Articulus 23
Contra insanias et errores duodecimi capituli.
CIRCA capituli hujus exordium sermo est de cibis prohibitis : contra quod superius satis arbitror scriptum.1
Deinde subjungitur : Viri boni, quum oratum surrexeritis, facies vestras ac manus, et brachia usque ad cubitum, et pedes usque ad tibias abluere, et capillos revolvendo abstergere, et post coitum mulierum vos balneari oportet. Infirmi autem, vel in itinere positi, ab egestu aut mulierum coitu venientes, et aquam minime reperientes, facies suas et manus terræ mundæ pulvere tergant. Moxque ratio horum annectitur : Deus namque vestram munditiam diligit.
Vere, o superstitiose ac perfide Mahon, Deus fons puritatis immensæ, essentialiter sanctus ac simplex, interiorem munditiam, hoc est a vitiis immunitatem, concupiscentiarum refrenationem, virtutum sinceritatem, amat, præcipit, et requirit ; et ut vir una conjuge sit contentus, nec illam abjiciat, causa fornicationis excepta ; et ne post jejunium repleat homo ventrem instar luporum ; sacris quoque Scripturis novi ac veteris Testamenti integre credat, juxta intelligentiam et expositionem eorum quorum fidem, vitam ac sapientiam sibi complacere Deus verus et vivus per certa et sibi soli possibilia protestatur miracula. Porro ad hanc internam Deo gratissimam puritatem, quid confert præfata illa corporalis ablutio, vel quomodo in ea consistit munditia quam diligit Deus, quum taliter loti vitiis pleni frequenter exsistant? In qua etiam ablutionis occupatione satis multum expenditur temporis, quod alias fructuosius posset expendi. Denique egestio est opus penitus naturale, nequaquam culpabile. Copula vero carnalis cum uxore legitima, in his qui vere fideles sunt, potest esse non solum absque peccato, verum etiam opus virtutis, imo actus virtutum multarum, puta : justitiæ, dum fit causa reddendi debitum ; et latriæ, dum fit intentione prolis ad Dei obsequium educandæ ; itemque pietatis et caritatis, dum fit ad vitandum fornicationem in compare, hoc est, ne contoralis in fornicationem labatur. Quid ergo necessaria est post actus istos prætacta ablutio ? Si vero in coitu culpa fuit, abluatur anima per pœnitentiam et satisfactionem. Si autem dicatur, quod etiam in veteri Testamento aliqua talia jubebantur ; respondendum, quod hoc fuit propter mysticam significationem, quæ in evangelica lege spiritualiter adimpletur : idcirco post Christi adventum talia cessant. Porro Christus docuit nos semper orare :2 hinc vere fideles etiam in lecto et surgendo seque vestiendo solent orare. Fatemur tamen, quod lotio faciei in tantum expediens est ante orationem, in quantum repellit somnolentiam et torporem, facitque hominem magis vivacem atque ad opera rationis dispositum. Denique hinc Christus in Evangelio sæpe et acriter reprehendit Scribas et Pharisæos Judæorum, quod circa hujusmodi exteriores observantias et corporales munditias fuerunt multum intenti, internam vero munditiam neglexerunt.3
Insuper dicitur hic : Vos, Judæi et Christiani, si Dei filii suique dilecti estis, prout vos dicitis, cur vobis culpas atque peccata gerentibus pœnas et malum ingerit? Certe vos nihil aliud quam homines estis a Deo creati.
Ecce quam indoctissima omnique irrisione dignissima ac toti divinæ Scripturæ contraria sunt hæc verba! Quorum prolator totius spiritualis sapientiæ expers fuit.4 Imo, quoniam Christiani a Deo electi, sunt Dei filii adoptivi ac sui dilecti, idcirco eis, dum peccant, Deus correctionis suæ pœnam infligit : quatenus in præsenti vita sic castigentur, ne æternaliter condemnentur, sed per paternæ pietatis Dei flagella purgentur a culpa, impleanturque gratia, atque de cetero cautiores consistant. Hinc etenim Deus invariabilis et æternus per Joannem evangelistam testatur : Ego quos amo, arguo et castigo.5 Et Salomon loquitur : Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, neque deficias quum ab eo corriperis : quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Sed et in Job legitur : Beatus homo qui corripitur a Domino.6 Et per Jeremiam prophetam Deus locutus est : Castigabo te in judicio, ut non tibi videaris innoxius.7 Hinc rursus secundo Machabæorum asseritur : Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.89 De impiis vero ac reprobis loquitur Deus per David prophetam : Dimisi eos secundum desideria cordis eorum ;10 ibunt in adinventionibus suis. Unde et Paulus apostolus scribit :11 Si extra disciplinam estis, ergo adulteri, et non filii estis.
