Articulus 14
Contra legem quam Mahomet de uxorum repudio promulgavit.
IN isto capitulo datur lex de repudiatione uxorum, ita ut liceat maritis suas repudiare uxores et rursus eas accipere usque tertio, ita ut quaternarium numerum non transcendant; et multa dicuntur de isto, hoc loco. Sed lex ista omni impietate et crudelitate est plena, et naturali legi contraria est. De ratione etenim matrimonii est indivisibilitas, ut etiam sapientes gentilium sunt testati. Unde et doctor sæpe præallegatus in sua scribit epistola, alloquens Sarracenum: Illam turpitudinem quis audiens non exhorruit, quam non erubuit Mahomet in suo ponere Alcorano, ut scilicet liceat viro quandocumque voluerit qualique causa voluerit, uxorem repudiare? etc. Hanc certe legem etiam bruta animalia, si loqui possent, injustam clamarent. Sed istud jam diligentius est probandum.
Interea, Mahon legem Christi seu Evangelium approbando, propriam legem inexcusabiliter reprobavit. Christus quippe hujus rei oppositum docuit et præcepit. Ait namque: Dictum est antiquis, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii;1 ego autem dico vobis, quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam mœchari (id est, dat ei occasionem adulterandi, et ipsa adulterium perpetrat, si misceatur cuiquam); et qui dimissam duxerit, adulterat: quia alterius viri uxorem sumit in conjugem. Vinculum etenim conjugale indissolubile est, conjugatis in hac vita durantibus, sicut ait apostolus Paulus :2 Mulier alligata est legi debiti conjugalis quamdiu vivit vir ejus. Denique in Evangelio legitur : Accesserunt ad Jesum Pharisæi, tentantes eum et dicentes : An licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? Qui respondens, ait eis : Non legistis quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam creavit eos, et dixit, Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne3 una (id est duo supposita, videlicet maritus et uxor, in uno carnali commercio)?4 Itaque jam non sunt duo, sed una caro : id est, post initam copulam matrimonialem, tam indissolubiliter juncti sunt ac si una caro exsisterent. Imo quodammodo una sunt caro, quoniam corpus unius est in potestate alterius, et contra, quemadmodum Paulus scribit apostolus :5 Mulier potestatem corporis sui non habet, sed vir ; similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
Sed his objici potest, quoniam in Deuteronomio Deus per Moysen præcepit ut vir volens repudiare suam uxorem, scriberet et conferret ei libellum repudii :6 ergo Deus permisit et licentiavit hoc fieri. Item in Malachia habetur : Uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere ; quum odio habueris, dimitte eam.7 In Genesi quoque legitur quod Abraham dimisit Agar, quæ exstitit uxor sua.8 Sed ad hæc Christus respondit, quod Deus per Moysen repudiationem istam permisit propter duritiam Judæorum, videlicet ad vitandum deterius malum, hoc est uxoricidium, ad quod Judæi feroces et duri erant proclives.9 Ideo, dum oderant conjuges suas, poterant eas repudiare : non quod repudiatio illa esset bona ac licita, sed quia in hac vita non puniebatur a Deo, sed permittebatur ad vitandum enormius crimen ; quemadmodum etiam permisit Judæis ad usuram accommodare extraneis gentibus.10 Et quod istud sit verum, constat ex eo quod in Malachia post verba præallegata, videlicet, Quum odio habueris, dimitte eam, mox subditur : Operiet autem iniquitas vestimentum ejus, id est, vir uxorem dimittens, propria iniquitate quam repudiando committit, operietur :11 quia mortaliter peccat ; idcirco in corpore suo, quod est quasi animæ vestimentum, pœnam luet pro culpa hac.12 Unde et in eodem capitulo sequitur : Custodite ergo spiritum vestrum, et nolite despicere, scilicet conjuges vestras. Porro Abraham non propria voluntate, sed ex divina commissione ac dispensatione, Agar dimisit, sicut in Genesi manifeste describitur.
Præterea, eodem capitulo Malachiæ tanguntur aliquæ rationes cur uxor repudiari non debeat. Ait enim Dominus ibi : Ultra non respiciam ad sacrificium (id est, sacrificia mihi a vobis, o Judæi, oblata, non acceptabo), nec accipiam placabile quid (id est aliquam hostiam expiationis) de manu vestra.13 Et dixistis : Quam ob causam ? Quia (videlicet) Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ (id est :14 Deus in Genesi dixit, quod tu et uxor tua simul permaneretis, vosque ad invicem diligeretis. Ibi etenim scriptum est : Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ), quam tu despexisti (eam abjiciendo, aut quasi ancillam tractando) ;15 et hæc particeps tua, id est, uxor tua esse debet consors ac socia tua, non famula. Idcirco enim mulier de latere viri formata est. Unde et Adam dixit ad Deum : Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.16 Per quod etiam Deus insinuavit, quod vir conjugem suam præcipuo debet amore diligere, et jugiter secum habere. Ideo Malachias propheta subjungit : Et uxor fœderis tui, id est cum qua fœdus amicitiæ animique consensum tenere debes. Sequitur : Nonne unus fecit (id est, unus Creator idemque Deus plasmavit Adam et Evam, seu virum et feminam), et residuum spiritus ejus est ? (Id est : hoc quod conjugati sibi cohæreant per amorem et cohabitationem, est voluntatis divinæ.) Et quid unus quærit (id est, quid Deus intendit per hoc quod vult uxores a maritis teneri, non abjici), nisi semen17 Dei, id est filios qui ad divinum cultum debite educentur ac informentur? ad quod requiritur conjugatorum cohabitatio perseverans. Ista sunt verba prophetalis atque divinæ Scripturæ: quibus doctrina Mahon evidenter contrariatur.
