Articulus 12
Reprobatio errorum secundi capituli Alcorani.
MECHAM urbem vir mœchus, videlicet Mahometus, elegit, qui adulteria et incestus sine moderamine et remorsu commisit, fingens et asserens sibi soli a Deo licentiatum maritatas aliis atque sibi propinquas cognoscere, propriis non contentus uxoribus, quamvis decem et septem exstiterint, ut infra ex Alcorano probabitur. Itaque iste totius immunditiæ simulationisque princeps, circa principium secundi capituli Alcorani docet versus Mecham et templum ejus esse orandum. Ad quod verbis respondeo Christi, qui ait:1 Veri adoratores Patrem adorabunt in spiritu et veritate. Sed quia in Mecha non colitur Christus, non est ibi orationis congruus locus. Nullum quippe Deus Pater exaudit nisi per suum unicum Filium, Jesum Christum, qui apud Joannem protestatur:2 Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio.
Consequenter in isto capitulo naturalia Dei opera vocantur miracula. Quod proprie formaliterque loquendo stare non potest, quum miracula sint supernaturales Dei effectus. Verumtamen, quoniam etiam aliqui christiani doctores interdum hoc modo loquendi utuntur, dicendum quod naturalia illa opera vocantur miracula propter similitudinem quamdam, et quia in eis omnipotentia Dei magnifice declaratur, suumque opificem vere mirabilem incomprehensibilemque demonstrant. Proprie vero vocantur miracula, quæ totius naturæ et ordinis rerum facultatem transcendunt: quæ Deus passim non facit, ne nimia assiduitate vilescant hominibus; sed opportuno ea tempori reservavit, ut per ea supernaturales fidei roboret veritates.
Insuper isto capitulo et frequenter hinc inde in Alcoran dicitur, quod infideles rogati divina servare præcepta, respondent se nullam nisi patrum suorum sectam exsecuturos. Patres itaque vestri si stulti ac cæci fuerunt, imitabimini eos. Eritis ergo cæci, surdi, muti, stulti, sicut et illi. His vos alloquor verbis, o Sarraceni. Christi præcepta, vere divina, sancta ac optima, observate, et nolite veneream patrum vestrorum assequi legem, ne dispereatis in æternum cum illis.
Deinde in isto jubetur capitulo: Viri boni, a morticinis et porco ac sanguine, et ab animali quolibet perempto non in Creatoris nomine, abstinete. Ecce hic Mahomet judaizat. Sed Paulus apostolus docet oppositum, dicens:3 Omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione sumitur; item: Si quis infidelium vocat vos ad cœnam, quidquid apponitur vobis manducate, nihil interrogantes, propter conscientiam.4 Denique ratio prohibitionis quorumdam ciborum in veteri lege, figuralis fuit ac mystica, et cessat in lege nova, impleta et revelata jam veritate præfigurata. Postremo, quam ridiculosam alibi rationem Mahon assignet cur vitandus sit esus carnis porcinæ, infra patebit, ubi in speciali tractatu scribetur contra ipsius Doctrinam.
Deinceps in isto capitulo, sicut sæpissime alibi in Alcorano, æternam damnationem minatur Mahon non credentibus Alcorano; et quia hoc ipsum neque per vera miracula nec per divinas Scripturas potuit confirmare, studuit per innumerabiles comminationes, impugnationes, deprædationes et interfectiones homines ad hoc credendum inducere: quod est argumentum, non Apostolorum, nec Prophetarum, sed latronum ac tyrannorum.
Insuper ait: Deus nequaquam gravia a nobis exigit. O quam longe est hoc a Christi doctrina!5 qui in Evangelio ait: Contendite intrare per angustam portam, quoniam lata et spatiosa est via quæ ducit ad perditionem, et multi inveniunt eam;6 quam angusta porta et arcta via quæ ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam!7 Paulus quoque apostolus contestatur: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis;89 itemque, Non coronabitur nisi qui legitime certaverit, haud dubium quin contra diabolum, contra mundi vanitates, contra propriæ carnis ac impiæ voluntatis affectiones: quæ omnia vincere non est leve. Ideo dixit Salvator: Regnum cœlorum vim patitur, et violenti (videlicet, qui superant semetipsos) rapiunt illud.10 Denique, juxta Philosophum, ars et virtus sunt circa difficilia. Nec potest homo cuncta mortalia vitare peccata (quod tamen Deus requirit a nobis) nisi cum grandi continuoque conatu interno. Propter quod Salomon: Omni (inquit) custodia custodi cor tuum. Unde in Ecclesiastico scriptum est: Nisi in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua, id est habitaculum conscientiæ tuæ, in qua Deus per gratiam commoratur.1112 Interea Michæas ait propheta: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te:13 utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Moyses quoque in Deuteronomio ait:
Custodi temetipsum et animam tuam sollicite.14 His consonat verbum apostoli Pauli, qui exhortatur : Cum metu, timore et tremore vestram salutem operamini. Ecce qualiter Mahon doctrina documentis Christi, Apostolorum ac Prophetarum exstat contraria.
