Skip to the text

Articulus 9

Reprobatio infidelium asserentium quod nos Christiani non habeamus verum atque correctum Evangelii aliarumque scripturarum textum.

SICUT in primo operis hujus tractatu inductum est, frequenter in Alcorano asseritur, quod Evangelium sit a Deo traditum Christo, quod item Apostoli crediderunt Christo veraciter.1 Hinc Sarraceni coguntur concedere scripturas Evangelii et Apostolorum esse veraces. Nihilo minus negant Christi passionem ac deitatem, personarumque trinitatem in Deo, et alia multa quæ in novi Testamenti scripturis apertissime continentur ac asseruntur; sed (ut fertur) respondent quod Christiani Evangelii et aliarum novi Testamenti scripturarum veram atque correctam non habeant litteram, sed inficiatam: quod asserendo, in Manichæorum hæresim delabuntur. Estque perfacile tam rudem ac stultum reprobare errorem; et quamvis in primo libello id factum sit, tamen nunc plenius fiet.2

Interea, doctor sæpe præallegatus, in epistola sua contra falsitatem hanc plenissime argumentatur, alloquens sarracenum cui scripsit doctorem, et dicens: Quia vos Sarraceni magnum putatis refugium et consolationem atque causam habere ad protegendum vos, quando dicitis nos corrupisse Scripturas, et a tramite veritatis has distorsisse; ego, si mihi aurem accommodare velis, in veritate respondeo quia nunquam tam abhorrendum et a veritate alienum verbum dixistis, nec tam inanem et falsam objectionem Christianis fecistis. An ignoratis discordiam quæ est inter Judæos et nos ab adventu Christi usque in finem sæculi, quantumque Judæi oderint Christum, quem colimus? et tamen eamdem veteris Testamenti scripturam habemus cum illis, nec illi in ista scriptura aliquid corrumpere, mutare, addere aut diminuere præsumpserunt. Tu ergo convictus veritate, quum ego inimicum meum in testem accipiam, ubi est corruptio sive mutatio, quum impossibile pro certo fuisset duas sibi tam inimicas gentes in eadem scriptura, pro qua etiam tota inter nos discordia est, sic pariter concordare, si ibi aliquis aliquid corruptisset?

Istud argumentum idoneum est quantum ad veteris Testamenti scripturas; et pro ejus confirmatione adduco quod in libro de Consensu Evangelistarum sanctus loquitur Augustinus: Hoc est magnum quod Deus præstitit Ecclesiæ suæ ubique diffusæ, ut gens Judæa merito debellata et per terras dispersa, codices Prophetarum, quos allegamus pro fide nostra, ubique portaret, et inimica fidei nostræ testis fieret veritatis fidei nostræ, ne a nobis talia putarentur composita.

Denique id sciendum, quod tempore præallegati doctoris sic fuit sicut in sua scribit epistola. Verumtamen interim obstinatissimi Judæi in aliquibus locis corruperunt litteram propheticorum librorum, sicut superius tactum est; et doctores nostri qui Hebraicam linguam noverunt, id deprehenderunt. Sed Judæorum falsitatem ex aliis translationibus antiquis atque authenticis a Judæis doctissimis factis, quas negare nequeunt, demonstramus, videlicet ex translatione Septuaginta interpretum, ex translatione quoque Chaldaica, item ex correctis et antiquissimis Bibliis. Verumtamen illa corruptio nequaquam est tanta ut ea quam nobis infideles imponunt: siquidem in uno dumtaxat verbo aut verbis paucissimis est, vel potius in terminatione seu ultima syllaba verbi; corruptio vero quæ nobis imponitur, interdum integra concludit capitula, ut est tota historia passionis resurrectionisque Christi, quas tam Sarraceni quam Manichæi impiissime negant.

