæ suæ, quum de civitate veniret ad Mecham et inveniret hominem camelum habentem, eumdem camelum vi abstulit, talique beneficio prophetiæ et prædicationis suæ primordia consecravit. Habuit autem ibi quadraginta de suis, qui adfuerunt ei, custodientes eum ab illis de Mecha, quos valde infestos habebat, eo quod omnes artes ejus ac maleficia noscerent. Oderant quippe illum nimis, quia quum latro et pestifer esset, prophetam Dei se esse stultis hominibus mentiebatur. Abiit quoque in civitatem destructam, quam ex majori parte Judæi pauperes inhabitabant : in quam quum ingrederetur, volens ostendere justitiæ suæ regulam et prophetiæ suæ modum, pupillis cujusdam carpentarii filiis abstulit domum.
Consequenter doctor iste describit expeditiones Mahometi quas fecit per suos ministros et socios, et cuncta valde determinate describit per nomina virorum et locorum, et per eventus ac tempora, ostendens qualiter in tribus expeditionibus primis evenit contrarium intento Mahometi : ex quibus patet quod gratiam prophetiæ non habuit. Describit etiam expeditiones Mahon quas per se ipsum facere voluit : in quarum prima vacuus rediit, in secunda reverti compulsus est, in tertia quoque confusus abscessit. Fueruntque omnes expeditiones istæ pro rapiendis quorumdam camelis. Faciebat etiam Mahon, quod pejus est, ut si qui ei in suis maleficiis contradicerent, vel eum in aliquo reprehenderent, statim ubicumque sibi contingeret, eos aut per se aut per suos, sive vigilantes sive dormientes, proditorie jugularet. O tu, quem Deus salvet, quis unquam, non dico propheta, sed qui vel in modico Dei haberet notitiam, talia fecisse auditus est? Ego autem mirari non sufficio quo pacto tibi persuasum sit Dei esse nuntium aut prophetam, hominem cujus (ut breviter ejus facinorosam vitam demonstrem) nulla fuit alia operatio aut meditatio quam homines interficere, aliena diripere, incestus et adulteria perpetrare; qui etiam tale dedecus in scripto prophetiæ suæ sibi facere non erubuit, ut diceret datum renibus suis a Deo quadraginta viros potentissimos in coitum fortitudine libidinis adæquare : ubi etiam inter cetera rebus odoriferis et mulieribus super omnia delectari se dicit. Præterea uxores ejus ingenuæ fuerunt quindecim, et duæ ancillæ. O quam longe est ab ista impura et turbulenta doctrina Mahomet, christianæ disciplinæ sancta et pia religio! Quæ per gloriosum apostolum Paulum ad Dei amorem et sanctam castimoniam omnes homines invitans, dicit : Qui habet uxorem, cogitat quæ sunt mundi.3 Si ergo una sola uxor a Dei amore impedit hominem, quomodo qui tantas habuit, et totus in earum libidine versabatur, officium prophetæ congrue adimplere poterat? Prædas quoque et homicidia atque insidias ac cetera mala prædicta omni tempore exercebat : quod non ad Deum pertinebat. Prophetæ officium est jejunare, prædicare, orare, et similia bona exercere.
Præterea, in ultima sua infirmitate positus, Mahomet suis præcepit ne eum mortuum sepelirent, eo quod tertio die assumendus esset in cœlum. Ipsique observantes præceptum, quum magnis hoc desideriis exspectarent, et jam a secunda qua obiit feria, usque ad vesperam quartæ feriæ, longa exspectatione fatigati, nihil aliud in eo nisi fœtoris magnitudinem supercrescere cernerent, tandem, sicut retulit Gumbram*, nudum eum projecerunt. Gumbram* tamen, filius Elusan*, dixit quod lotus et tribus vestibus indutus sepultus sit.4 Fuit autem per quatuordecim dies infirmus : et fertur quod per septem dies morbo pleuritico ægrotavit, amisitque sensum, quem septimo die recuperavit; et iratus est Ali filius Abitalib, eo quod perdiderat sensum. Alia demum septima die mortuus est, et intumuit venter ejus, et retro curvatus est minimus digitus ejus. Quo mortuo, omnes ab eo decepti, reversi sunt statim unusquisque ad suam quam ante tenuerat sectam seu idololatriam, præter paucos suæ cognationis, qui exspectabant se successuros in regno. Verumtamen successor Mahomet omni ingenio atque astutia, illos ad pristinas sectas reversos, ad legem Mahomet revocavit. Vixit autem sexaginta tribus annis, quorum viginti tres in sua prophetia expendit.*
Footnotes
Chapter 23 of 114