Articulus 8
Quam vitiosa atque damnabilis sit vita Sarracenorum et omnium perfidorum.
OMNIUM virtutum fundamentum est fides. Ipsa enim rationi ostendit finem ad quem omnia opera sunt ordinanda, quatenus omne opus quod agimus, recta fiat intentione ac debito fine. Fides ergo est lumen et oculus rationis: unde qui fidei caret virtute, nihil meritorium Deoque placitum operatur. Ideo Isaias propheta effatur: Qui incredulus est, infideliter agit.1 Habacuc quoque propheta: Ecce (inquit) qui incredulus est, non erit anima ejus recta in semetipso; justus autem in sua fide vivet.23 Hinc Paulus ait apostolus: Omne quod non est ex fide, peccatum est. Ex quo sequi videtur, quod infideles in omni actu suo Deum offendant. Sed advertendum, quod infidelitatis peccatum, bonum naturæ non potest prorsus corrumpere. Idcirco infideles facere possunt opera aliqua bona ex genere, ad quæ se naturalis extendit potentia, et quæ sunt de naturalis dictamine rationis, videlicet, honorare parentes, Deum naturali amore diligere, eleemosynas dare. Talia ergo agendo non peccant, dummodo ea ad finem perfidiæ suæ non ordinent: quod si fecerint, peccant. Itaque, si Sarracenus peregrinetur, eleemosynas largiatur, oret, parentes honoret, seu quidpiam tale peregerit, quatenus ad illam mereatur beatitudinem pervenire quæ in Alcorano promittitur, graviter peccat: non quod opus hujusmodi sit malum in se, seu quantum ad substantiam facti, sed quoniam mala fit intentione atque indebito ac perfido fine. Intentio autem imprimit speciem operi; a fine quoque denominatio sumitur.
Hinc innotescit quam vitiosa ac damnabilis sit infidelium vita. Siquidem cuncta vel pene cuncta quæ se bene agere arbitrantur, ad suæ perfidiæ referunt finem: referunt, inquam, actu vel habitu.
Footnotes
Chapter 30 of 114