Skip to the text

Articulus 19

Destructio falsitatum et injustitiarum octavi capituli, et specialiter quod pluralitas illa uxorum quam Mahomet licitam dixit, sit prorsus illicita.

AIT præsenti capitulo conditor Alcorani : Duas, aut tres, vel quatuor uxores ducite, nisi timueritis eas nullatenus pacificare posse, tunc enim quot vestra manus castigare quiverit. Porro tricesimo secundo Alcorani capitulo dicitur : Castitatem nisi cum propriis uxoribus, aut sibi subjectis et ancillis (inde enim nulla fiet querimonia) observate. Itaque quatuor principales uxores habere licentiavit; empticias vero et in bello obtentas, tot quot quis potuerit obtinere et ferre.

Istud est multipliciter ineffabiliterque irrationabile et injustum. Ad quod probandum, multa possent adduci ex dictis quartodecimo articulo. Ista namque uxorum pluralitas repugnat quibusdam finalibus causis propter quas matrimonium est institutum. Nam vix aut raro contingit quin sit discordiarum occasio, rixarum fomentum, invidentiæ causa; quum tamen conjugium institutum noscatur ad amicitiam augmentandam et conservandam, et ad conversationem pacificam.

Præterea, uxorum pluralitas fovet in viris concupiscentiæ ignem, libidinis vehementiam, sensualitatisque irrefrenationem : ita quod viri efficiuntur nimis libidinosi atque brutales. Insuper præstat eis occasionem contemnendi faciliter istam aut illam : sicque ista aut illa injuste affligitur.

Amplius, feminæ molles ac fragiles sunt, utpote debiles in ratione, ita quod unius uxoris desiderio unus maritus vix satisfacere valet. Dum itaque multæ feminæ unum habent maritum, multas sustinent tentationes, varias appetitiones; daturque eis grandis occasio cupiendi, imo et admittendi alios viros : quod summe vitandum est.

Adhuc, sicut præhabitum est, maritus et conjux dant sibi invicem suorum corporum potestatem insolubili vinculo atque plenarie.1 Postquam ergo maritus primæ uxori sui tradidit corporis potestatem, non potest eam alteri dare uxori sine prioris injuria. Nec plures personæ possunt unum et idem jure plenario integraliter possidere.

Insuper, juxta temporum incrementa voluit Deus in hominibus crescere spiritualia bona, videlicet fidem, sapientiam, et virtutes. Unde in lege Moysis Deus quædam prohibuit quæ ante, puta in lege naturæ, licita erant. Christo autem, mundi salvatore et summo ac perfectissimo legislatore, veniente, multa a Deo prohibita sunt quæ in lege Moysis licita aut non prohibita seu permissa exstiterant ex dispensatione divina, videlicet repudiatio atque pluralitas conjugum. Christus namque præstitit legem perfectam, verbis, exemplis, consiliis ac præceptis homines abstrahendo a carnalibus desideriis, a terrenis affectibus, ab occupationibus circa sensibilia et caduca, inducendoque eos ad spirituales affectus, ad actiones internas, et ad virtuosas occupationes : a quibus certissime pluralitas ista uxorum vehementissime impedit. Imo unam habere, non parum id agit: quia sollicitum efficit virum circa quamplura; certumque est quod quanto quis circa plura mente dividitur, occupatur, distrahitur, tanto indispositior redditur ad vacandum Deo altissimo, ad contemplationem divinorum, ad frequentiam spiritualium exercitiorum.

Præterea, constat quod quanto quis ad carnalia magis sensualiter ac ferventer afficitur, tanto plus a spirituali ac divino amore atque ab omni virtutum perfectione impeditur. Quum ergo certissimum sit nil ita animum virilem ab arce virtutum dejicere, nil ita cor viri effeminare, nil sic mentem humanam deprimere, absorbere, inebriare, et tandem infatuare, ut irrefrenatus facit concubitus frequensque mulierum amplexus, muliebria blandimenta et voluptas illa tam carnea; constat quod pluralitas conjugum sit divini et spiritualis amoris omnisque perfectionis et supernæ contemplationis atque internæ conversationis vehementissime impeditiva. Est ergo prorsus vitanda. Nec aliquo modo credendum est, quod post Christi adventum legisque evangelicæ documentum ac jussionem, lex ista de pluralitate uxorum a Deo processerit. Sed qualis hic fuit legislator, videlicet Mahon, talem contulit legem: siquidem carnalissimus turpissimam legem donavit.

At vero matrimonium non solum est institutum in officium naturæ, puta ad prolificationem, sed item in remedium culpæ, utpote ad fornicationem vitandam, non utique solum ad corporalem fornicationem, sed etiam ob vitiosam ejus affectionem jugiter fugiendam. Propter quod vir tenetur conjugi reddere debitum, et econtra. Quum ergo vir unus nequaquam multis possit satisfacere feminis, dum unus plures uxores sumit, dat illis occasionem ad multas ruinas: imo ad impossibilia sibi obligat semetipsum. Denique, concupiscentia carnis quanto per plures personas actuari permittitur, tanto plus sævit, nec suis terminis coarctatur. Quod etiam experientia lamentabiliter contestatur: ita ut non obstante uxorum pluralitate, nonnulli taliter uxorati, a vitiis contra naturam, imo et a commixtione cum brutis, non satis abstinere dicantur. Refrenanda est ergo concupiscentia carnis, ut unus una contentetur.