Præterea, matrimonium ex divina ac naturali institutione non solum ordinatur ad prolificationem, sed etiam ad prolis convenientem educationem, correptionem, instructionem ac provisionem, non solum ad certum tempus, sed per totum spatium vitæ illius: ad quod peragendum necesse est conjugatos simul perseverare. Unde de lege naturæ est quod parentes filiis thesaurizent, et filii parentum heredes sint. Idcirco, quoniam proles commune bonum est mariti et conjugis, oportet eorum societatem indivisam manere: sicque indivisibilitas conjugii est de lege naturæ. — Sed contra hoc objici posset, quia inseparabilitas ista interdum est contra prolificationem: quia, ut philosophi tradunt, aliquis vir non potest ex aliqua muliere prolem accipere, qui tamen ex alia accipere posset; similiter aliqua mulier a suo nequit imprægnari marito, quæ tamen ab alio posset. Et respondendum, quod in legibus principaliter ac directe intenditur bonum commune, non bonum particularis personæ: idcirco in lege connubii magis intenditur quid cunctis expediat, quam quid uni competere possit. Quamvis ergo inseparabilitas hæc impediat prolificationem in aliquo, expedit tamen ad bonum prolis simpliciter atque communiter.
Deinde, ad veritatem matrimonii exigitur ut contrahentes dent sibi invicem corporum suorum potestatem, simpliciter scilicet, et non ad certum tempus, sed quamdiu vixerint. Dare enim potestatem et usum corporis ad tempus, non est contractus matrimonialis, sed concubinarius aut meretricabilis. Vinculum autem matrimoniale non solvitur nisi in morte.
Amplius, concupiscentia carnalis est tam bene refrenanda in viris sicut in feminis, quum viri debent esse feminis virtuosiores et exemplariores. Sed ex ista licentia tam libere ac frequenter repudiandi uxorem, datur eis maxima irrefrenatio concupiscentiarum, fomentum libidinum.
Adhuc, matrimonium etiam propter amicitiam inter homines augendam et conservandam est institutum. Repudiatio autem uxoris non solum uxorem, sed etiam propinquos atque amicos, imo et prolem quam habet, incitat contra maritum repudiantem.
At vero, vir et uxor debent sibi invicem esse valde fideles. Sed licentia ista repudiandi uxorem, facit eam suo marito infidelem, suspectam et seorsum aliqua reponentem. Quum enim incerta sit quamdiu cum viro erit, providet sibi, et privata commoda quærit ac lucra, quum tamen conjugalium bona debeant esse communia.
Amplius, quam inique ac miserabiliter per ista divortia contra mulieres agatur, facile est pensare. Potest enim femina odio haberi absque propria culpa; et ita, postquam a primo fuerit viro deflorata, ac etiam gravidata, dimittetur jam vilificata et ceteris viris contemptibilis facta, et hoc absque propria culpa: sicque maritus ejus iniquissime aufert ei non solum se ipsum, sed et alios viros, præsertim bonos et eminentes, quantum in ipso est, dum talem eam efficit talemque dimittit, ut inde possit viris aliis displicere: præsertim quia in isto fertur capitulo, quod mulieri repudiatæ non licet alteri nubere nisi mensibus quatuor evolutis, infra quos vir qui eam abjecit deliberet an eam recipere velit. Porro, si infra tot menses non reciperet eam, nonne facit eam aliis viris contemptibilem et suspectam? Siquidem, quod eam abjecit, posset passionis adscribi impetui; sed quod infra tot menses non recipit eam, ex deliberata videtur ratione procedere.
Insuper, per hanc repudiandi licentiam datur et uxoribus plurimorum occasio vitiorum. Quum etenim fragiles, molles atque instabiles sint, faciliter multipliciterque contingit ut et ipsæ viros alios concupiscant : sicque occasionem quærent discedendi a primis maritis ex vitiosa lascivia, et exhibebunt se viris suis odibiles ac molestas.
