Skip to the text

Articulus 17

Adversus errores quinti capituli.

QUASI ex Dei persona in isto capitulo dicitur Mahometo: Si quis tecum disputare voluerit, dic te faciem tuam ad Deum ejusque sequaces convertisse: quod agendo, tam legum scientes quam illitterati bonam legem sequentur. Istud irrationabiliter videtur sonare, quia omnino contra omnem est rationem, ut quis novam aliquam proponat doctrinam, legem ac fidem, quas defendere, persuadere et approbare non possit: alioqui unicuique nova docenti esset credendum. Idcirco legislatori novaque prædicanti non sufficit dicere, Faciem meam ad Deum converti; sed disputantibus rationabiliter respondere, documentaque nova proportionatis ac congruis oportet documentis ac argumentis fulcire. Unde non obstante quod fides christiana sit de rebus summe incomprehensibilibus ac supernaturalibus, nihilo minus beatissimus Petrus apostolus in prima sua scribit epistola: Parati semper estote ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est fide et spe.1 Denique etiam infra, tricesimo sexto capitulo, quasi ex Deo præcipitur Mahometo: Omnes homines legum, præter malos, honestis verbis disputando semper alloquere. Ergo cum eis debuit disputare, nec solum dicere se ad Deum faciem convertisse.

Præterea in isto capitulo aliqua dicuntur de Zacharia et filio ejus Joanne Baptista, quæ supra præhabita sunt. Sed unum mendacium hic eis miscetur, videlicet, quod quum Zacharias dixisset, Quum sim senex, et uxor mea sterilis, qualiter prolem efficiam?2 et angeli respondissent, Deo nihil est impossibile; tunc Zacharias petivit difficile quid sibi imponi, et quod tunc sibi injunxerunt triduanam taciturnitatem, nisi signum tantum cum hominibus facere. Hujus verbi falsitas demonstratur ex Evangelio. Quia, ut in Luca scriptum est, quum Zacharias dixisset ad angelum, Unde hoc sciam?3 ego enim sum senex, etc.; angelus mox respondit: Pro eo quod non credidisti verbis meis, eris tacens, nec poteris loqui usque in diem quo hæc fient, videlicet usque ad diem nativitatis filii tui, imo usque ad diem circumcisionis ejus, quæ tunc fuit spiritualis nativitas, sicut modo Baptismus. Nam usque ad horam circumcisionis Joannis, pater ejus Zacharias mutus permansit, ut Lucas evangelista describit. Itaque non triduanam taciturnitatem ei Deus injunxit:4 imo amplius quam novem mensibus mutus permansit.5 Nec verum est quod Zacharias petivit sibi grave quid a Deo injungi; sed propter suam incredulitatem taciturnitate hac fuit percussus, statim quum petiit signum quo posset agnoscere veritatem verborum angelicæ ac divinæ promissionis.

Insuper in præsenti capitulo multa præclara de Virgine gloriosa et Christo ac ejus miraculis referuntur: quibus more solito falsum aliquid admiscetur, videlicet, quod Christus super formas volatilium luteas a se compositas insufflans, volare fecerit eas. Istud Christus non fecit, quamvis divina sua virtute facere potuisset. Unde et sacratissimus Petrus apostolus, inter vera Sanctorum miracula et falsa magorum signa distinguens, asseruit quod Sanctorum miracula sunt de rebus fructuosis atque utilibus: sicut est mortuos suscitare, leprosos mundare, venenum sine læsione potare. Signa vero magorum sunt de curiosis et inutilibus rebus: ut est volare per aera. Tale vero fuisset, luteis formis insufflando dare volatum. Verumtamen, quum Sarraceni credant Christum istud fecisse, quæro qualiter fecit hoc: an scilicet insufflando dedit eis spiritum vitalem, hoc est animam sensitivam, eas vivificando; an solum præstitit eis volatum, non vitam. Si primo modo, tunc fuit ibi introductio novæ formæ substantialis: quumque generatio unius exstet corruptio alterius, nec in uno sint plures formæ substantiales; dicere oportebit, quod in luteis formis fuit prioris formæ substantialis corruptio ac novæ substantiæ vera productio. Item, quum forma illa vitalis (scilicet anima sensitiva) inducta, non fuerit de potentia materiæ educta, sed tota atque omnino ab extra; consequens erit quod fuit creata. Creatio autem puræ creaturæ non competit. Quum ergo secundum Mahon Christus sit purus homo, non Deus, sibi juxta hoc non competebat taliter animas luteis formis conferre. Ergo Mahomet sibi ipsi contradicere cernitur, dicendo Christum esse hominem purum, et tamen per creationem formas illas substantiales luteis imaginibus infudisse. Item, si volabant et vivificatæ fuerunt, oportebat corpora earum esse corpora organica, physica, complexionata, plumata. Et si dicatur quod Christus supernaturaliter ac divina illud fecit virtute, posset contra hoc fieri disputatio magna: quia secundum quosdam magnos doctores, creatio seu actus creandi non est communicabilis creaturis, non ex impotentia Dei, sed propter incapacitatem earum: ad quod multas rationes adducunt. Verumtamen, quoniam illa assertio de insufflatione volatuque avium, non est fidei nostræ contraria, sed quasi ad Christi præconium pertinens, qui tamen falsis præconiis nec delectatur nec indiget; idcirco pertranseo.

Deinde in isto fertur capitulo, quod Christus sciens Judæos in sua incredulitate pertinaces, dixit: Quis in Dei nomine me sequetur? Viri quidam albis vestibus induti dixerunt: Nos in Dei nomine te sequentes, in Deum credimus. Et dixerunt: O Creator, nos huic libro fidem adhibentes, legatumque tuum imitantes, fidelibus adscribe. Per viros hos albis indutos, videntur præsertim designari Apostoli, et Christus per legatum. Itaque, si Mahon per librum intelligit librum materialem visibilibus litteris scriptum, verbum suum stare non potest. Christus enim nec librum composuit, nec librum evangelicum demonstravit Apostolis; sed ore tenus docuit, atque post ejus ascensionem et Spiritus Sancti missionem, quatuor sancti Evangelistæ, instigante ac instruente Spiritu Sancto, Evangelium descripserunt.

Amplius dicitur hic: Non est alicui idoneum et opportunum, cui Deus librum et sapientiam miserit atque prophetiam, docentem, persuadere hominibus ut Dei loco adoretur. Hoc protulit Mahon ad insinuandum quod Christus nequaquam docuit Deum se esse. Sed ad istud satis responsum est. Christus namque se docuit Deum et hominem in una persona; seque in quantum hominem adorare Dominum Deum, et item se in quantum Deum esse ab hominibus adorandum.

Postremo, in isto capitulo, sicut et alibi sæpe, Mahomet asserit sequi se Abraham. Sed ita non fuit. Abraham namque, ut ante probatum est, totis præcordiis exspectavit ac desideravit Christi tanquam salvatoris sui adventum, credens omnes gentes in Christo benedicendas. Porro Mahomet Christum jam natum ac mundi salutem operatum non suscepit, sed sprevit, propriam et superstitiosam, falsitatibus, injustitiis atque perfidiis plenam instituens legem, omnia Christi sacramenta contemnens, et eos qui veri sunt Christiani, infideles appellans expugnarique jubens.

Footnotes

  1. 1 Petr. III, 15. ↩

  2. lib. I, art. III. ↩

  3. Luc. I. 16. ↩

  4. Luc. , 30, ↩

  5. 62-64. ↩

Chapter 39 of 114