Skip to the text

Articulus 16

Contra errores quarti capituli Alcorani.

PRÆCIPITUR in isto capitulo : Vim nequaquam propter legem inferatis, quum recta pravaque via patefactæ sint. Si hoc ita est, cur Mahon toties exhortatur suos ad præliandum contra infideles, ut scilicet timore et vi gladii illos ad suam pertrahant legem ? Cur etiam jussit ut non credentes seu confitentes eum esse Dei prophetam, aut occiderentur, aut tributum persolverent? Itaque huic verbo contrarium fecit ac docuit multis in locis, sicut et infra magis patebit.

Insuper dicitur hic : Substantiam suam die noctuque, palam et clam in Dei nomine distribuentes, divinam misericordiam assequentur, nec hic nec in alio sæculo timorem habituri. Quamvis hoc verificari possit, tamen aliis Mahon dogmatibus non concordat : præsertim quum dicat, ante finale judicium omnes intellectuales ac rationales creaturas, scilicet angelos et homines universos, ab angelo mortis interficiendas, et per quadraginta annos in morte mansuras. Naturale est autem mortem timere, et sicut omnia naturaliter appetunt esse, ita non esse refugiunt. Alia quoque nonnulla alibi dicit huic verbo contraria, ut suis dicetur in locis. Denique alia fabulosa recitantur in isto capitulo, contra quæ disputare reor indignum.

Chapter 38 of 114