Skip to the text

Articulus 11

Prosecutio disputationis hujus contra ceteros errores primi capituli Alcorani.

PRÆTEREA in eodem fertur capitulo: Sit mentis vestræ constans propositum falsa veris nequaquam inserere. O quam male implevit hoc Mahon, qui (ut dictum est et dicetur) tot miscuit mendacia veritatibus scripturarum utriusque Testamenti quas in Alcorano allegat!1 Sed sicut nonnulli superbi humilitatem confingunt, elationemque reprobant, ne judicentur superbi (quemadmodum in Ecclesiastico scriptum est:2 Est qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo); sic quidam falsitatum magistri, ne eorum mendositas deprehendatur, mendositatem verbis simulatorie detestantur, quatenus dum veraces censentur, facilius fallant indoctos. Horum præcipuus Mahomet fuit.

Consequenter in isto capitulo aliqua vera narrantur, videlicet qualiter filii Israel, Moyse quadragesimale jejunium continuante, vitulum conflatilem adoraverunt; sed his protinus falsitas admiscetur, quum dicitur quod Moyse ob vituli adorationem filios Israel reprehendente, filii Israel responderunt se nolle aliquid eorum peragere quæ eis Moyses prædicavit, nisi Deum viderent. In isto verbo sunt duo magna mendacia, divinæ Scripturæ evidenter contraria. Mirorque valde imperitiam Mahometi. Siquidem antequam filii Israel vitulum adoraverunt, apparuit eis Deus in monte Sinai, non in propria forma, sed in subjecta creatura, in specie ignis horribili atque in voce mirabili, ita quod filii Israel vehementer perterriti dixerunt ad Moysen:34 Loquere tu nobis, et audiemus;5 non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur: prout in Exodo fertur. Deinde post hæc ascendit Moyses in verticem montis Sinai:6 quo ibi moram agente, filii Israel vitulum adoraverunt.7 Quum itaque filii Israel ante hanc adorationem abhorruerint Dei apparitionem et allocutionem, certum est quod post adorationem istam non dixerunt ad Moysen se nolle acquiescere verbis ipsius, nisi Deum viderent. Insuper in Exodo legitur quemadmodum Moyse de monte Sinai redeunte, atque idololatras illos redarguente vitulumque comminuente, nullus audebat ei resistere, nec durum aliquid respondere. Nam et viginti tria millia illorum, jubente Moyse, propter scelus illud, fuerunt a filiis Israel nullo repugnante occisa:8 quo facto, alii pœnituerunt.

Rursus in isto capitulo dicitur, quod dum filii Israel petissent a Deo carnes ad manducandum, Deus eis respondit ut descenderent in Ægyptum, ibi votum suum suscepturi; eisque descendentibus, ira supervenit eisdem. Istud est contra veritatem sacræ Scripturæ, quia in Numerorum libro legitur, quod quum filii Israel esum carnium postulassent a Moyse, et Moyses retulisset petitionem illorum ad Deum, protinus Deus dixit ad Moysen: Vade et dic populo: Sanctificamini, cras enim dabo vobis carnes ad comedendum. Deinde describitur ibi quemadmodum illis carnes edentibus, Deus plagaverit eos, juxta illud in Psalmo: Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos.

Iterum in primo isto habetur capitulo:9 Sciendum generaliter quoniam omnis recte vivens, sive Judæus sive Christianus, seu lege sua relicta, in aliam tendens, indubitanter divinum assequatur amorem. Istud est hæreticum et mendosum, quoniam primo tractatu, articulo sextodecimo, est ostensum quod observatio fidei christianæ legisque evangelicæ, sit post Evangelium divulgatum cunctis hominibus necessaria ad salutem: ita quod sicut tempore diluvii nullus extra arcam fuit a diluvio præservatus, sic tempore evangelicæ legis nullus extra Ecclesiam Christi potest salvari; et sicut in cœlo est una Ecclesia triumphans, ita in terris est una Ecclesia militans, cujus una est fides, una spes, unaque caritas.

Amplius fertur in isto capitulo, quod dum aliquis juxta dogma Dei homicidam ignoratum patefacere studuerit, mortuum cum aliqua vaccæ interfectæ particula tangat: sic enim suscitatus rem ipsam edocebit. Istud imperite atque mendaciter recitatur. Tangitur enim hic præceptum Dei quod in Deuteronomio habetur, sed longe aliter ibi quam hic refertur; nec dicitur ibi quod mortuus taliter sit tangendus, nec etiam quod sic tactus resuscitabitur, quodque resuscitatus, « edocebit rem ipsam », indicando videlicet a quo occisus sit. Nec unquam factum sic legitur. Experientia quoque doceret quod nec modo sic fieret. Qualiter vero in Deuteronomio præceptum istud tradatur, prolixitatem vitans, recitare omitto. Si autem Mahomet docuit istud per modum propriæ traditionis, certum est quod in sua lege non fieret resuscitatio nec indicatio talis veraciter, quoniam mortuorum suscitatio fieri nequit nisi a Deo.