Adhuc, quum viri juvenes communiter sint lascivi, si licita est ista repudiatio, frequenter simulabunt se cum feminis pulchris matrimonium velle contrahere, quum tamen nil aliud intendant nisi concupiscentiis propriis satisfacere certum ad tempus, quousque satientur amplexibus talium feminarum, et tunc eas vilificatas abjiciant. At vero, si repudiatio ista sit licita, quid erit conjugium, nisi prætentatio ac probatio feminarum?
Præterea, Sarraceni (ut legimus) asserunt uxores posse repudiari : primo, ex ira et odio ex quibus timeretur interfectio conjugis ; secundo, ex fœditate corporali, sicut est lepra et menstruorum irrestringibilis fluxus ; tertio, ex deformitate ; quarto, propter earum sterilitatem. Horum quodlibet affirmatis, o Sarraceni, ad matrimonii dissolutionem sufficere, atque ex unoquoque eorum licere viro ad alia se vota transferre. Istud est contra omnem pietatem ac æquitatem. Si enim post aliquot annos uxor fiat leprosa sive deformis, magis egebit solatio sui viri quam ante. Omnino ergo crudele erit tunc eam abjicere, præsertim quum ei tunc ablata sit aliarum spes nuptiarum. Fatemur tamen propter lepram conjugatos posse separari quantum ad cohabitationem. Item, per Ezechielem prophetam Deus inter peccata gravissima annumerat, justum contristare injuste. Sed id frequenter in repudiatione contingit, dum uxor absque propria culpa displicet et oditur, sicque abjicitur, atque ob id vehementer tristatur.18 Amplius, consensus quo mas et femina consentiunt mutuo quamdiu inter eos durabit amor, concordia, decorve feminæ, sanitas, sive fecunditas, amatorius est consensus, et concubinarius aut fornicarius : non ergo est inter tales connubium, sed amatoria turpitudo. Imo, quum rara et brevis videatur conjugatorum concordia, erit inter eos brevissimum frequenter conjugium.
Postremo, conjugati potius debent intendere prolis bonitatem quam pluralitatem, quoniam in Ecclesiastico verissime scriptum est : Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur : melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii ; et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios.19 Sed præhabitum est et experientia docet, quod ad convenientem prolis correptionem, virtuosam informationem, diligentem custodiam, requiritur, regulariter communiterque loquendo, conjugatorum cohabitatio perseverans. Repudiatio ergo ad libitum, bonitati sobolis omnino repugnat. Et breviter, innumerabilia mala tale consequuntur divortium.
Nunc ergo, o Sarraceni, ista dignanter suscipite, et diligenter perpendite quam infinitis gravissimisque sceleribus plena sit vita vestra. Jam enim in primo libello insolubiliter est probatum, quod universæ quæ sub cœlo sunt gentes, nationes et linguæ, ad legem et ad fidem Christi sunt obligatæ, quoniam ipse veraciter solus salvator et caput est totius generis humani.20 Quemadmodum ergo ad legem Christi tenemini, ita et indubitanter ad conservationem perpetuam vestrarum obligamini conjugum, nisi sint fornicatæ. Nec tamen tunc vinculum rumpitur conjugale ; sed vir excusatur a debiti solutione, nisi forsan et ipse simile commiserit crimen, quia tunc conjugem repudiare non licet ei. Dum ergo uxorem repudiatis, et illa alium accipit virum, vosque aliam conjugem, ambo adulterium in omni concubitu perpetratis, et crimen feminarum repudiatarum redundat in vos. Cur, quæso, non consideratis quod lex Mahon nequaquam a Deo sit, sed diabolo suggerente, et Mahomet vulpina calliditate conficta, consilium ei ferentibus Sergio hæretico nequissimisque Judæis? Scivit enim se legem suam divinis non posse confirmare miraculis.21 Idcirco quidquid per humanam astutiam consideravit accommodum ad suæ legis divulgationem et conservationem, hoc finxit sibi desuper destinatum. Hinc siquidem dixit se in virtute gladii missum; hinc ad deprædationem et pugnas suos hortatus est; hinc multitudinem conjugum et repudiationem admisit; feminas quoque in prælio acquisitas posse haberi asseruit, ut viri per hoc fortius ad præliandum animarentur.
Footnotes
-
Math. v, 31, 32 ↩
-
1 Cor. VII, 9. ↩
-
Matth. XIX, 3-6. ↩
-
Gen. XXI, 10, 12, 14. ↩
-
Cor. VII, 4. ↩
-
Deut. XXIV, 1. ↩
-
Malach. II, 15, 16. ↩
-
Gen. XVI, 6. ↩
-
Matth. XX, 8. ↩
-
Deut. XXIII, 9, 20. ↩
-
Malach. II, 16. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Malach. II, 13. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Gen. II, 24. ↩
-
Gen. III, 12. ↩
-
Malach. II, 15. ↩
-
Ezech. xiii, 1. ↩
-
Eccli. xvi, 1, 3, 4. ↩
-
art. xvi. ↩
-
1 Reg. xv, 2-8. ↩
Chapter 36 of 114