Amplius dicit : Nocturnos cum mulieribus coitus Deus communiter nobis permittit, quum hujusmodi abstinentiam tum difficilem, tum impossibilem nobis esse agnoscat. Fatui medici se ipsos faciunt regulam. Sic et incontinentissimus Mahon abstinentiam a mulieribus judicavit viris esse impossibilem. Non enim agnovit qualiter vere fideles per supernaturalia auxilia gratiæ ac donorum Spiritus Sancti juventur ad refrenandum universas concupiscentias carnis, atque ad superandum vitia cuncta, ad faciendum quoque opera virtuosa, in tantum ut ea quæ per naturam difficilia exstant, per caritatem infusam et gratiæ opem cum omni alacritate jucunditateque fiant. Unde et Christus, qui arctam dixit viam esse salutis, nihilo minus rursus in Evangelio ait : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos ; tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris :15 jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Per hoc supernaturale auxilium supersuavissimi et supergratiosissimi Dei, multi reges ac principes etiam in conjugio perpetuam continentiam servaverunt, atque innumerabiles utriusque sexus Christifideles custodierunt, nunc quoque custodiunt, virginitatem ac castimoniam virginalem, sed et timorati conjugales sacris ac festivis temporibus ab omni abstinent se complexu.
Insuper ait : Tota die jejunantes, nocte jejunium solvite, tunc comedentes et bibentes quantum libuerit, fere usque ad principium horæ quæ solis ortum antecedit. Ecce quam irrationabile fatuumque præceptum, tam naturali quam divinæ legi contrarium, imo et sibimetipsi oppositum! Naturalis enim ratio dictat ut de cibo et potu amplius non sumatur quam utile est naturæ, atque expediens animæ ad bene agendum. Sed tota pene nocte ad libitum epulari, valde gravat naturam, et impedit animam ab exercitiis virtuosis. Denique lex jubet divina ut sensualitas reprimatur, et caro sub rationis domatu servetur, nec temperantiæ tramitem quis transcendat. Sed tot horis ad libitum edere et potare, et sensualitati frena laxare, est carnem indomitam relinquere, et temperantiæ medium violare. Interea, jejunium ordinatur ad vitiorum ac concupiscentiarum refrenationem, et item ad satisfactionem pro culpis præteritis, atque ad expeditiorem mentis dispositionem ad vacandum contemplationibus divinorum, meditationibus sanctis orationibusque devotis. Idcirco, post diurnum jejunium dare licentiam epulandi et ingurgitandi se quasi per totam noctem, est ea admittere quæ impeditiva sunt valde omnium prætactorum bonorum, ad quæ ordinatur sanctum jejunium. O quam discors est ista Mahon doctrina a saluberrimis Christi documentis, in Evangelio præcipientis, Videte ne graventur corda vestra in crapula vel ebrietate, aut curis hujus sæculi !1617 Qui denuo loquitur : Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis. Semper ergo, scilicet die ac nocte, implendum est quod sacratissimus ait Petrus apostolus :18 Carissimi, abstinete a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.19 Nam et Paulus apostolus : Si secundum carnem (inquit) vixeritis, moriemini (morte peccati in præsenti, et morte damnationis æternæ in futuro); si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (vita gratiæ in hac vita, et vita gloriæ cœlesti in patria).
Postremo, de hac re sic in sua scribit epistola doctor frequenter præallegatus, alloquens Sarracenum : Forsan aliqua bona in Alcorano habentur, verbi gratia, ut aliquando jejunetur, ut oretur, et eleemosynæ fiant. Et, o novitas rerum! nunc primum talia a Mahomet sunt inventa, qualia nullus antea audierat.20 O quanto sanctius, quanto honestius, quanto rationabilius et Moyses et Elias, et alii Prophetarum quamplures, Joannes quoque Baptista, et ipse Dominus omnium, Jesus Christus, jejunaverunt, oraverunt, et misericordias impenderunt! Nos quoque talia facere docuerunt, ante prodigiosam Mahomet traditionem. Cesset Mahomet earum rerum velle videri magister, quarum nec dignus in aliquo discipulus vel ultimus esse possit. Absit, absit a nobis talis prædicator jejunii, qui post monstruosum jejunium, sic omni libidini et ingluviei operam impendere præcepit, ut non ob aliud videatur instituisse jejunium, quam ut postea voluptuosius et appetentius exerceatur omnium turpitudo libidinum.
