Articulus 5
Responsio plena ad præallegatas Alcorani auctoritates, et reprobatio laudis et extollentiæ Alcorani.
INSUPER ad auctoritates Alcoran præinductas, quibus lex illa in tantum laudatur atque extollitur, doctor præfatus sic in sua respondet epistola :
Illud quoque quod tu mihi dixisti, et Mahomet in Alcoran prædicavit, hanc scripturam talem esse, qualis nec ab hominibus nec a dæmonibus fieri potest, certe satis ipse Mahon elegit quibus hoc diceret, rusticissimos scilicet agrestesque homines, qui et noviter de diversis sectis ad eum convenerant, ipsamque etiam linguam Arabicam ignorabant. Ceterum, si hoc nobis exponere liceat, per omnia sic ei concedimus, quod vere tam stulta, tam inhonesta, tam irrationabilis scriptura, nec ab hominibus nec a dæmonibus fieri potest : puto enim quod etiam vel dæmones talia scribere erubescerent. Ceterum, si tantum vult Mahomet de suo Alcorano gloriari, quanto magis gloriari possent alii quidam, quos te ignorare non puto, qui eodem tempore æmulatione Mahometi, ut sibi nomen apud homines compararent, suum quisque Alcoranum fecerunt, multoque honestiora et saltem in aliquo verisimilia conscripserunt, sed quoniam non ex toto ventri atque libidini frena laxabant, non tantos bestialium hominum greges asininos post se trahere potuerunt? Verumtamen rogo te, ne si quid liberius dixero, arrogantiæ hoc vel malitiæ deputes. Videtur enim mihi, quod in scriptura Mahomet jam nihil remanserit quod tibi placere debeat, nisi forte consonantia illa, quæ nescio quomodo alicujus gravitatis viro vel admirationi sit, vel amori : nam et eam pro nihilo habendam certissime noveris. Mihi crede, cui Deus inter alia per suam gratiam dedit, ut nemo magis Arabicæ linguæ morem et communem quæ in ea est vim sermonum et elegantiam assecutus sit. Scias ergo quod apud Arabes consonantiæ hujusmodi magis in usu sunt, utpote qui carminibus et poeticis cantilenis studere consueverunt. Unde nec mirandum est si Mahomet aliquid tale componere potuit, quod fere omnes tam nobiles quam ignobiles facere, leve quid et pro nihilo ducunt.
Si autem miraris quare tantum scriptura illa quibusdam placuerit, pro certo teneas nulli unquam nobili vel sapienti eam placuisse, sed miserrimo et imperitissimo vulgarium hominum generi, qui ad eum de locis silvestribus congregati, quum has litteras primum audissent, rei novitate stupefacti, sacrilegas fabulas divina esse oracula crediderunt. Denique, quum paupertate et assiduo ruralium operum labore confecti fuissent, audientes beatitudinem cibi et potus, pretiosarum vestium, umbrosæ amœnitatis spectabiliumque vasorum, pulcherrimarum quoque mulierum et infiniti concubitus, aliarumque spurcissimi paradisi deliciarum, quas etiam te, proh dolor! enumerare non puduit, seque ex promissione Mahomet ad eam venturos sperantes, ad omnia quæcumque voluit, pecorini homines cucurrerunt. Nam dic mihi, obsecro, quem unquam sapientem, aut nobilem, aut honestum, ad Sarracenitatem venire vidisti. Illi enim qui vel ex Judæis vel Christianis adhuc veniunt ad vos, absit ut aliqua provocati honestate hoc faciant, sed quia miserrimi et impudici sunt, legis suæ regulas non ferentes, ad latam et spatiosam viam quam Mahomet docuit, se convertunt. Quod quibusdam Christianis præsertim contingit, quorum lex cœlestis ac spiritualis, omnia quæ in mundo sunt contemni spe et amore beatificæ et æternæ visionis Dei præcipiens, dum carnales eorum mentes comprimit, statim ab ea diffugiunt, quia pugnare contra concupiscentias negligunt. Hoc tamen certissime scias, quia nec Christiani, nec Judæi, neque pagani, quocumque modo se exterius habeant, etsi venientes ad vos, de vestra secta esse se simulent, nunquam ex corde vobiscum sunt. Simulant quidem se esse quod non sunt, ut vel aliquod corporis evadant incommodum, aut porcinis voluptatibus, quarum apud vos copia est, perfruantur. In tantum autem quidquid apud vos est pro nihilo ducunt, ut sæpe inter se conferentes, Mahometo ejusque legi maledicant, nec unquam eum prophetam fuisse, sed omni probitate caruisse affirment. Illud vero tam ego quam omnis qui audit atque intelligit, possumus admirari, quomodo illis qui tot blasphemias in Deum et in sanctos ejus Prophetas in Alcorano legentes credunt, cœlum non clauditur, vel terra eos non absorbet, vel dæmones non accipiunt; sed Deus judex justus, fortis, longanimis, patienter sustinet, sciens eos suum non posse evadere judicium.1
Hæc omnia ex præallegata sumpsi epistola : ex quibus ostenditur quam infinite aliter sentiant veri et illuminati Christiani de Alcorano, quam auctor ipsius, non utique Deus, qui librum tot mendaciis atque blasphemiis, tot hæresibus ac superstitionibus impiissimisque legibus plenum, nec solum divinis Scripturis, sed etiam philosophicis documentis sæpissime prorsus contrarium, nullatenus edidit.
