Articulus 28
Destructio errorum capituli octavidecimi.
A IT præsenti capitulo totius falsitatis magister, sacrilegus Mahon: Judæos dicentes Abraham esse filium Dei, Christianos vero, Christum esse Filium Dei, confundat Deus;1 qui etiam sacerdotes atque pontifices suos, Jesumque Mariæ filium, sibi Dominos loco Dei sumentes,
Adhuc dicitur hic: Imitatores nuntii atque prophetæ scribendi legendive nescii, cujus nomen ac mentio reperitur in Testamento atque Evangelio. Hic datur intelligi, quod Mahon nescivit legere aut scribere. Porro, quod ait, « cujus nomen ac mentio in Testamento atque Evangelio », id est in libris novi ac veteris Testamenti, « reperitur », certum est nomen proprium Mahon nec in Testamento nec in Evangelio reperiri, quomodo nomen Cyri, diu antequam nascebatur, in Isaiæ libro inveniebatur, nomen quoque Josiæ in tertio Regum volumine.23 Mentio vero ejus, id est de ejus malitia atque perfidia, in Evangelio et in Apocalypsi S. Joannis habetur. Siquidem Christus ait: Surgent multi pseudoprophetæ, et seducent multos;4 itemque: Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora natiovenerantur, quum ipsis præceptum sit non nisi unum Deum adorare.567
Jam supra ex utriusque Testamenti scripturis copiosissime est probatum, sanctos homines, Dei filios adoptivos verissime appellari (nam Deuteronomii quartodecimo capitulo Moyses ait :8 Filii estote Domini Dei vestri), Jesum vero, Dei Unigenitum fidelissime nuncupari. Et horum oppositum docens, maledictus Mahomet cum Beelzebub est damnatus.9 Porro, quod ait, Christianos sumere ac honorare sacerdotes suos ac præsules loco Dei et tanquam Dominos suos, ipse obtenebratissimus Mahon vocem propriam minime intellexit. Non enim sumimus eos nec honoramus loco Dei, tanquam veros Deos, aut Deo æquales, sed tanquam ejus vicarios, Deum nobis repræsentantes. Nec dicimus eos Dominos, tanquam dominatores primos ac principales, propria et imparticipata auctoritate præsidentes, sed quasi dominos vicariales, ministeriales, secundarios, participata et delegata auctoritate præsidentes. Itaque solum Deum cultu latriæ adoramus ; ejus autem vicarios cultu duliæ veneramur. Honor namque servorum ac vicariorum redundat in dominum principalem. Unde Christus in Evangelio ait Apostolis ac prælatis : Qui vos audit, me audit ; et qui vos spernit, me spernit.
Nonne, o Mahon, Eliezer in Genesi vocat Abraham dominum suum ? Aaron quoque dixit ad Moysen : Ne indignetur dominus meus. Filii quoque prophetarum quarto Regum dixerunt Eliseo : Numquid scis quia Dominus tollet hodie dominum tuum (puta Eliam) a te ?1011 Denique in veteri Testamento frequenter leguntur viri sancti adorasse homines quosdam ac angelos.12 In Genesi equidem scriptum est : Adoravit Abraham populum terræ, filios videlicet Heth.13 Et de Josue scriptum est, quod angelum adoravit. Filii quoque Jacob patriarchæ fratrem suum Joseph adoraverunt proni in terram. Imo, tertio Regum legitur Nathan propheta adorasse David regem. Præterea S. Joannes evangelista in Apocalypsi testatur se voluisse angelum adorare. Insuper in scripturis veteris Testamenti prælati ac judices dii vocantur, ut quum in Exodo Moyses loquitur :141516 Diis non detrahes ;17 itemque : Dominus domus applicabitur ad deos.18 Verumtamen in auctoritatibus præinductis, adoratio extense accipitur, pro veneratione duliæ. Proprie vero sumpta, puta pro latriæ honoratione, soli vero ac summo Deo debetur.