Amplius ait : Inferentem vobis injurias atque molestias, consimilibus pœnis afficite. Miror quod Mahon toties jubet Evangelio firmiter credi ac obediri, quum sua doctrina tam frequenter ac vehementer Evangelio exstat contraria. Ecce etenim quantum distat verbum istud a Christi dogmate sacro, qui ait : Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio.21 Itemque : Audistis quia dictum est antiquis, Oculum pro oculo, dentem pro dente ; ego autem dico vobis, non resistere malo, sed si quis te percusserit in unam maxillam, præbe ei et alteram ;22 et ei qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium ; et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum eo et alia duo. Ecce qualis est doctrina unigeniti Filii Dei. Verumtamen ista Christi verba non sunt præcepta, sed consilia. Sufficit namque unius maxillæ percussionem æquanimiter ferre ; aliam vero præbere, est perfectionis. Sed non licet se propria auctoritate ulcisci : imo judici, qui publica fungitur auctoritate, vindicta est committenda, vel propter Deum totaliter ignoscenda. Denique Paulus apostolus : Benedicite (inquit) persequentibus vos, nulli malum pro malo reddentes ; et rursus :23 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Præterea, in Levitico Deus per Moysen ait :24 Non quæres ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum.25 In Proverbiis quoque Salomon loquitur : Ne dicas, Reddam malum pro malo ; exspecta Dominum, et liberabit te.26 Hinc sanctus David rex et propheta testatur : Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.27 In Ecclesiastico etiam habetur :28 Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.
Itaque, quoniam in multis offendimus omnes, et Deum altissimum graviter nimis inhonoravimus sæpe, si volumus nobis a Deo pietatem indulgentiamque impendi, oportet ut nos quoque proximis ignoscamus, nec ulciscamur nos ipsos, sed patientiam habeamus.29 Ideo docuit Christus nos ita Patrem orare cœlestem : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.30 Oportet nos itaque Patrem hunc imitari, qui impiis, perfidis ingratissimisque hominibus tot bona largitur, eorumque emendationem tam diu ac misericorditer præstolatur, pœnitentibus quoque tam cito et pie indulget. Itaque verbum hoc Alcorani contrarium prorsus est scripturis novi ac veteris Testamenti.
Postremo, in isto capitulo quasi ex Dei persona jubetur : Me quantum patres suos plusve diligentes honorificent. Sensus est, ut homines diligant Deum tantum vel plus quam suos parentes. Sed agnoscendum, quod non sufficit ad salutem Deum diligere tantum quantum parentes : imo oportet eum toto corde super omnia incomparabiliter magis diligere quam se ipsum totumque universum; ita quod quicumque vere diligit Deum spirituali infuso amore, incomparabiliter plus diligit Deum quam se et cuncta simul creata : plus (inquam) appretiative, quamvis non semper plus intensive. Hinc minima caritas major est quam maxima cupiditas. Deus namque incomprehensibilis et superdignissimus, est ipsa bonitatis essentia, bonitas pura, perfecta et infinita : ideo propter se ipsum et propriam amabilitatem, sincerissime et incomparabiliter est amandus, absque respectu ad proprium commodum. Imo, qui Deum principaliter amaret propter beneficia sua, non spiritualiter ac sincere diligeret eum, nec esset in caritate, sed in cupiditate ; nec frueretur Deo, sed uteretur eo, quia ad commoda propria eum referret, sicque faceret se ipsum sibimet finem, et Deum faceret medium, et plus se ipsum amaret quam Deum : quod prorsus præposterum esset atque damnabile. Verumtamen Deum debemus diligere etiam propter beneficia sua, et propter futura sua promissa, referendo finaliter nos ipsos et omnia ista ad superessentialem ac superoptimum Deum, atque ad ejus honorem et gloriam. Debemus quoque Deum diligere, quoniam ipse prior dilexit nos. Hinc in veteri ac novo Testamento jubemur Deum ex toto corde, tota mente, tota fortitudine et ex omnibus viribus nostris diligere, proximos etiam nostros sicut nos ipsos.3132 Hæc est saluberrima sanctorum doctrina Christianorum : cui Deus appendit innumerabilia suæ veritatis ac attestationis sigilla, hoc est divina sibi soli possibilia signa.33
Footnotes
-
Joann. IV, 23. ↩
-
Joann. XIV, 12. ↩
-
1 Tim. IV, 4. ↩
-
1 Cor. X, 27. ↩
-
Luc. XIII, 24; ↩
-
Matth. VII, 12, 14. ↩
-
Matth. VII, 14. ↩
-
Galat. V, 24. ↩
-
1 Tim. V, 5. ↩
-
Matth. V, 12. ↩
-
Eccli. XXVII, 4. ↩
-
Prov. V, 23. ↩
-
Mich. VI, 9. ↩
-
Deut. IV, 9. ↩
-
Matth. XI, 28-30. ↩
-
Matth. VI, 25. ↩
-
Luc. XXI, 24. ↩
-
I Petr. II, 11. ↩
-
Rom. VIII, 12. ↩
-
Philipp. II, 12. ↩
-
Matth. v, 22. ↩
-
Ibid. 28-41. ↩
-
Rom. xii, 14, 17. ↩
-
Rom. xii, 21. ↩
-
Lev. xii, 11. ↩
-
Prov. xii, 22. ↩
-
Ps. vii, 5. ↩
-
Eccli. xiv, 1. ↩
-
Jacob. x, 2. ↩
-
Matth. vi, 12. ↩
-
Deut. VI, 5; ↩
-
Luc. X, 27. ↩
-
Lev. XIX, 18; ↩
Chapter 34 of 114