Consequenter aperiam quid ad prætactas Alcorani velut auctoritates arbitrer respondendum. In primis constat verum esse illud commune verbum, quod amor improbus sui et odium pervertunt judicium. Quanto enim quis plus ad se ipsum et propria gesta inordinate afficitur, tanto vitiosius de se et suis factis judicare cognoscitur. Idcirco proverbium est : Qui diligit ranam, putat esse Dianam. Itaque, quod Mahon Alcoranum suum sic commendavit et extulit, ex inordinatissimo amore sui ad se emanavit.
Præterea, communiter dicitur, quod opposita juxta se posita, clarius innotescunt. Unde qui paulo ante in grandi paupertate, infirmitate aut captivitatis catenatione fuerunt, dum parum ditári, curari aut liberari se sentiunt, quasi magnam opulentiam, meliorationem et libertatem se judicant assecutos. Similiter Mahomet, qui primo in idololatriæ tenebris versabatur, quum ex hæretici Sergii informatione aliqualem unius Dei notitiam fuisset adeptus, hoc ipsum plus reputavit quam fuit.
Insuper, ex ignorantia certum est falsum oriri judicium. Quum itaque Mahon libros novi ac veteris Testamenti nec legerit nec intellexerit, imo multa valde eis contraria in Alcoran scripserit, quid mirum, si suæ scripturæ stultitias divinarum prætulit sapientiæ Scripturarum? Sic quippe et Manichæus, sic Arius, sic Nestorius, et ceterorum quilibet hæresiarcharum, proprii capitis adinventionem, imo potius diabolicam inspirationem, veræ et salutari sapientiæ totius sanctæ matris Ecclesiæ prætulit.
Amplius, viri superbi quamvis interdum aliqua vera, subtilia ac divina cognoscant, tamen scientiam suam nimis appretiantur, se ipsos extollunt, et alios sui comparatione aspernantur : sicque imperite et stulte loquuntur. Cujus exemplum habemus in libro sancti Job de Eliu, qui quamvis multa vera atque subtilia dixerit, quoniam tamen hæc ipsa ex arrogantiæ spiritu pronuntiavit, verbis fatuis utebatur, Ecce (inquiens) aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis;2 et multa similia, ut in diversis capitulis libri beati Job continetur. Propter quod Deus dixit de eo: Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?3 Conformiter contigit Mahometo: qui tamen perpauca vera conscripsit, nec illa fuerunt subtilia aut profunda.
Postremo, totum Alcoranum mente percurrens, videtur mihi esse modus hic procedendi. Exprimendo Deum utitur sæpe adjectivis perfectionalibus ad Dei laudem ac majestatem spectantibus, ut quasi reverentialiter videatur loqui de Deo: quem modum loquendi tam Christianorum quam Judæorum nonnulli habent doctores. Item frequenter commendat Deum ab effectibus suæ misericordiæ ac providentiæ circa homines. Multoties quoque Deum collaudat a naturalibus suis effectibus ac generalibus beneficiis, et a regimine universi. Item ponit quædam moralia documenta quæ naturalem nequaquam rationem transcendunt; et facit multas comminationes incredulis, maxime his qui Alcorano non credunt. Amplius, multas refert historias novi ac veteris Testamenti, quibus (ut infra probabitur) varias miscet narrationes mendosas ac fabulosas. Item in Alcorano eadem valde superflue, tædiose atque sæpissime repetuntur; fiuntque ibi quasi innumerabiles exhortationes ad prædandum, ad pugnandum, ad occidendum; et (ut ait doctor ille præfatus in sua epistola) nullus humanum genus ita prostituit turpitudini atque libidini sicut immundissimus Mahometus: quod infra magis ex Alcorano probabitur.
Legite diligenter, o Sarraceni, libros novi ac veteris Testamenti, et certissime cognoscetis quantum Alcoranum excedat non solum cujuslibet quatuor Evangelistarum volumen, Epistolæ etiam Pauli apostoli et aliorum Apostolorum, liberque Actuum Apostolorum, sed et liber Psalmorum ac liber beati Job, in quibus Deus de suis effectibus, tam naturalibus quam supernaturalibus, incomparabiliter pulchrius perfectiusque laudatur quam in Alcorano: in quibus etiam libris Dei natura, sapientia, providentia, omnipotentia, immensitas, beatitudo, excellentia, misericordia, perfectio, ineffabiliter devotius atque sublimius describuntur, laudantur et extolluntur, quam in Alcorano. Et quid dico de libris Scripturæ canonicæ, quum homiliæ et sermones sanctorum patrum Augustini, Bernardi, aliorumque catholicorum Doctorum, in tantum excedant ac superent Alcoranum? O quam incomparabiliter fidelius, profundius, elegantius scripsit sanctus et divinus Dionysius de Deo et attributis ac proprietatibus ejus, de omnipotentiæ suæ effectibus, de rebus et ordine universi, de angelica atque ecclesiastica hierarchia, de angelicorum spirituum essentia, simplicitate, sapientia, perfectione, immortalitate, felicitate et gloria, quam de his in Alcorano aut in aliqua Mahon scriptura legatur!
Interea, parum attendit et novit Mahon quanta sit dæmonum naturalis subtilitas, quanta scientia, quanta experientia atque industria, et quam facile eis esset facere azoaras sive capitula multa elegantiora quam in Alcorano habentur. Naturalia quippe in dæmonibus integra permanserunt, tamque ex naturali et indita eis scientia quam ex longa experientia, multa valde noverunt.
Footnotes
Chapter 27 of 114