Skip to the text

Articulus 13

Contra errores tertii capituli Alcorani.

TERTIO Alcorani capitulo quasi ex Dei persona dicitur Mahometo : Tuam legem propter aliam mutans et in ea manens, hic et in alio sæculo reus igne indeficiente peribit. Nolite, o Sarraceni, credere verbum hoc esse a Deo prolatum, quia certissime falsum est, atque a diabolo inspiratum. Lex etenim Mahometi, ut copiose probatum est, non est nisi via ad inferos, plena mendaciis, et utriusque Testamenti Scripturarum sanctarum corruptio; et quidquid in Alcorano infidelibus comminatur, hoc indubitanter imminet vobis. Si autem relicta Mahomet lege, ad Christum conversi fueritis, ejusque legem perseveranter custodieritis, hic et in futuro sæculo eritis Deo placentes, et ab igne æterno immunes. Nolite vanis comminationibus perterreri. Christus, contestantibus sanctis Prophetis gloriosissimisque Apostolis, Salvator est mundi, et non nisi in ipsum credendo eique obediendo potestis salvari. Denique, ipso etiam Mahomet teste, Christus fuit verbum virtusque Dei, omnium Prophetarum sapientissimus atque sanctissimus, majorque Mahometo. Ergo lex Christi perfectior, spiritualior et divinior est lege Mahon : quod etiam partim patet ex dictis, et plenius infra probabitur. Sed quilibet homo debet æmulari charismata meliora; et ad perfectiora tendere, complacet Deo. Salubre est ergo, omni alia lege relicta, Christi legem amplecti.1

Insuper dicitur ibi :2 Sciscitantibus de vino, scacatu , vel aleis, et hujusmodi, dic peccatum maximum esse hujusmodi potum et ludum.3 Istud omnifarie falsum est quantum ad vinum : quia et Christus vinum vicissim potavit. Et Paulus apostolus Timotheo scribens :4 Modico (inquit) vino utere.5 Atque, ut allegatum est supra, iterum ait : Omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur : sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.67 Præterea, in Ecclesiastico scriptum est : Vinum in jucunditatem creatum est, non in ebrietatem : id est, ad hoc vinum Deus produxit, ut homines eo moderate utentes, virtuose lætentur, et gratias agant Deo. Unde ibidem asseritur :8 Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum. Ergo homini sapienti non derogat exiguo uti vino, præsertim quum eodem dicatur capitulo :9 Exsultatio animæ et corporis, vinum moderate potatum. Denique David propheta in Psalmo loquitur Deo : Educas panem de terra, et vinum lætificet cor hominis.10 Sancti quoque patriarchæ Abraham, Isaac et Jacob vinum biberunt. Unde in Genesi describitur qualiter Jacob obtulit Isaac patri suo vinum, quum benedicendus fuit ab eo. Sanctissimi demum Apostoli ac Prophetæ vinum biberunt. Amplius, in Proverbiis dicitur : Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo;11 bibant, et obliviscantur doloris sui. Hæc ergo prohibitio vini nequaquam a Deo processit, sed Mahon eam, sicut et alia multa superstitiosa, vana, injusta et falsa, confinxit. Est enim contraria doctrinæ novi et veteris Testamenti, atque exemplis Sanctorum qui sub utroque Testamento fuerunt.

Verumtamen non negamus quin ex speciali et rationabili causa liceat abstinere a vino, sive ad tempus, sive per totum spatium vitæ, propter perfectionem majorem, sicut in veteri Testamento ait Dominus ad Aaron: Vinum et omne quod inebriare potest non bibes tu et filii tui, quando intrabitis in tabernaculum testimonii.12 Nazaræis quoque usus vini fuit prohibitus. Sed et de gloriosissimo Joanne Baptista Gabriel angelus dixit ad Zachariam:13 Vinum et siceram non bibet. Sancti etiam eremitæ et multi Religiosi christiani abstinuerunt se a vino: non quod potus ille sit in se illicitus. Nec Deus unquam universaliter eum prohibuit. Porro, si Mahomet dicat ideo illum potum consistere vitiosum, quia frequenter mala sequuntur ex eo, simili ratione prohibere potuisset esum carnium, aliaque diversa pocula atque cibaria, ex quorum sumptione superflua, multa oriuntur peccata. Et si idcirco vini potus fuerat prohibendus, quia immoderanter acceptus vitia parit, ex alia consideratione fuerat licentiandus, quoniam moderate susceptus plurimas utilitates inducit. Mœrorem, infirmitatem, debilitatem depellit: et scimus quoniam sicut tinea vestimento, ita tristitia nocet cordi.14 Postremo, quam ridiculosam ac stolidissimam prohibitionis vini causam Mahon assignet in sua Doctrina, infra dicetur, ubi in speciali tractatu contra ejus Doctrinam disputatio inseretur.

At vero ludum alearum seu taxillorum, nos quoque vituperamus. Est tamen quædam virtus moralis per quam homo se bene habet in ludo, puta eutrapelia, per quam etiam in ludo scacorum bene se potest habere, referendo eum ad finem laudabilem, ut scilicet honesto ac moderato recreatus solatio, aptior fiat ad exercitia virtuosa.

Footnotes

  1. 1 Cor. XII, 31. ↩

  2. 1 Joann. IV, 19. ↩

  3. * Cf. Cangii Glossarium. ↩

  4. 1 Tim. V, 22. art. præced. ↩

  5. 1 Tim. V, 23. ↩

  6. 1 Tim. IV, 4, 5. ↩

  7. Kecli. XXXI, 25. ↩

  8. Ibid. 22. ↩

  9. Ibid. 36. ↩

  10. Ps. CIII, 14, 15. ↩

  11. Prov. xxxi, 6, 7. ↩

  12. Lev. x, 9. ↩

  13. Luc. i, 15. ↩

  14. Prov. xxv, 20. ↩

Chapter 35 of 114