Verumtamen contra hæc objici potest. Primo, quoniam unus vir potest plures fecundare uxores; fecundataque una, fructuosius esse videtur ut aliam quoque imprægnet, quam ut semen infructuose projiciat. — Secundo, quoniam sancti patres, tam in lege naturæ quam in Mosaica lege, noscuntur plures conjuges habuisse: et nihilo minus sancti fuerunt, et moderate uxoribus utebantur. — Tertio, quoniam tempus quo decet virum uxorem cognoscere, breve est. Siquidem imprægnatam, et nondum post partum purgatam, non decet accedere: tanto ergo residuo tempore vis generativa viri otiosa manebit. Periculo quoque adulterandi vir patebit, si unam dumtaxat habeat contoralem.

Et respondendum, quod nequaquam principale hominis bonum, nec finis neque perfectio ejus, est corporali prolificationi intendere, sed conversationem spiritualem ac cœlestem in terra inchoare ac ducere, in divino amore, in puritate, quiete et pace mentis proficere, in Deo firmari, suique Creatoris majestatem et gloriam quotidie per fidem ac sapientiam contemplari. Ut ergo in his præcipuis bonis homo concrescat, concupiscentiam restringere debet, et uxorum pluralitatem vitare: præsertim quia etsi prolificatio bona sit, nihilo minus tot mala, tot incommoda totque pericula pluralitati uxorum annexa sunt, ut propter solam prolificationem admittenda non sit. Vir quoque non potest tam congruenter multarum sobolis conjugum instructioni, correptioni, educationi profectuique vacare, ut sobolis uxoris unius. Melior est enim unus filius bonus quam mille filii nequam.2 Imo et proles robustior, uberior modisque omnibus laudabilior nasci solet, dum concupiscentia in una conjuge refrenatur, quam dum per diversas vagatur : frequentia equidem hujus seminationis semen viri diminuit in substantia et vigore.

Præterea, quod sancti olim in naturali scriptaque lege plures habuerunt uxores, ex divina fuit dispensatione, occultaque Dei inspiratione, et ex valde rationabili causa, quæ nunc locum non habet. Tunc enim perpauci fuerunt cultores Dei : idcirco propter augendum Dei cultum in filiis virorum fidelium et sanctorum, admisit Deus omnipotens et sublimis uxorum pluralitatem. Sed post Christi adventum auctus est cultus Dei in gentibus universis per spiritualem propagationem, puta fidei ac Baptismi susceptionem. Idcirco post Christi adventum nunquam Deus licentiavit pluralitatem uxorum. Sicque omnes mulieres quas Mahon accepit post primam, fuerunt ejus adulteræ, illa vivente. Similiter, feminæ quas Sarraceni post primam superstitem sumunt, non uxores, sed adulteræ exstant; adulteriumque committunt tam viri quam feminæ illæ, quotiescumque miscentur; nec ignorantia eos excusat, quia ad fidem et legem Christi tenentur, easque aspernantur. Postremo, privilegia paucorum non faciunt legem communem. Quamvis ergo viri quidam multas uxores habentes, sancti fuerunt ex Dei gratia singulari, hoc tamen non arguit quin regulariter loquendo, pluralitas ista sit spiritualium valde impeditiva.

Ad tertium autem argumentum facilis occurrit responsio : imo partim jam data est. Et quod de adulterandi periculo tangitur, etiam in feminis multo plus locum sortitur : idcirco, si ratio illa procederet, uni uxori de pluribus providendum esset maritis. Oportet ergo concupiscentiam refrenare ; gratiamque agendi hoc Christus suis præstat fidelibus eam condigne petentibus : imo et ipsum Matrimonium Christianorum, in quantum est legis evangelicæ sacramentum, est gratiæ contentivum ac collativum per quam refrenatur libido.

Ecce, o Sarraceni, quam injusta est lex vestra, quam vitiosa atque damnabilis est conversatio vestra. Idcirco relicta lege carnali ac sordida, ad perfectam ac purissimam Christi legem confugite, hanc suscipite et servate.

