Articulus 6
Disputatio contra irrationabilissimum, rudissimum perfidissimumque errorem Mahometi, qui in primo capitulo aliisque diversis Alcorani azoaris beatitudinem hominis post hanc vitam constituit in carnalibus delectationibus gustus et tactus.
PRIMO Alcorani capitulo dicitur: Deum prædicate bonos paradiso inducturum, ubi dulcissimas aquas, pomaque multimoda fructusque varios, et decentissimas ac mundissimas mulieres omneque bonum in æternum possidebunt. De hac materia in diversis Alcorani locis multa scribuntur, quod scilicet boni et creduli erunt in paradiso terrestri, induenturque sericis vestibus, et torquibus aureis ornabuntur, atque in lectis altis ac deauratis jacebunt; ex deliciosissimis quoque lectis ex adverso ordinate dispositis se invicem intuebuntur, feminæ vero nusquam dirigent oculos suos nisi proprios ad maritos; puellarum autem non erit numerus; denique quod in paradiso fluent rivi vini, lactis et mellis, nec unquam hujus beatitudinis erit finis. Ecce hunc paradisum, non societatis angelicæ, nec visionis divinæ, nec summi boni illius quod (testantibus Isaia propheta ac Paulo apostolo) oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, sed vere talem qualem caro et sanguis, imo fæx carnis et sanguinis concupiscebat, qualemque sibi præparari optabat, Mahon iste confinxit, depinxit, promisit.12
Jam vero quam irrationabile, impurum, libidinosum et stolidum illud sit, non solum sancti christianæ legis doctores, sed summi quoque subtilissimique philosophi copiosissime demonstraverunt. Nam et quidam grossi philosophi, ut Epicurei, in delectationibus talibus summum hominis bonum, id est beatitudinem, statuerunt : quorum stultitiam Plato et Aristoteles atque eorum sequaces efficaciter reprobaverunt. Beatitudo etenim hominis est summum bonum ipsius. Porro summum hominis bonum non est in delectationibus carnis, sed in contemplatione summæ æternæque veritatis, atque in ferventi ac fruitivo amore summæ et incircumscriptibilis bonitatis. Siquidem præfatæ oblectationes hominibus bestiisque communes sunt.
Præterea, juxta doctrinam sanctorum theologorum summorumque concorditer philosophorum, beatitudo hominis est optima et perfectissima operatio ejus. Hæc quippe est summum hominis bonum formale; Deus vero omnipotens et sublimis, est summum hominis bonum objectale. Summa vero seu optima ac perfectissima operatio hominis, est actus summæ excellentissimæque virtutis, utputa sapientiæ aut divini amoris. Præfatæ vero delectationes et operationes quibus annexæ sunt, etiam quum bonæ et ordinatæ consistunt, ad temperantiam sobrietatemque pertinent: quæ virtutes sapientia et caritate valde sunt inferiores. Non ergo in earum actibus et delectationibus humana consistit felicitas.
Amplius, sicut corpus ordinatur ad animam tanquam ad finem, sic actiones virtutum circa corporalia versantium, ad actiones virtutum circa spiritualia et divina versantium finaliter ordinantur. Jam autem præhabitum est, quod actiones et delectationes illæ carnales, etiam dum ordinatæ sunt, ad virtutes circa corporalia versantes, utputa temperantiam sobrietatemque, pertinent. Rectus ergo ordo exigit ut in eis finis seu beatitudo hominis non ponatur, nec propter se neque finaliter intendantur, sed ad contemplationem actualemque Dei dilectionem, quæ sunt actiones sapientiæ et caritatis circa Deum versantium, finaliter referantur. Non ergo in eis consistit felicitas hominis.
At vero, fine perfecte adepto, cessare debent media ordinata ad finem. Inferiora vero ad superiora ordinari certissimum est. Quum ergo prætactæ delectationes et actiones sint inferiorum virtutum effectus, ad actus sapientiæ ac divini amoris sunt penitus ordinandæ. Quum igitur rationalis creatura ad perfectam Dei contemplationem ac dilectionem pervenerit, ab illis utique actibus delectationibusque cessare debet.
