Skip to the text

Articulus 22

Contra perfidias undecimi capituli, videlicet quod Christus non sit passus.

DENIQUE in isto ait capitulo Mahon: Judæi Mariæ blasphemiam et immoderatam contumeliam inferunt, seque Christum Mariæ filium, Dei nuntium, peremisse perhibent. Sed nequaquam eum, sed sui similem suspendentes, interfecerunt; Deus vero eum ad se transmigrare fecit. Denique, quidam inter Sarracenos diu moratus, refert quod Sarraceni asserant, Jesum hora qua eum Judæi comprehendere voluerunt, posuisse figuram suam in Judam proditorem: sicque Judæi Jesum capere æstimantes, Judam ceperunt, eique intulerunt quidquid Jesu se inferre putabant. Huic dicto concordat quod in alio Alcorani capitulo scriptum est, utpote quod Judæi Jesu illudere æstimantes, ab ipso potius sunt illusi. Et ecce quam stultum mendacium!

O infelix et detestabilis Mahon, quantum hæc asserendo offendisti non solum Deum, sed et Gabrielem angelum, quem tibi familiarem finxisti! Nempe hæc dicens, Gabrielem fecisti mendacem, qui in Daniele ait: Post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus; et non erit ejus populus, qui eum negabit. In hac visione prophetica Gabriel revelavit Danieli prophetæ certum tempus adventus Christi, et quod per Christi passionem peccata mundi essent tollenda, atque æterna justitia adducenda, omnium quoque Prophetarum oracula adimplenda. Sic namque præfato capitulo ait Scriptura: Dixit Gabriel ad Danielem: Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum, videlicet Christus. Protinusque subjungit verba præhabita, utpote: Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus, etc.

Et breviter, Mahon istud proferendo mendacium, ostendit se totius sacræ Scripturæ ignarum, et utriusque Testamenti paginas sanctas, quantum in se fuit, cassavit. Nam, sicut in Actibus Apostolorum gloriosissimus apostolus Petrus protestatur, Deus per os omnium Prophetarum prænuntiavit pati Christum suum. Præterea, de Christi passione sancti Prophetæ apertissime prælocuti monstrantur. Inde etenim apud Isaiam scriptum est: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; et nos reputavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum; ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Et rursus ibidem habetur: Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit; cujus livore sanati sumus; et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. De innocentia quoque Christi scribitur ibi: Iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.

De hac Christi passione in libro Psalmorum uberrime legitur prophetatum, præsertim in psalmo vicesimo primo, ubi passio ista tam evidenter prædicitur, ut potius videatur sanctus David rem gestam narrare quam futuram prænuntiare. Ibi etenim in Christi persona inter cetera dicitur: Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. Omnes videntes me, deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum.1 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea; factum est cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei; aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me: quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.2

Quasi innumerabilia vaticinia possem hic allegare ex libris veteris Testamenti. Et sicut Prophetæ ista de Christo prænuntiaverunt, ita Apostoli ea in Christo impleta esse prædicaverunt; Christique passionem ac resurrectionem beatissimi quatuor Evangelistæ descripserunt concorditer. Jamque supra probatum est, dici non posse scripturas utriusque Testamenti esse inficiatas, aut ista de Christi passione ab aliquo esse conficta Evangeliisque inserta.3 Imo quis Christianorum ista finxisset, præsertim quum tam ignominiosa ac acerbissima passio Christi auxerit difficultatem credendi in eum tanquam in unicum Dei Filium?

O Sarraceni, si juxta præcepta Alcorani firmiter creditis Evangelio et Testamento, firmiter credite quod pro mundi salute passus sit Christus; idque credendo, scitote certissime scripturam Alcorani esse mendosam ac perfidam, atque vos ipsos perire in æternum in ea.

Sed forsan indecens ac injustum vobis videtur, quod Deus omnia cernens ac moderans, permisisset innocentissimum atque sanctissimum Jesum Christum a sceleratissimis crudelissimisque hominibus tam amarissima ac ignominiosissima morte occidi.

Verum ad hoc ex dictis in primo tractatu patet responsio.4 Ibi enim est declaratum cur genus humanum indiguit Christi adventu, et qualiter per ejus passionem redemptum est. Et utique in hoc innotescit infinita misericordia Dei, quod ita per temporalem Christi passionem subvenit universo generi humano, liberando illud ab originalis peccati reatu atque æterno infernali interitu, reducendoque illud ad veram salutem. In hoc quoque apparet immensa justitia Dei Patris, quod maluit unigenitum Filium suum sic pati, quam peccata inulta relinquere.