Eodem capitulo legitur:10 Dicunt quidam, neminem nisi Judæum aut Christianum ingressurum paradisum. Quod si verum est, demonstratione probent. Jam supra ostensum est per divinas utriusque Testamenti Scripturas, et Deus per innumerabilia miracula in evangelica lege facta testatus est, neminem post Evangelii divulgationem posse salvari, nisi veraciter christianum.11 Denique mihi videtur quod Mahon sit sibi ipsi quasi ubique contrarius. Siquidem in multis Alcorani capitulis Judæos ob suam incredulitatem atque duritiam asserit omnino a Deo abjectos. Quomodo igitur paradisum intrabunt?

Amplius eodem capitulo dicitur: Judæis et Christianis summæ controversiæ lis incidit. Alter enim alterum nullius esse legis affirmat. Quorum litem in alio sæculo dirimet Deus. Istud frequenter habetur in Alcorano. Sed dico, quod Deus etiam in præsenti multipliciter declaravit quid in ista controversia sit sentiendum :12 quoniam hæc tam diuturna ac finalis Judæorum relictio, christianæque legis per divina miracula comprobatio, Christi quoque assertio atque Apostolorum sententia, sufficientissime probant Judæos errare, et Christianos verum asserere. Christus quippe in Evangelio dixit Judæis : Vos ex patre diabolo estis, et in peccato vestro moriemini ; itemque : Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me. Paulus quoque apostolus protestatur quod ira Dei venit super illos usque in finem. Hoc ipsum Daniel propheta ait : Non erit ejus (scilicet Christi) populus, qui eum negaturus est ; et finis ejus vastitas, et usque ad finem perseverabit desolatio. Postremo, et ipse Mahon asserit Judæos relictos, quoniam Prophetæ sanctissimo eis misso, scilicet Christo, Mariæ filio, non crediderunt. Imo in isto capitulo quasi ex Dei persona dicitur Mahometo : Tibi mali nequaquam obedient, quum Prophetæ veracissimi legem firmissimam, sua post tergum mandata projicientes, neglexerint.

Adhuc eodem habetur capitulo : Asserunt quidam, universitatis Creatorem filium sumpsisse; quibus veritas nequaquam consonat. Istud in pluribus ait locis. Et si per hæc intendit negare Deum habere unigenitum Filium sibi æqualem et coæternum, sceleratissime errat : et tamen id, scilicet Deum habere Filium, utique negat. Si autem vult dicere quod Christiani asserant Deum sumpsisse filium, quasi de novo aut aliunde acceperit eum, vel quasi ex uxore genuerit illum, mendacium nobis imponit. Porro, quod Deus habeat Filium, primo libro per utriusque Testamenti scripturas probatum est; et ipse supergloriosissimus Deus per innumerabilia sibi soli possibilia signa id approbavit, in tantum ut (teste Joanne evangelista) qui negat hoc, Deum facit mendacem, quia non credit testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo. Qualiter autem intelligenda sit generatio Verbi æterni a Deo Patre, primo tractatu, quantum fieri potuit, est ostensum.

Præterea capitulo isto asseritur : Si quis nostra (videlicet Alcorani) doctrina instructus, imitator legis fuerit factus, Dei dilectionem et donum amittet. Ad istud patet ex præinductis responsio : quia certissime omnes Sarraceni sunt in statu damnationis æternæ, tanquam increduli et extra Ecclesiam Christi, nec habent caritatem Dei infusam ac supernaturalem, sine qua nemo est Deo acceptus nec potens salvari. Porro, si lege Mahon carnali ac lata contempta ad Christum confugerint, et sacrum Baptisma susceperint, ab universis purgabuntur peccatis, gratia quoque, virtutes et dona Spiritus Sancti eorum cordibus infundentur.

Insuper isto fertur capitulo : Quisque legem Abrahæ neglexerit dereliqueritve, brutus erit. Quæro quid hic per « Abrahæ legem » intelligat. Si circumcisionis præceptum, jam primo libello probatum est quod illud in Evangelii prædicatione finem accepit, et ei Baptismus, Deo jubente, successit. Denique lex proprie non confertur certæ personæ, sed communitati ac populo adunato. Interea, lex Moysis appellatur prima lex specialiter data a Deo. Quomodo ergo Abrahæ data est lex ad quam omnes tenentur? Rursus, ostensum est per utriusque Testamenti scripturas, quod sicut Christus est omnium hominum electorum salvator et caput, ita ad ejus legem dumtaxat omnes tenentur. At vero, si idcirco dicatur Abraham accepisse legem a Deo, quia specialia quædam mandata accepit ab eo, pari ratione dicetur et Noe legem a Deo sumpsisse, quia (sicut in Genesi scribitur) quædam specialiter ei a Deo præcepta sunt. Similiter Isaac, Jacob, Josue, Samuel, David, et alii plures Sancti, dicentur accepisse divinitus legem. Postremo, nec Sarraceni legem circumcisionis observant secundum quod desuper data est Abrahæ : quoniam Deus dixit ad eum, Infans octo dierum circumcidetur; ipsi autem in tertiodecimo circum-

Joann. vii, 44, 21.

