Articulus 4
Contra quosdam errores in primo Alcorani capitulo contentos.
IN exordio primi capituli Alcorani habetur : Hic liber absque falsitatis vel erroris annexu, veridicus est eis quibus inest amor divinus, Deitatisque timor et cultus, necnon orationum eleemosynarumque studium, etc.
Ad istud respondeo, quod duplex est amor Dei, videlicet naturalis, et infusus. Amor Dei naturalis, bonis ac malis, fidelibus infidelibusque communis est; tamen in bonis atque fidelibus amor iste perfectior est quam in malis ac perfidis : quia in bonis amore supernaturali spirituali infuso, hoc est per creationem a Deo collato, formatur atque perficitur; in malis autem per vitia deformatur. Itaque dico, quod liber hic, scilicet Alcoran, omnibus quibus inest amor Dei infusus, Deitatisque timor filialis ex infuso amore scaturiens, totus falsidicus est et mendosus, quoniam veritati sacræ Scripturæ tam novi quam veteris Testamenti valde contrarius, omniumque principalium hæresiarcharum et quorumdam gentilium falsitates sacrilegas renovans ac multas adjiciens, ut in primo tractatu diffuse ac diligenter per utriusque Testamenti scripturas ostensum est, in sequentibus quoque abundantissime atque clarissime ostendetur.1
Præterea, illi veraciter divino infuso amore, Deitatis filiali timore et sanctissimo cultu, orationum et eleemosynarum ex veris et infusis virtutibus procedentium studio pleni fuerunt, quorum vitam Deus ineffabilis et excelsus sibi omnino gratissimam placentissimamque consistere per gloriosa demonstravit miracula, tam in vita quam in morte et post mortem illorum illos mirificans et per præclara signa honorans, quemadmodum sanctus propheta David ait in Psalmo :2 Filii hominum, scitote quoniam mirificavit Dominus Sanctum suum. Tales autem fuerunt, non solum gloriosissimi Christi Apostoli, sed et innumerabiles martyres et confessores utriusque sexus : quorum multi infra paucos annos fuerunt, imo infra annos paucissimos, et supersunt qui eos noverunt et eorum miracula conspexerunt, prout coram Romano Pontifice per testimonia copiosa atque idonea est probatum. Porro de istis miraculis infra in speciali tractatu mentio erit. Producant Sarraceni, si valent, unum ex lege sua cujus vitam et sanctitatem Deus omnipotens et æternus per miracula sibi soli possibilia declaravit. Quod quia non possunt, a suis, quæso, erroribus resipiscant, et christianæ fidei præstent assensum. Quis unquam in lege Mahon mortuos suscitavit? Quis in ea cæcos, surdos, claudos, mutos ex utero matris curavit? Ad cujus Sarracenorum instantiam sol stetit in cœlo, et proprium luna cursum mutavit? In cujus cultorum legis Mahon morte visi sunt angeli sancti, et eorum dulcissimi cantus auditi, fragrantissimo odore simul adsperso? Quæ omnia in Christianorum lege copiosissime contigisse, partim ex primo patet libello, inferiusque patebit lucidius.3
Præterea, signum divini amoris est carnalium voluptatum, temporalium divitiarum, terrenorum honorum contemptus. Hæc enim omnia a puritate contemplationis divinorum, ab amore æternorum, a quiete et stabilitate mentis in Deo impediunt. Quomodo ergo in Mahometo et ejus sequacibus fuit amor Dei infusus et supernaturalis, qui toto cordis affectu ad principatum terrenum, ad opulentiam temporalem, ad pulchrarum feminarum anhelabant amplexum? Quo utique constat, eos fuisse non sanctos, nec divino amore infuso ardentes, nec spirituales, sed libidinosos, ambitiosos, avaros.
Interea certum est hæreticos et iniquos orationibus ac eleemosynis esse intentos; sed orationes et eleemosynæ illæ nequaquam ex veris oriuntur virtutibus, nec sunt meritoriæ apud Deum.
Præterea in prologo primi capituli Alcorani dicitur: Deus solos ad se benevolos, nequaquam hostes et erroneos, adduxit.