Nec hoc indecens Deo est, quod electos atque carissimos suos permittit in sæculo isto plurima pati, et ab impiis trucidari : scit enim quam utile et salubre sit hoc suis carissimis, quibus pro temporali ac brevi tormento largitur æterna, copiosissima ac gloriosissima præmia secum in cœlo. Unde de Christo scribens apostolus Paulus, quod humiliavit semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis, mox de tantæ humiliationis, obedientiæ passionisque præmio accidentali subdit :5 Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris.6 Hinc David propheta testatus est :78 Pretiosa est in conspectu Domini, mors Sanctorum ejus ; itemque : Multæ tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus.9 Unde et Paulus apostolus : Non sunt (inquit) condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam.10 Unde ipsemet Christus ait in Evangelio : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum ; et rursus : Beati estis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversus vos, mentientes, propter me ; gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Itaque, quoniam tam ineffabilis et immensus fuit fructus passionis Christi, videlicet tanta ipsius exaltatio atque totius generis humani salvatio, decentissimum fuit quod Deus eum pati permisit. Denique a principio mundi permisit Deus sanctos et innocentes ab impiis trucidari, videlicet, Abel a Cain, Isaiam prophetam a rege Manasse, Jeremiam ab induratis Judæis.

Et quare, o Sarraceni, Christi passionem negatis, quum tamen juxta prophetæ vestri doctrinam credatis, ante finale judicium omnes intellectuales ac rationales creaturas, etiam sanctos ac innocentes, interficiendos, et per quadraginta annos in non esse mansuros ? Non videtur hoc vobis divinæ derogare justitiæ, tantam infligere pœnam etiam Christo sine culpa ? Postremo, etiam sexto Alcorani habetur capitulo : Constat multos Prophetarum, viros summates, pluresque bonos, esse occisos. Nolite ergo caritati, passioni ac ceteris beneficiis Christi diutius esse ingrati neque increduli ; sed abjecto conficto ac falsissimo Alcorano, Evangelio credite Christi, qui, ut Joannes evangelista, de cujus sanctitate non dubitatis, in suo evangelio scripsit, ait : Animam meam pono pro ovibus meis. Unde et idem S. Joannes denuo contestatur : Jesus Christus dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Rursusque verissime atque dulcissime loquitur : In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit in mundum, ut vivamus per ipsum ; in hoc est caritas : non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Hanc Sanctorum ac to-

Matth. v, 10.

Ibid. 11, 12.

Gen. iv, 8.

Joann. x, 15.

Apoc. i, 5.

1 Joann. iv, 9, 10. tius Ecclesiæ fidem Deus majestatis immensæ per infinita roboravit ac probavit miracula usque in præsens.

Visiones vero frequenter fallaces sunt : quia, ut ait apostolus Paulus et experientia sæpe edocuit, Satanas se transfigurat in angelum lucis.11 Imo frequenter in specie Christi sanctis viris apparuit ut eos deciperet, sed nequivit. Hoc tango, ne Sarraceni illusionibus illudantur, aut apparitionibus credant in quibus eorum propheta fertur quibusdam apparuisse.

Alia multa stulta ac perfida in isto continentur capitulo : ut quod Deus Filio caret, etc.12 Quorum falsitas satis monstrata est. Et ut breviter dicam quod sentio, videtur mihi quod nunquam legi tam stultum et irrationabile scriptum sicut est Alcoranum : quia sæpissime præcipit Christo, Moysi Prophetisque aliis credi, et tamen omnibus illis quasi ubilibet contradicit ; facitque multas comminationes incredulis, et tamen impossibile est ut quis simul credat Evangelio librisque veteris Testamenti, et Alcorano, sicut jam satis probatum est, et infra frequenter patebit. Nec aliquid tantum miror quemadmodum quod sapientes Sarracenorum non advertunt Alcorani errores, falsitates, perfidias : quos luce clarius cernerent, si novi ac veteris Testamenti libros perlegerent.

Footnotes

  1. Ps. xxi, 7-9. ↩

  2. Ibid. 16-19. ↩

  3. art. 11. ↩

  4. art. xiv. ↩

  5. Philipp. ii, 8. ↩

  6. Ps. xxi, 9-11. ↩

  7. Ps. cxv, 15, sec. ↩

  8. Hebr. ↩

  9. Ps. xxxiii, 20. ↩

  10. Rom. viii, 18. ↩

  11. II Cor. xi, 14. ↩

  12. lib. I, art. x. ↩

Chapter 44 of 114