Insuper dicitur hic : Nuntium suum, videlicet Mahomet, cum via recta legeque bona Deus misit, ut ipsam manifestet, et super omnes leges extollat.
Quæro a vobis, o Sarraceni, an lex Christi sit perfectior, spiritualior atque divinior lege Mahon, an econverso. Si lex Christi perfectior est, ergo Deus legem Mahon nequaquam super eam extollet : non enim imperfectum præferendum est perfectiori. Si lex Mahon perfectior est, merito super omnem legem est extollenda. Porro, quod lex Christi inter omnes leges perfectissima sit, facillimum est probare. Primo, quoniam Mahon quoque fatetur, quod Christus sit spiritus et verbum virtusque Dei, et præ cunctis hominibus a Deo sapientia adimpletus ac sanctitate ornatus.19 Ipse ergo præ cunctis hominibus perfectiorem, spiritualiorem ac diviniorem præstitit legem.20 Denique Avicenna, Arabs philosophus, hoc testatur, et Jesum in sapientia ac moralitate prætulit Mahometo, sicut in ejus codicibus reperimus. Præterea, ut supra abundanter monstratum est, prophetæ sanctissimi Isaias, Zacharias, David ac Daniel, prædixerunt legem Christi per totum mundum diffundendam, omnemque populum, tribum ac linguam convertendos esse ad Christum :21 sicut vere impletum est, quamvis interim Sarraceni ac Tartari Christianismum in multis mundi partibus minoraverunt.22 Sed tale quid de lege Mahon nullus Prophetarum prædixit.
Pensate, o Sarraceni, quantum conversatio Christi in sæculo isto distabat a Mahomet vita. Mahon decem et septem habuit mulieres, nec illis contentus, aliorum uxores consanguineasque accessit, fingens et mentiens sibi divinitus hoc concessum;23 Christus in omnimoda virginitate permansit. Mahon toto conatu ad mundi divitias, delicias et honores jugiter adspiravit; Christus in summa paupertate, humilitate, patientia, mansuetudine caritateque vixit, quumque voluissent eum Judæi facere regem, fugit in montem.24 Postremo, satis probatum est quod ad legem Christi omnes nunc obligentur, et quod ipse sit unicus naturalisque Filius Dei (sicut in Evangelio legitur Deus Pater dixisse de eo:25 Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui);26 quod item lex Mahomet sit lex prorsus venerea et carnalis, hæreticis pravitatibus, perfidiis ac injustitiis plena: quam cito penitus deprimendam et exstinguendam confidimus; totque homines in ea perire cordialiter deploramus.
In hoc quoque capitulo, sicut in præcedenti, fiunt plurimæ exhortationes ad deprædandum et expugnandum incredulos, quousque ingrediantur ad fidem: et id facere non volentibus Sarracenis fiunt multiplices comminationes æternæ damnationis; atque in hoc ita enormiter Deum offendere describuntur, quod Deus hoc eis nequaquam ignoscet. Sed hæc vana, crudelia et conficta esse sæpe ostensum est. Et nunc modicum addam ex sæpe præallegati doctoris epistola.27 Nam ait, alloquens Sarracenum:
Invitas me ad viam Dei, quæ est expeditio contra adversarios atque incredulos et participatores, scilicet in ictu gladii, ac populatione, ac devastatione, donec ingrediantur ad fidem Dei, et testificentur quia non est deus nisi deus Mahomet, et quia Mahomet est servus ac nuntius ejus; aut reddant tributum subjecti. O tu prudens, quem salvet Deus, an voluisti me invitare ad opus diaboli, in quo nulla misericordia est, qui infudit iram suam in Adam et generationem ejus? De quibus plures elegit, infundens in eis furorem suum; et implens eos sua nequitia, fecit eos sibi arma. Ipsi sunt qui subjacent nutui ejus, et implent voluntatem ipsius, obedientes et in gladio et direptione.