An ideo Mahon putavit se Deo dilectum, quia tam diu permisit eum impune tot scelera agere? Imo id signum fuit quod fuit Deo odibilis, et quod voluit eum æternaliter condemnare. Hinc quoque Sarraceni gloriari non debent, quasi Deo complaceant, quia vicissim prævalent Christianis et opprimunt eos. Deus namque justus et bonus castigat et purgat electos atque fideles per infideles ac reprobos, quemadmodum per Isaiam prophetam loquitur : Væ Assur (id est regi Assyriorum) ;12 virga furoris mei et baculus ipse est.
Præterea, quod Judæi tempore veteris Testamenti dicebantur et erant filii Dei, facile est per Scripturas probare. Siquidem in Exodo Deus ait per Moysen :13 Filius meus Israel ; dixi tibi : Dimitte filium meum. Et rursus in Deuteronomio Moyses populo Israelitico ait de Deo : Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te ?14 Itemque : Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est, quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.15 In Isaia quoque loquitur Deus de filiis Israel : Filios enutrivi et exaltavi. Et rursus Isaias dicit :16 Tu, Domine, pater noster et redemptor noster.17 Imo apud Jeremiam Dominus contestatur : Ephraim primogenitus meus ;18 et in Malachia :19 Si pater ego sum, ubi est honor meus ? Fideles ergo Deum veraciter honorantes, sunt filii ejus.
At vero, quod in novo Testamento, Judæis ob suam perfidiam derelictis, Christiani sint filii Dei, scriptura novi Testamenti copiosissime protestatur. Joannes namque evangelista loquens, de Christo, affirmat : Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.20 Et rursus in prima sua epistola :21 Videte (inquit) qualem caritatem dedit nobis Deus Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Iterum ait Salvator : Diligite inimicos vestros, ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est.2223 Christus quoque docuit nos ita orare :24 Pater noster qui es in cœlis, etc. Si ergo Deus est pater Christianorum, Christiani sunt filii ejus, quum pater et filius relative dicantur ad invicem. Quum itaque in Alcorano dicitur, quod « nihil aliud quam homines » sumus, fatemur quod quantum ad naturam et esse specificum, ita est. Verumtamen per dona gratiæ adoptivos Dei filios nos esse humiliter gloriamur, et super hoc divinæ pietati regratiamur. Verum ad istud sicut ad cetera quoque probanda, quasi innumerabiles possem utriusque Testamenti auctoritates adducere. Sed cui hæ paucæ non sufficiunt, plures non proderunt. O Sarraceni, quibus vehementer condoleo, cur oculis (ut sic loquar) apertis pergitis ad infernum, quum tamen etiam ex his quæ in Alcorano assertive dicuntur, sequatur legem evangelicam esse divinam, legemque Mahomet impiam ?
Præterea dicitur hic, quod Moyses filiis Israel dixit se nullius nisi animæ suæ ac fratris sui moderatorem imperatoremque esse. Quid est hoc ? Nonne Moyses uxorem duosque filios habuit et sororem ? Et utique magis tenebatur esse moderator ac imperator filiorum propriorum ac conjugis suæ quam fratris sui. Et cur non fuit moderator et imperator animæ suæ sororis, quemadmodum sui fratris, quum femina illa fratre illo inferior fuerit ? Imo, quoniam Moyses præfuit toti Israelitico populo, omnium utique illorum pro posse suo moderator fuit et imperator, sicut et quilibet pastor bonus, gregis sibi commissi.
Insuper tangitur hic historia de Abel et Cain : quæ in Genesi veraciter, hic autem mendaciter recitatur. Nempe hic dicitur : Illis, scilicet Cain et Abel, holocaustum Deo igne supposito facientibus, alterius holocaustum minime Deo collectum est. Unde alteri, scilicet Cain, dicenti fratri suo, Ego te interficiam, alter respondit : Licet manum tuam ad inferendam mihi mortem extenderis, ego nequaquam manum meam in te extendam. In Genesi legitur, quod Abel obtulit Deo de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum ; Cain vero, de fructibus terræ. Et respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus ; ad Cain vero et ad munera ejus non respexit. Porro, ubi habemus, Respexit Dominus ad Abel, etc., Theodotion transtulit : Inflammavit Dominus super Abel et munera ejus. Circa quod concorditer dicunt doctores, quod Abel offerente, ignis de cœlo veniens, oblationem ejus incendit, quemadmodum secundo Paralipomenon de oblatione Salomonis, et tertio Regum de oblatione Eliæ conscriptum est. Non itaque Abel et Cain oblationibus suis ignem supposuerunt ; sed, ut dictum est, offerentibus eis, super unius oblationem Deus ignem misit, non super oblationem alterius. Iterum in Genesi habetur : Dixit Cain ad Abel : Egrediamur in agrum. Quumque essent in agro, occidit eum. Si autem primo mortem ei manifeste minatus fuisset, verisimile est quod non exisset Abel cum Cain, seque cavisset ab eo.
