Skip to the text

Articulus 18

Reprobatio errorum sexti capituli.

MULTA absurda ac perfida verba in isto dicuntur capitulo, sicut frequenter in aliis: ut quod quisquis templum Mechæ ingressus, omnis timoris expers, quietus est; item quod legum fautores et Christiani volentes imitatores legis Mahon ad suam convertere legem, efficiunt eos qui ante boni fuerunt, malos. Contra hæc frequenter nunc reprobata non opus est speciales disputationes inducere, quum luce clarius factum sit, legem Mahomet, legem esse perditionis æternæ.

Dicitur quoque hic: Paradisi capacitas cœlo terræque æquatur. Quum paradisus terrestris pars terræ aquis discoopertæ existat, non potest ejus capacitas capacitati totius terræ æquari, et multo minus capacitati cœli, cujus respectu terra est quasi punctum. Porro, secundum christianæ fidei veritatem, capacitas paradisi cœlestis, videlicet cœli empyrei, quod utique visibilia et invisibilia continet, capacitatem cujuscumque cœli mobilis ac terræ simul sumptorum excedit.

In septimo autem capitulo Alcorani fit exhortatio ad pugnandum contra adversarios legis Mahon, atque promissio beatitudinis his qui in tali obierint pugna. Sed, ut ex præhabitis innotescit, nil nisi æternam sibi damnationem mercantur, quum perfidi sint atque ad suam perfidiam alios trahere enitantur.

Chapter 40 of 114