Insuper in isto habetur capitulo : Male operantes, nec ante mortem, sed in ipso mortis articulo digredi volentes, et similiter incredulos morientes, Deus abhorrens, pœnis affligit. Si per verba hæc Mahomet dicere voluit, quod impii in fine vitæ suæ seu mortis articulo non possint veraciter pœnitere atque salvari, sed pœnis æternæ damnationis addicantur, erravit, et tam rationi quam sacræ contradixit Scripturæ. Ratio etenim docet, quod totum tempus vitæ præsentis sit tempus peregrinationis ad vitam futuram, tempusque pœnitentiæ, ita quod tota vita hæc via est ad aliam vitam. Nec ponitur homo in termino nisi in morte formaliter : ita quod ipsa mors est terminus vitæ præsentis, et usque ad mortem est homo viator atque flexibilis, potens mereri ac demereri. Potest ergo in mortis articulo pœnitere.3 Denique, per Ezechielem prophetam loquitur Deus : In quacumque hora peccator ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Unde de nullo viatore desperandum est, durante hac vita. Porro, quod per verba inducta Mahon istud affirmare voluerit, videtur ex eo quod « in mortis articulo digredi », id est a peccatis recedere, « volentes », annumerat incredulis morientibus, asserens de utrisque idem esse judicium : certumque est incredulos morientes, in æternum damnari. Verumtamen fatemur valde periculosum consistere, pœnitentiam usque ad mortis horam differre, tuncque raram esse pœnitentiam veram : quia non sufficit qualitercumque gemere seu de peccatis dolere ; imo oportet ut sit vera et cordialis contritio, adæquata gravitati culparum.

Iterum, verbum inductum contrariatur ei quod Deus per Salomonem locutus est : Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.4 In quibus verbis per lignum intelligitur homo; per casum, mors; per austrum, beatitudo seu pars hominum electorum; per aquilonem, calamitas damnationis seu pars reproborum. Est itaque sensus, quod sive per mortem homo devenerit ad electos, sive ad reprobos, in æternum erit apud eos quorum societatem promeruit: ita quod post mortem non est pœnitentiæ locus, sed usque ad mortem.

Postremo, in fine hujus capituli determinantur personæ quas licet conjugio sociari et quas non licet. Nam dicitur: Omnes hæ mulieres vobis interdictæ sunt et illicitæ, scilicet: matres vestræ et filiæ, sorores et amitæ, neptes atque materteræ, nutrices et germanæ collactaneæ; matres etiam et filiæ mulierum vestrarum, si a vobis tactæ fuerint, sin autem, licitæ sunt; nurus etiam, duæ germanæ.

Itaque, juxta hanc legem, licet Sarracenis in tertio membro consanguinitatis connubio jungi. Verbi gratia, si sint duo fratres quorum unus habeat filium, alius filiam, isti non possunt contrahere simul, sed proles eorum: ut si filius ille filium habeat, et filia illa filiam. Istud videtur injustum post Christi adventum, quamvis tempore legis Mosaicæ fuerit licitum: quia tunc temporis, cultus divinus per successionem generis propagabatur; sed post Christi adventum et evangelicæ legis prædicationem, cultus Dei non per carnis originem, sed per spiritualem propagationem et gratiam, in omnibus gentibus est et multiplicatur. Idcirco nunc plures gradus consanguinitatis a matrimonio prohibentur.

Denique, una causarum conjugii, est multiplicatio amicitiæ inter homines per novam consanguinitatem et affinitatem. Sed inter consanguineos tertii gradus, adhuc sufficiens amicitia manet ex consanguinitate innata: ergo et gradus ille a conjugio nunc rite excluditur.

Præterea, identitas sanguinis consanguinitatem efficit. In qualibet autem generatione, nova mixtio sanguinis fit cum sanguine alieno; et quantum alteri miscetur, tantum a primo recedit. Quumque elementa sint quatuor, quorum unumquodque tanto facilius exstat miscibile quanto est magis subtile: idcirco in prima commixtione evanescit identitas sanguinis quantum ad primum elementum, quod est subtilissimum; in secunda, quantum ad secundum; in tertia, quantum ad tertium; in quarta, quantum ad quartum. Sicque post quartam generationem rationabiliter potest iterari commixtio. Juste ergo ac sapienter ordinavit Ecclesia Christi, ut usque ad quartum gradum consanguinitatis, inclusive loquendo, excludantur a conjugali contractu cognati.

Item, una matrimonii causa, est concupiscentiæ carnalis repressio. Unde, ut etiam Rabbi Moyses ait, illæ personæ sunt a matrimonio exceptæ in Moysis lege, quæ in una solent familia cohabitare. Lex enim Mosaica cœpit concupiscentiam refrenare: et nisi inter tales personas prohibitum esset connubium, grande libidini incentivum daretur. Sed ex hoc quod personæ tam propinquæ, ut in prætacta Mahomet lege permittitur, duci possunt in conjuges, datur etiam non minimum concupiscentiæ incentivum. Nec causa jam subest quæ fuit in veteri lege. Rationabiliter ergo et juste ordinavit Ecclesia, usque ad quartum gradum inclusive esse personas consanguineas a matrimonio excludendas, et in quinto gradu posse conjungi, ut et tunc amicitia renovetur: quoniam ad consanguineos tam remotos quasi nullum amicitiæ fœdus habetur majus quam ad ipsos extraneos.

Footnotes

  1. p. 299 B. 300 D. ↩

  2. Eccli. xvi, 3. ↩

  3. Ezech. xvi. 21, 22. ↩

  4. Eccle. XI, 3. ↩

Chapter 41 of 114