Skip to the text

Articulus 25

Contra errores capituli quartidecimi.

HOC capitulo quasi ex Dei persona dicitur Mahometo: Tu nequaquam ad incredulos cum manifestis Dei miraculis venies, quoniam ea velut otiosa atque contraria reputarent.

Circa hoc doctor sæpe præallegatus in sua scribit epistola: Videamus quale sit illud, quod sibi dicit Deum dixisse: Nisi sciremus eos tibi non credituros, sicut nec aliis crediderunt, daremus tibi signa atque prodigia. Et quidem de Judæis, quod aliqui signis Moysis non crediderunt, dici potest hoc: tamen ad Arabes quid pertinebat, qui nec prophetam viderant, et ideo nec signa prophetica contempsisse unquam potuerant? Cujus autem impudentiæ est, dicere illos signis ejus non credituros, qui non sine signis tantum, sed et absque aliquo alicujus boni indicio (quod nec pecora facere deberent) pessimæ vitæ homini crediderunt? Hæc doctor præfatus.

Præterea, verbum istud nullam prorsus apparentiam habet, nec rationi dumtaxat, sed et experientiæ obviat. Ratio enim docet, quod argumenta sint proportionanda doctrinæ probandæ. Ideo supernaturalis doctrina lexque divina, per supernaturalia argumenta, hoc est per divina solique possibilia Deo miracula, sunt probandæ, instituendæ ac roborandæ; sicque factum est in donatione ac promulgatione doctrinæ ac legis Christi ac Moysis. Talia quippe miracula sunt quasi Dei verba et testimonia ac sigilla, quæ falsitati et impietati probandæ nunquam adhibuit Deus. Unde terrore gladii et virtute armorum introducere novam legem, doctrinam et fidem, tyrannicum est, non divinum. Hinc rursus præfatus asserit doctor: Ego mirari non sufficio quomodo persuaderi potuerit, non dico alicui sapienti, sed qui vel per somnum aliquid humani cordis se habere putaret, istum esse prophetam, quum ejus et vita et doctrina ita contrariæ sint, non solum legi divinæ, verum etiam honestati humanæ, ut ipsa quoque bruta animalia pene hoc intelligere possint. Sed, ut interim aliquid inde dicamus, quis unquam sanctorum ac divinorum nuntiorum quos a Deo missos esse cognovimus, in terrore gladii se missum asseruit? Quis tam facinorose vixit? Quis tantas spurcitias docuit? aut quis ita ventri atque libidini genus humanum prostituit? Hæc doctor prætactus.

Denique, quantæ calliditatis id fuit, ut quum sciret se non posse miracula facere, quum tamen deceret, eo quod Dei prophetam ac legislatorem se esse asseruit (propter quod etiam homines ab ipso miracula requirebant, ut quintodecimo Alcorani capitulo scriptum est): quantæ, inquam, versutiæ fuit, quod finxit Deum prætacta verba dixisse, quæ tamen, ut dixi, rationi et experientiæ prorsus repugnant? Nonne experientia docet quod operationes miraculosæ potissime movent, alliciunt delectantque homines, ita ut credant ac faciant quæ alias nullatenus crederent nec patrarent? Istud quoque in Apostolis et ceteris sanctis Christi discipulis experientia demonstravit: quia nec per eloquentiam, nec per potentiam, nec per humanam sapientiam, sed per divina miracula, totum pene mundum ad tam supermirabilem fidem tamque arduam legem præclarissime converterunt. Hinc ipsemet Christus ait Judæis: Opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me;12 itemque: Si non facio opera Dei, nolite credere mihi; si autem facio, et si non vultis mihi credere, operibus credite. Itaque juxta hoc, quoniam Mahon opera Dei miraculosa non fecit, et nihilo minus novam legem dare inauditaque docere præsumpsit, non est ei credendum. Nec obstat quod aliqui duri, protervi et irrationabiles homines non crediderunt miraculis: non enim est talium standum judicio.

Insuper, in fine hujus capituli ponitur unum verbum præinducto hujus capituli verbo contrarium. Nam quasi ex Dei persona dicitur ibi ad Mahomet: Si tibi molestum est quod tibi non credunt, cœlos, si potes, per scalas ascende, ut cum virtutibus atque miraculis advenias. Quasi dicat: Si cum virtutibus miraculisque venires, tibi plus crederetur.

Rursus hic dicitur quasi a Deo ad Mahon: Increduli licet omnes virtutes omniaque Dei viderent miracula, nunquam, nisi tecum disceptatione facta, crederent, quum dicant hæc nequaquam fieri, nisi per prævias incantationes. Istud inane et frivolum est, quum jam a Deo sint facta multa miracula, quæ per incantationes et magicas artes nullatenus fieri possunt:3 ut quod eodem tempore tribus diebus fuit Ægyptiis caligo continua per radiorum subtractionem solarium, et filiis Israel lux diurna per effusionem radiorum solis in terra Gessen, ut in Exodo scribitur; item, quod sol et luna steterunt spatio diei unius ad petitionem Josue absque motu;4 multa quoque similia. Nec quisquam tam amens est qui talia per incantationes fieri affirmaret.

Amplius dicitur hic, quod increduli in igne inferni dicturi sunt: Si liceret nobis regredi, Dei præceptis pareremus. Circa hoc respondemus, quod damnati nunquam de suis dolent peccatis in quantum sunt Dei offensiva, sed in quantum sunt eis tantæ miseriæ causa. Idcirco nec dicent, quod darent se ad virtutes veraciter, vel ad Dei præcepta servanda sinceriter, si liceret eis reverti. Sunt enim in malo totaliter obstinati, omne bonum honestum perpetuo abhorrentes, Deum quoque ineffabiliter odientes, et ejus beatitudini inflexibiliter invidentes, prout supra plenius est probatum. Postremo hic dicitur: Quod si daretur eis reditus, ut prius, mendaces effecti, nullam nisi suam viam ducerent, etc. Istud rationi et experientiæ contrariatur. Si enim damnati redirent ad vitam hanc, memores essent pœnarum quas pertulerunt, et omnino satagerent ne retruderentur ad eas. Reducti quoque ad vitam hanc, erepti essent ab illa inflexibili obstinatione in malo quæ permanet in inferno. Denique tempore evangelicæ legis sæpissime accidit quod defuncti sunt suscitati, quorum aliqui pœnas inferni, aliqui purgatorii pœnas fuerunt experti. Et hi pene omnes maxime pœnituerunt, et pœnitentiam summam fecerunt.

Footnotes

  1. Joann. x, 25. ↩

  2. Ibid. 37, 28. ↩

  3. Exod. x, 22, 23. ↩

  4. Josue x, 12. ↩

Chapter 47 of 114