Consequenter doctor ille in sua scribit epistola: Si vero etiam nobis objicias, quod scripturam sancti Evangelii mutavimus atque corrupimus, dicemus tibi : Ostende nobis aliud originale correctum et sicut primo descendit : quod quum facere nequeas, cur nobis falsitatem imponitis ? Et tu scis Evangelii scripturam a sanctis Apostolis Ecclesiæ traditam, qui primo in Jerusalem accepto Spiritu Sancto, illud prædicaverunt variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.3 Postmodum dispersi sunt per universum orbem, prædicantes Evangelium linguis diversis, et habuit unaquæque gens Evangelium in propria lingua, juxta quod unusquisque Apostolus populo sibi commisso evangelizavit.45 Nullus in eo aliquid alteri dissonum vel adversum invenitur scripsisse. Dic ergo mihi, quis potuit colligere ab universis mundi partibus Evangelium, atque ad suum libitum mutare sive corrumpere, consentientibus omnibus quæ sub cœlo sunt linguis ac gentibus ? An poteris dicere, quod universæ nationes et gentes, quæ se alterutram minime intelligunt, reges quoque et principes, qui inimici sæpe sunt mutuo, non divinæ fidei sed humanæ gloriæ causa unanimiter convenerunt ad corrumpendam Dei Scripturam, quam susceperunt signis atque virtutibus prodigiisque firmatam, quod nullatenus ab aliqua rationabili mente suscipitur ?

An forsitan ideo etiam nostra Scriptura tibi corrupta esse videtur, quoniam tuam toties mutatam, toties corruptam, toties diverso modo laceratam non ambigis ? Absit hoc a Scriptura Dei, quam Spiritus Sanctus sicut similem ubique tradidit, ita ubique similem conservavit. An tua scriptura corrumpi idcirco non potuit, quia scilicet magnis ac divinis miraculis, signis quoque et prodigiis, a Mahomet confirmata sit ? Sed hoc pro certo nusquam probatur : præsertim quum in Alcorano ipsemet dicat non sibi datum esse signum aliquod facere. Scriptura vero divina, tam novi quam veteris Testamenti, signis et miraculis antea inauditis confirmata, omnibusque populis ac gentibus uno et eodem modo commendata, uniformis ac integra in toto mundo habetur. Cui etiam tua scriptura, quamvis sit sibi ipsi tam frequenter contraria, testimonium præstat, dicendo quasi ex persona Dei ad Mahon : Si ambiguus fueris de his quæ descendere fecimus, interroga eos qui legerunt legem ante te; noli esse de his qui non crediderunt signis Dei, ne forte damneris. Atque in alio loco : Quoniam habent sapientiam legis et Evangelii, et quia sicut oportet recitant illa, credunt illis; et qui noluerint credere illis, damnandi sunt. Perpende tu, quem Deus salvet, qualiter Mahomet tuus attestatur nobis, dicens nos recitare sicut oportet, et jubens interrogari nos et auscultari ac suscipi. Et quomodo scripturam illam corruptam dicis, cui Mahomet tuus testimonium tale perhibuit ? Vel quare te ipsum tibimetipsi contrarium esse non intelligis, quum aliquando dicas nos certam lectionem habere, aliquando vero nobis corruptionem ac mutationem adscribas, quod certe vanum falsissimumque consistit? Quum itaque huic nostræ assertioni nec tu, nec aliquis contradicere possit, quare factus es segnis ac stolidus, objiciens nobis falsa atque inania ?

Considera, quæso, diligenter, qui nostrum magis videantur scripturam falsam et corruptam habere : nos, qui eam sanam ac sinceram accepimus a sanctis hominibus, per signa et prodigia supra usum naturæ exhibita, et quæ ab hominibus nunquam, nisi Deo operante, fieri potuissent, in quibus diversæ nationes et gentes et linguæ, et affectus atque consilia, unum idemque sentiunt; an vos, qui suscepistis scripturam Mahomet absque aliquo vero indicio : quam, more poetarum, ipse ad libitum suum sibi confinxit, et unius tantum parvæ gentis tradidit nationi, contra quam dividit*, unamquamque illius irrationabilis et turpissimi scripti (videlicet Alcorani) sententiam miraculum vocans, volens eas comparare Rubri maris divisioni, resuscitationi mortuorum, curationibusque* diversis languorum, aliis quoque innumeris et excellentissimis Dei miraculis; quam etiam tradidit hominibus vanis ac mendacissimis, ac inter se hinc inde discordantibus, ut unusquisque post eam juxta proprii cordis intentionem mutaret, corrumperet, augeret, minueret, et (sicut supra ostendimus) omnino pro velle suo varie laceraret. Sane ipse Mahomet testis idoneus est, quum dicit: Nisi meam scripturam susceperis, et credideris eam a Deo descendisse, meque prophetam a Deo missum confessus fueris, diripiam omnem substantiam tuam, et uxorem, filios ac filias tuas captivitati subjiciam, et te ipsum occidam. Ideo miseri homines minis et terrore coacti, susceperunt legem iniquam absque ratione et sensu.

