Articulus 24
Contra errores tertiidecimi capituli.
IN exordio hujus capituli dicitur, quod sacerdotes ac præsules Christianorum Mahometo crediderunt. Sed hoc nullatenus verum est, loquendo de sacerdotibus atque episcopis catholicis veraciter christianis. Sed forsitan quidam sacerdotes et præsules hæretici, maxime Nestoriani, ei aliqualiter crediderunt. Unde doctor sarracenus de quo superius tactum est, in sua ait epistola : Nestoriani propinquiores sunt illis qui veritati consentiunt, acutiores etiam in disputationibus magisque nobis consentientes in his quæ credimus. Quorum sectam propheta noster Mahomet præcipue laudasse videtur. Veneratus enim est eos, et pactum cum eis iniit, proposuitque tam ipse quam socii ejus, ut eos inter se cum benevolentia et modestia tractarent, et privilegia contulit eis ; atque frequenter venit ad eos, et divinam cum eis collocutionem habebat : siquidem istius sectæ viri annuntiabant ei, antequam verbum Dei descenderet super eum, omne id quod præstitit ei Deus.
Insuper dicitur hic : Mechæ domum et mensas et oblationes Deus Haran hominibus constituit. Ad hoc ex verbis Dei respondeo, qui per Malachiam ait obstinatis1
Judæis : Non est mihi voluntas in vobis, et munus non suscipiam de manu vestra; ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda.2 Hinc itaque vere fideles non oportet ire ad templum Mechæ causa orationis et immolationis, sed in omni loco et templo Christianorum rite adoratur et colitur Deus.
Amplius in isto capitulo multa sublimia de Christo scribuntur, quæ superius introducta recordor. Verumtamen quædam falsa ac fabulosa miscentur, quæ partim præhabita sunt; et nunc alia tangam. Nam dicitur hic : Deo a viris vestibus albis indutis quærente an in se nuntiumque (scilicet Christum) crederent, responderunt : Credimus, et tu testis es. Deinde eisdem a Jesu quærentibus an Deus mensam cœlestem super eos ponere potens esset, Jesus respondit : Si creditis in Deum, ipsum timete. Illis autem dicentibus, Volumus inde comedere ad nostrorum cordium confirmationem, ut quum te verum dixisse sciverimus, cum nostro testimonio confirmemus. Deinde Deum Christus oravit : O Deus, mensam nobis cœlestem tribue. Quem Deus exaudiens dixit : Ego eam illis præbebo. Istud est vanum et frivolum. Non enim tam imperiti fuerunt Apostoli quin agnoverint Deum esse omnipotentem, et mensam cœlestem eis dare potentem. Neque Apostoli crediderunt corporalem a Deo mensam post vitam præsentem percipere : unde nec talis mensæ prægustationem petebant.
Consequenter hic dicitur : Deo dicente, O Jesu, Mariæ fili, tu persuade hominibus ne loco Dei te et matrem tuam duos Deos habeant et venerentur; respondit Jesus : Nolit Deus ut ego quid præter verum dicam; et si protuli, tu nosti : quia tu cordis mei arcana penetras, ego vero tui nequaquam. Tu scis nil me hominibus nisi mandata tua dixisse, scilicet quod Deum meum ac suum invocent et adorent.
Ista sunt verba conficta, hæretica, atque evangelicis verbis contraria. Scriptum est enim : Pater omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem;3 qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. Et verba hæc Christus protulit de se ipso, ut evangelista Joannes testatur.4 In quibus se docuit honorandum veneratione latriæ, quemadmodum Pater illa veneratione honoratur et colitur.
Rursus loquitur Christus :5 Quæcumque fecerit Pater, hæc et Filius similiter facit. Ex hoc patet quod Patris et Filii sit una et eadem operatio ad extra. Unde ibidem subjungitur : Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat.6 Quemadmodum ergo Patris et Filii est operatio una ac indivisa, ita et una potentia ac una essentia, imo et una sapientia : quoniam quidquid absolute dicitur, Patri ac Filio et Spiritui Sancto commune est, et unum in tribus. Sola quippe relatione distinguuntur ab invicem divinæ, æternæ et increatæ Personæ. Denique supra abundanter probatum est, quod Christus docuit esse se verum Deum, Patri consubstantialem, coæternum et coæqualem.7 Unde quod in verbis memoratis fertur Christum dixisse, quod ipse non penetraret secreta cordis Dei, mendosum est, et verbis Christi contrarium. Ipse etenim Deum Patrem tam perfecte ac comprehensive cognoscit ut Pater eum. Idcirco ait : Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius;8 et rursus : Patrem non vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.9 In quibus verbis, per eum qui est a Deo, Christus intellexit se ipsum.10 Iterum habetur : Deum nemo vidit unquam; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Christus ergo Unigenitus Dei exsistens, qui est in sinu, id est in mente, æterni Patris, tanquam Verbum paternæ mentis, Deum Patrem plene omnino cognoscit. Ad quod probandum, omnia possent induci per quæ supra probatum est quod Christus sit Deus. De quo Joannes asserit :11 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.1213
Postremo, nullus Christianorum unquam tam stolidus fuit, ut Mariam Christi matrem cultu latriæ adoraret, aut Deum putaret. Soli etenim Creatori incomparabili et immenso cultus latriæ est impendendus. Creaturis vero rationalibus cultus duliæ exhibetur. Verumtamen Christi humanitati, seu Christo ut homini, ejusque Matri, cultus hyperduliæ rite impenditur, eo quod Christi humanitas sit Verbo æterno unita unione hypostatica, et mater ejus Maria sit Mater unigeniti Filii Dei, et per consequens Genitrix veri Dei, sicque comparentalis Deo Patri: quia unum atque eumdem cum illo Filium habet; non tamen secundum eamdem Filii hujus naturam, ne Mahomet suspicetur quod Maria fuerit uxor Dei, et ex ea quasi ex conjuge Deus sumpserit Filium: hoc imaginari rudissimum est. Sed sicut Filius Dei habet in cœlis Patrem sine matre, ita in terris habuit virginem Matrem sine patre. Idem tamen utriusque est Filius. Atque ob maternitatem beatissima Virgo est dignitatis quodammodo infinitæ, omni utique pura creatura præstantior, regina cœli, domina mundi, advocata hominum imperatrixque angelorum.
Footnotes
Chapter 46 of 114