Insuper, omnino perversum atque præposterum est, actus et delectationes altissimarum virtutum, utputa fidei, spei, caritatis, sapientiæ ac latriæ, ad actiones et delectationes infimarum ordinare virtutum. Finis namque præstantior est his quæ sunt ad finem. Unde, secundum apostolum Paulum, non debemus evangelizare ut manducemus, sed econtra, manducare ut evangelizemus :3 alioqui vilius facimus Evangelium comestione. Ergo actus fidei, spei, caritatis, sapientiæ, latriæ, quibus Deum in vita hac colimus; nequaquam ad prænominatas manducationes, potationes, commixtiones carnales, ordinare debemus, nec propter eas Deo servire, sed spe ac desiderio perfectæ contemplationis ac fruitivæ beatificæ dilectionis ipsius.
Præterea, vera perfectio hominis consistit in plena conversione sui ad proprium Creatorem absque reflexione atque respectu ad proprium commodum. Sed Deo servire propter hujusmodi delectationes carnales, non est pure ad ipsum converti, sed ad proprium commodum et oblectamentum carnale reflecti, atque in Divinitatis obsequio propriam avaritiam atque libidinem collocare : quod veræ saluti, internæ perfectioni, sinceræ caritati omnino repugnat.
Adhuc autem ratio docet, quod comestio ordinatur ad conservationem individui, quemadmodum coitus ad conservationem speciei : idcirco in vita futura incorruptibili locum non habent. Item, quum Deus sit summum hominis bonum, in illis actibus consistit felicitas hominis per quos Deo propinquius copulatur, ut sunt actus caritatis et sapientiæ. Per delectationes autem carnales homo potius impeditur a Deo : imo vituperabile est propter delectationem tantum comedere, bibere, feminisque misceri.
Amplius, teste et Mahon, Maria mater Jesu ex sua virginitate laudatur, Christus quoque virgo permansit. Continentiam etiam virginalem Christus, et Paulus ejus apostolus, continentiæ præfert conjugali.45 Idcirco innumerabiles in novo Testamento in virginitate permanserunt. Si ergo beatitudo in delectationibus illis carnalibus sita est, Christus ejusque Genitrix benedicta, ac ceteri qui in hoc mundo amore spiritualis profectus in virginitate manserunt, post resurrectionem futuram virginitatem amittent : quod nefarie sonat. Hæc autem Mahon doctrina talis certissime est, ut nequaquam nisi a carnalibus credi possit hominibus.
Ad ista probanda sancti Doctores nostri multas adducunt alias subtilissimas rationes, quas brevitati studens dimitto. In primo quoque libello jam supra ex scripturis novi ac veteris Testamenti probavi, quod nequaquam in carnalibus illis deliciis, sed in clara ac fruitiva divinæ essentiæ visione hominum beatitudo consistat.
Denique Avicenna et Algazel, Arabes philosophi, in contemplatione beatitudinem hominis statuerunt. At vero Mahometus magis rudis, turpis carnalisque fuit, quam Epicurus philosophus, quem omnes posteriores meliores philosophi deriserunt. Epicurus namque summum bonum vitæ præsentis in sensuali posuit delectatione. Quum igitur vita bonorum post resurrectionem ultimam futura, magis divina ac spiritualis ventura sit quam præsens sit vita, consequens fit quod illius vitæ felicitatem in sensualibus collocare oblectamentis, sit magis rude ac fatuum quam quod dixerat Epicurus.
Postremo de hac re sic scribit in sua epistola doctor frequenter præallegatus, doctorem ac principem alloquens sarracenum cui rescripsit : Illud quoque prudentiæ tuæ nullatenus arbitror convenire, quod invitare me taliter voluisti, ut scilicet dimitterem sacrosancta et spiritualia Domini nostri Jesu Christi præcepta, ex quibus ipse mihi non illum sordidissimum quem descripsisti paradisum tuum, sed æternam angelorum felicitatem in cœlis promittit, atque accederem ad impiissimos pecualesque ritus, non a Deo, quod absit, sed a spiritu fornicationis et gulæ miserrimis et carnalis fæculentiæ servis infelicissimis persuasos : quorum (sicut de similibus ait Paulus apostolus) deus venter est, et gloria in confusione eorum ;6 qui non nisi terrena et caduca ventri atque libidini congruentia sapiunt; qui æternam putredinem immortalesque vermes hereditabunt, quia porcorum more semper in stercore et fœtore libidinis volutantur.
Footnotes
Chapter 28 of 114