Istud videtur omnino imperite ac fatue dictum. Nonne et ipse Mahomet quamdiu idololatra fuit, hostis veri Dei atque erroneus fuit? Et tamen, ut ipse fatetur, Deus adduxit eum ad se. Denique, cur Mahon præcepit idololatras virtute armorum ad suæ legis susceptionem compelli, alioqui occidi, aut tributo gravari, si erroneos et Deo rebelles seu adversantes Deus nequaquam adducit ad se? Insuper, cur ipsemet Christus et sancti Apostoli ac Prophetæ prædicaverunt hostibus atque erroneis, si tales Deus non adducit ad se? Nonne rex David vehementer erravit quando adulterium homicidiumque commisit? Et tamen post tantos excessus Deus reduxit eum ad se.4 Amplius, verbum hoc Alcorani veritati sacræ Scripturæ utriusque Testamenti repugnat. Isaias namque propheta loquitur Deo: Ecce gentem quam nesciebas vocabis.5 Gens autem quam Deus nescit, est gens vitiosa ac perfida: quam Deus non approbat, quoniam errat. Paulus quoque apostolus in epistola ad Romanos effatur: Commendat autem caritatem suam in nobis Deus, quoniam quum adhuc peccatores et inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus.6
Insuper in eodem Alcorani capitulo dicitur: Hunc librum veracem esse penitus credite. Moxque quasi argumentum ad hoc ibi subjungitur: Consimilem, omnes simul manum conferentes, si possibile sit, perficite testibusque firmate. Tanquam dicat: Tanta est excellentia libri hujus, ut talis ab hominibus etiam omnibus simul collectis fieri nequeat. Et hoc idem in diversis Alcorani locis sæpe repetitur. Unde nonodecimo capitulo inducitur Deus quasi loquens ad Mahomet: Alcoran omnis falsitatis expers est. Dicentibus illud tuum esse figmentum, dic ut saltem unam azoaram (id est unum capitulum) harum alicujus similem, quolibet adjutore nisi Deo solo suffulti, efficiant, ut sic an veridici sint appareat. Quasi dicat: Tanta est eminentia Alcorani, ut homines quantumlibet multi ac sapientes, non possint unum tale compilare capitulum, qualia exstant omnia Alcorani capitula, etiam a quocumque juventur, solo Deo excepto. Ubi videtur innuere quod nec angelorum auxilio possint hoc. Rursus azoara vicesima sexta asseritur: Licet omnes homines atque diaboli ad unius talis (scilicet Alcorani) compositionem convenirent, sibimet mutuo proficientes, minime perficere possent. Azoara quoque tricesima dicitur quasi ex persona Dei ad Mahon: Dicentes istud a te esse compositum, tales decem azoaras, quolibet advocato nisi solo Deo, afferant, ut sic suum dictum probent esse possibile; sin autem, hoc divinæ sapientiæ positum esse confirment. Postremo, capitulo tricesimo septimo quasi ex Dei persona dicitur Mahometo: Moderni dicunt te magum esse. Quibus tu dicas: Librum isto meliorem afferte, eumque benevole sequar.
Ecce qualiter Mahon iste Alcoranum suum extollit, quasi in tota sacra utriusque Testamenti Scriptura non sit liber melior illo, imo nec comparabilis ei. O quam infinita fuit stoliditas hujus imperitissimi atque miserrimi, imo diabolici hominis! qui nec in divinis Scripturis nec in naturali philosophia fuit instructus, sicut et infra clarissime ostendetur. Imo, capitulo Alcorani septimodecimo scribitur: Imitatores nuntii atque prophetæ legendi scribendive nescii. Quod de Mahomet dictum videtur. Unde probatur quod nec legere scivit, nec scribere. Istud etiam argumentum tangit doctor ille vere devotus et unctus, auctor præmemoratæ epistolæ, in qua ait, loquens ei ad quem scripsit: Sed forte dices inde probari hanc legem esse divinam, quia quum Mahomet idiota et sine litteris esset, nullatenus eam scribere vel annuntiare hominibus potuisset nisi virtute divina, maxime quum ibi dicatur : Si hanc legem fecissemus descendere super montem, inclinaret se mons ipse et adoraret eam præ timore Dei. His verbis doctor ille christianissimus addit : Alia quoque multa frivola et nihil rationis habentia Mahomet dicit, quæ tu aperta et manifesta signa prophetiæ socii tui dicis, quibus vera esse probetur. O signa mirabilia! o signa comparanda mari Rubro diviso, et soli ad imperium Josue stanti, et Christi præcepto mortuis imperanti! imo vero magna tam veritatis quam virtutis inopia ejus qui tibi hæc sola argumenta, imo deliramenta omni ratione et virtute vacua, dereliquit. Consequenter doctor iste enarrat qualiter Mahomet idiota, non a Deo, sed a Sergio, monacho hæretico Nestoriano, atque Judæis nequissimis fuerit informatus, prout secundo hujus tractatus articulo est expressum.
Footnotes
Chapter 26 of 114