Dicitur quoque hic : Homines pravos ad viam rectam Deus minime dirigit. Si hoc verum est, ergo de pravis hominibus desperandum est, quum non dirigantur in viam rectam a Deo. Et quomodo Mahon idololatra a Deo in rectum iter se fatetur directum ? Denique per Isaiam loquitur Deus : Ducam cæcos (id est vitiis obtenebratos) in viam quam nesciunt. Nonne infideles Deus convertit ad fidem ? Paulum quoque apostolum, quum adhuc infidelis pergeret ad Damascum ut caperet Christianos, Christus in via corripuit, convertit, atque ad viam salutis direxit.
Amplius fertur hic : Cur a suis primatibus mala prætermittere non jubentur viri legum, scilicet Christiani sive Judæi ? Scitote, o Sarraceni, quod Christianis omnia vitia valde prohibita sunt a Deo, et ab ejus vicariis, sanctis prælatis. Et quamvis sint aliqui christiani principes ac prælati in suorum subditorum regimine negligentes, ob id fides christiana lexque evangelica in se nequaquam minus bonæ et sanctæ consistunt : sicut nec ipsa veteris Testamenti idcirco lex Moysis minus exstitit bona, quoniam filii Israel eam frequenter transgressi leguntur. Non ergo vos scandalizet, quod multi Christianorum impie conversantur, quia et Christus prædixit quod multi sunt vocati, pauci vero electi.25 Sed hoc vos magis ædificet, quod aliqui Christianorum sancte et irreprehensibiliter vivunt, quorum et vitam sibi valde placere Deus per diversa divina et evidentia protestatur miracula : quod nulli facit ex Sarracenis.
Item hic, alibique frequenter in Alcorano, graviter reprobantur Judæi, quoniam Mahometo non credunt, sed contradicunt. Verum non ideo mali aut perfidi sunt, sed quoniam Christo, eis in lege et Prophetis promisso ac desuper misso, non credunt.
Amplius quasi ex Dei persona hic dicitur : Christo, Mariæ filio, Evangelium commisimus, quod est lumen et confirmatio, et castigamen ac recta via. Si hoc ita est, cur Evangelio, o Sarraceni, non creditis? Cur a Christo Christiani fieri et vocari non properatis? Nec dicere potestis Evangelii textum esse corruptum, aut aliter intelligendum quam Ecclesia universalis illum intelligit, ut diligenter probatum est. Et quoniam Evangelio ita non creditis, idcirco in tenebris defectuque mentis et via obliqua estis. Christus quippe in Evangelio ait : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest intrare regnum Dei.26 Credite verbo huic, et convertimini plene ad Christum, ut impleatur in vobis quod de conversis ad Christum vaticinatus est Isaias :27 Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam.
Rursus quasi a Deo hic dicitur : Sua cuique a nobis sunt posita lex atque judicia. Si per verba hæc Mahon dicere voluit, quod unicuique genti Deus specialem contulit legem, mentitus est : quia, ut in Jeremia scriptum est, leges populorum vanæ sunt, omnium scilicet non credentium in Christum.28 Satis quoque probatum est, omnes populos ad fidem legemque Christi nunc obligari.