Nunc, obsecro, dic mihi quomodo possum concordare verba tua. Dixisti enim prophetam tuum Mahomet cum pietate et misericordia missum ad homines; et ipse perhibet sibi commissum a Deo: Dic, Missus sum ad homines cum pietate et misericordia. Qualis est misericordia in effusione sanguinis, et latrocinio, et præda ac devastatione? Hinc Judæi dicunt scripturam Mahomet sibi ipsi in multis contrariam. Oro te, quæ est via diaboli, nisi homicidia et furta ac prædæ? Si autem opposueris nobis Moysen et Josue, qui expugnaverunt idololatras, recordare miracula atque prodigia quæ eos fecisse legisti, et videbis quod justum sit credere illos ex Dei præcepto ita egisse. Scis quod omnia ea quæ a Moyse ceterisque Prophetis facta aut jussa sunt, probant eos a Deo venisse. Tu autem quod signum aut quod miraculum ostendis prophetam tuum fecisse, quod sit ei in testimonium unde credamus ei, quum suum proprium non fuerit nisi occidere homines, et latrocinari, insidiari, ac aliena diripere, parentes cum filiis captivare, quod tunc maxime malum est, quando fit in Christum credentes?
Ubi jam quod dixisti, Nulla violentia est in fide? et quod in Alcorano habetur, Dixit Deus, Si effecti fuerint Sarraceni, justificabuntur, quod si noluerint, ad te nihil pertinet nisi annuntiare illis, nam si vellet Deus, omnes homines unam gentem fecisset, nec essent diversi? Nunquam certe in divina legisti Scriptura aliquos ad Deum violenter conversos, nec ex Dei præcepto obedire coactos gladio, direptione, captivitate, sicut Mahomet tuus jussit ac fecit. Multi certe olim fuerunt hæretici, et tamen nullus eorum aliquem ad suam sectam trahere coactione aut gladio visus est, sed aut callida arte, aut ingeniosa loquacitate. Porro Mahomet socius tuus, non solum callida arte et ingeniosa loquacitate, sed et gladio, et violentia, et oppressione, et depopulatione homines ad suam coegit perfidiam. Nunquam enim auditum est quod ille dixit hominibus : Quicumque non confitebitur me esse Dei prophetam, gladio illum feriam, et omnes qui de progenie mea sunt, similiter facient; et domum ejus diripiam, et omnem ejus familiam captivitate affligam. Hæc fecit socius tuus, ad cujus sectam me invitare non erubescis, qui omnia quæcumque Mahomet dixit aut scripsit, diligentissime investigavi atque inspexi. O tu prudens, quem Deus salvet, numquid decet prudentiam tuam aut generis dignitatem invitare me ad illa horribilia mala, qui indesinenter die ac nocte verba Domini mei Jesu Christi meditari non cesso? Ipse est consolatio mea et refugium meum. — Hæc doctor præfatus.
Footnotes
-
Ibid. 23. ↩
-
Is. XLV, 1. ↩
-
III Reg. XIII, 2. ↩
-
Matth. XXIV, 24, 5. ↩
-
Eccle. IX, 10. ↩
-
Apoc. XIII. ↩
-
Luc. XXI, 24. ↩
-
art. xiii. ↩
-
Deut. xiv, 1. ↩
-
Gen. xxiv, 12. ↩
-
IV Reg. ii, 3. ↩
-
Exod. xxi, 22. ↩
-
Gen. xxiii, 7. ↩
-
IV Reg. n. 3. ↩
-
Exod. xxi, 28. ↩
-
Apoc. xix, 10. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Luc. x, 16. ↩
-
Josue v, 15. ↩
-
Gen. xlii, 26. ↩
-
lib. I, art. ix, xvi. ↩
-
III Reg. 1, 23. ↩
-
III Reg. i, 23. ↩
-
Joann. VI, 15. ↩
-
lib. I, art. XVI, IX. ↩
-
Matth. XVII, 5. ↩
-
art. XXI. ↩
Chapter 50 of 114