Omnia ista sunt verba præfati doctoris virtuosi et sapientissimi viri : quæ licet propositum tam efficaciter probent ut nil addi oporteat, ex superabundanti tamen modicum addam. Idque in primis coram Deo altissimo in conscientia vera, o Sarraceni, protestor, quod nos Christiani nil magis abhorremus, vitamus et condemnamus, quam sacræ Scripturæ corruptionem, mutationem et infectionem : cujus et hoc certissimum signum est, quod quamvis in libris Prophetarum multa verba habeantur quæ juxta superficiem litteræ videntur magnam conferre Judæis vim et apparentiam contra nos (quamvis secundum verum spiritualemque intellectum illos non adjuvent), nos tamen in nulla etiam minima dictione aut syllaba, unquam corrupimus, aut subtraximus, sive mutavimus, in hujusmodi Prophetarum eloquiis, sed omnia inviolatissima conservamus. Præterea, etiam tempore beatissimorum Apostolorum aliqui hæresiarcharum sub nomine proprio, aut sub nominibus Apostolorum, evangelium conscripserunt, ut Marcion, et Apelles, et Basilides; variasque in suis scripturis miscuerunt perfidias, quia divinitatem in Christo personarumque trinitatem in Deo negaverunt : et tamen illorum evangelia semper respuerunt veri atque catholici Christiani, defeceruntque evangelia illa hæretica cum fautoribus suis. Quomodo ergo confingi potest in primo, vero et correcto Evangelio non fuisse contentum quod Christus sit Deus, et quod Deus in personis sit trinus ? Insuper, per eadem argumenta per quæ scimus Apostolis et Prophetis esse credendum, probamus credendum esse Christianis catholicis qui usi sunt Evangelio quod nos modo habemus. Per eadem quippe miracula per quæ Deus sublimis et benedictus confirmavit doctrinam Apostolorum et Prophetarum, confirmavit et approbavit doctrinam eorum qui Evangelio quod habemus, sunt usi, videlicet Martini, Nicolai, Servatii, Hieronymi, Augustini, Germani, Bernardi, Francisci, Dominici, imo certissime innumerabilium aliorum martyrum et confessorum, ut in primo libro probatum est, et infra probabitur.6 Fuerunt quoque in Ecclesia Christi multa generalia concilia : quæ idcirco potissime celebrabantur, ut exstirparentur eorum errores ac hæreses qui aliquid contra Scripturæ divinæ veritatem dicere præsumpserunt. Iterum, certum est quod ea quæ infideles affirmant nos inseruisse mendaciter Evangelio Christi, sunt difficillima ad credendum : ut quod Deus est trinus, quod Christus est Deus. Quomodo ergo homines credidissent talibus additamentis, aut qualiter sustinuissent Christiani talia addi veteri textui, absque attestationibus divinorum et soli Deo possibilium miraculorum ?

Nil ergo apparentiæ habet excogitatum illud mendacium, quod scilicet divinas Scripturas corrupimus. Et quoniam in Alcorano fertur multoties quod scriptura Evangelii ac Testamenti descendit a Deo, jamque probatum est quod Evangelium ac Testamentum verum et correctum habemus; idcirco hoc de cetero tanquam verissimum præsupponentes, possumus ex utriusque Testamenti scripturis idonea sumere argumenta contra contenta in Alcorano ac documentis Mahometi ceterisque scripturis Sarracenorum.

Footnotes

  1. art. I, VIII, IX. ↩

  2. art. VIII. ↩

  3. Act. II, 4. ↩

  4. 20; Luc. IX, ↩

  5. Marc. XVI, ↩

  6. art. 1. 2. ↩

Chapter 31 of 114