Præterea dicitur hic : Sciendum viros legum nullius legis fideive perfectionem assequi, nisi Testamenti et Evangelii ac hujus libri a Deo positi præceptis obediant. Si hoc verum est, scitote, o Sarraceni, quod nec vestræ legis poteritis assequi perfectionem, nisi et baptizemini in nomine Patris et Filii ac Spiritus Sancti (hoc enim Evangelium jubet), credatisque Christum esse Dei Patris unigenitum Filium, nec aliquem posse salvari nisi credentem in Christum et ejus legem servantem.29 At vero satis ostensum est, tempore evangelicæ legis non posse servari legalia Testamenti, quod item præcepta Evangelii et Alcorani sunt sibi invicem incompossibilia et incompatibilia.30 De istis, quia præhabita sunt et probata, pertranseo.31
Dicitur quoque hic : Omnes dicentes Christum, Mariæ filium, Deum esse, mendaces atque increduli sunt reperti, quum Christus ipse dixerit : Filii Israel, in Deum, Dominum meum et vestrum, credite. Perfidia atque insania hujus dicti copiose reprobatæ sunt.32 Verumtamen concedimus quod Christus Deum universorum creatorem vocavit Deum suum. In quantum etenim Christus est homo, Deus universorum est Deus ipsius. Unde in evangelio Joannis post resurrectionem locutus est : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.33
Additur autem hic Christum dixisse, quod quicumque Deo socium aut participem posuerit, ignem intrabit perpetuum. Fatemur quod Christus docuit non nisi unum verum esse Deum : quem nihilo minus docuit tam vere esse trinum in personis, quam vere unum ac simplicem in natura. Proprie quoque loquendo, Filius et Spiritus Sanctus non sunt dicendi participes Dei Patris. Particeps enim quasi partem capiens appellatur : Filius vero et Spiritus Sanctus totam deitatis plenitudinem a Deo Patre emanatione æterna, invariabili et immanente suscipiunt.34 Imo rationales creaturæ dicuntur participes Dei, non quod aliquid deitatis in eis sit, sed quoniam aliquid divinæ perfectionis ab Altissimo sortiuntur, suoque Creatori per gratiarum charismata assimilantur. Propter quod sacratissimus princeps Apostolorum Petrus in sua secunda scribit epistola : Maxima et pretiosa promissa nobis Deus donavit, ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ. Hinc homines sancti in Scripturis dii vocantur, juxta illud in Psalmo : Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes. Christus quoque in Evangelio protestatur : Illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura. Præterea, non ponimus Deo socium quasi substantialiter ab eo distinctum ; non tamen in tanta solitudine ponimus eum, ut superdulcissimo ac superjucundissimo Filii ac Spiritus Sancti consortio eum carere dicamus. Imo homines virtuosi et angeli Deo per caritatem uniti et eo fruentes, societatem quamdam habent cum ipso, quia beatitudinem suam Deus eis modo quodam communicat, et familiariter valde ac amicabilissime se habet ad eos. Unde in principio suæ epistolæ sanctus scribit Joannes apostolus : Societas vestra sit cum Deo Patre et Filio ejus Jesu Christo.
Dicitur quoque hic : Christus non est nisi nuntius Dei. Falsum est hoc, quum ipsemet Christus in Evangelio protestetur, Ego et Pater unum sumus : unum videlicet in essentia, non in persona. Et rursus in evangelio S. Joannis habetur, quod Judæi quærebant Jesum lapidare, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, æqualem se Deo faciens, id est dicens. Unde et denuo Christus ait : Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est. Hoc autem quid est, nisi divina essentia omni dignior creatura, quam Pater per æternam et incomprehensibilem generationem immanentem Filio communicavit ac dedit? Nihilo minus Christus secundum quod homo, Dei ac hominum mediator, Dei nuntius fuit. Et horum utrumque sanctissimus Isaias propheta fatetur ac docet : Puer (inquiens) natus est nobis, et filius datus est nobis ; et vocabitur Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. O Sarraceni, scripturis evangelicis atque propheticis, quas et Mahon a Deo esse fatetur, sinceriter credite, erimusque concordes, et simul salvabimur, dummodo evangelicæ legis præcepta servemus. Postremo, manducare, bibere, dormire, mori, sepeliri, resurgere, Christo non nisi secundum humanam competebant naturam.
Footnotes
-
art. xii, xiii. ↩
-
Luc. xviii, 1. ↩
-
Matth. xiii. ↩
-
II Mach.v, 12. ↩
-
Apoc.iii,19. ↩
-
Job v, 17. ↩
-
Jer. xxx, 11. ↩
-
Proc. iii, 11, 12. ↩
-
II Mach. vi, 13. ↩
-
Ps. lxxx, 12. ↩
-
Hebr.xii,8. ↩
-
Is. x, 5. ↩
-
Exod. iv, 22, 23. ↩
-
Deut.xxxii, 6. ↩
-
Ibid. 19. ↩
-
Is. i, 2. ↩
-
Is. lxiii, 16. ↩
-
Jer.xxxi, 9. ↩
-
Malach. i, 6. ↩
-
Joann. i, 12. ↩
-
I Joann. iii, 1. ↩
-
Matth. xxiii. ↩
-
Matth. v, 44, 45. ↩
-
Matth. vi, 9. ↩
-
Matth. xx, 16; xxiii, 14. ↩
-
Joann. iii, 5. ↩
-
Is. ix, 2. ↩
-
Jer. x, 2. ↩
-
Matth. xxviii, 19. ↩
-
lib. I, art. XVIII. ↩
-
lib. II, art. XI-XIV, XIX et a. ↩
-
lib. I, art. IX. ↩
-
Joann. xx, 17. ↩
-
lib. II, art. XI-XIV, XIX et s. ↩
Chapter 45 of 114