Ibid. v, 43.

I Thess. ii, 16.

Dan. ix, 26, 27.13

I Joann. v, 10.1415

Gen. vi, 14-21; vii, 1-3; viii, 16, 17; ix, 1-7.

Ibid. xvi, 12. cidunt pueros suos anno, eo quod tot annorum fuerat Ismael quando fuerat circumcisus.16 Ergo et ipsi Sarraceni sunt bruti sive brutales.

Adhuc eodem capitulo quasi ex Dei persona dicitur Mahometo: Nunc Judæi et Christiani gentem tibi commissam abstrahere nituntur, ut suam legem amplectantur. Eorum enim uterque suam legem tantum bonam esse confirmat. Illa vero, utpote gens tibi commissa, se legem Abrahæ, non aliam, amplecti juste profitetur. Ad istud respondeo, quod Christiani conantes Sarracenos ad evangelicam legem convertere, caritative atque piissime agunt. Judæi vero in aliquibus plus errant quam Sarraceni, quoniam Jesum, Mariæ filium, Christum esse non credunt, nec Mariam esse virginem confitentur. Sed quæro quæ sit ista lex Abrahæ, alia a lege Christi ac Moysis, quam se amplecti « juste » profitentur Sarraceni. Et ex dictis patescit, quod ad hoc non poterit vera ac fidelis dari responsio:17 imo præhabitum est, quod ab exordio mundi nullus quivit salvari nisi in fide Christi explicita sive implicita. Postremo, legem et fidem Christi tenentur Sarraceni amplecti: idcirco injuste id renuunt. Christus quippe ascensurus in cœlum, præcepit Apostolis: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ, id est cunctis hominibus, cum omni creatura aliquid commune habentibus. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Rursus, in evangelio S.18 Joannis ait Salvator: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.19 Ideo Mahomet fur fuit, et latro censetur; et certe fur pessimus, latroque maximus: quippe qui tot innumerabilia animarum millia Deo creatori subtraxit, atque easdem morte infidelitatis ac perpetuæ damnationis peremit. Non enim intravit per ostium (id est per Christum, qui ait: Ego sum ostium ovium) in ovile, id est in populum Dei;20 sed ascendit aliunde, quoniam specialem legem confinxit, sicque tam Christi quam Moysis legem laudavit scripturasque approbavit, quod utriusque legibus ac scripturis multa contraria jussit ac docuit. Cur ergo, o Sarraceni, tam pestifero creditis homini? Cur novi ac veteris Testamenti scripturas non legitis? quas si benevole legeretis, plurima valde mendacia esse in Alcorano contenta, clarissime conspiceretis.

Postremo in primo isto capitulo adhuc quædam fabulosa et falsa conscripta sunt, quæ brevitati studens pertranseo. Inter quæ unum est hoc: Scientiam a diabolis, quamvis malis, Salomoni bono patefactam, præstigiorum, artemque magicam. Nec potui ex libro quem habui hujus loci sensum satis colligere, quia incorrectus valde hic fuit. Salomoni autem Deus, non diabolus, infudit scientiam, ut legitur tertio Regum.21

Footnotes

  1. art. II-v. ↩

  2. Ecc. III, 23. ↩

  3. Ibid. III, 11, 18, 19. ↩

  4. Exod. III, 16, 18, 19. ↩

  5. Ibid. 15-29. ↩

  6. Exod. xx, 21. ↩

  7. Exod. xxxii, 1-6. ↩

  8. Deut. xxi, 1-9. ↩

  9. Num. x, 33. ↩

  10. Num. x, 4-19. ↩

  11. lib. I, art. XVI. ↩

  12. Ps. lxxvii, 30, 31. ↩

  13. art. ix, x. ↩

  14. art. xvi. ↩

  15. lib. I, art. xvi. ↩

  16. Gen. xvi, 25. ↩

  17. lib. I, art. XVI. ↩

  18. Marc. XVI, 15, 16. ↩

  19. Joann. X, 1. ↩

  20. Ibid. 7. ↩

  21. III Reg. IV, 29. ↩

Chapter 33 of 114