Skip to the text

Articulus 26

Contra errores quintidecimi capituli.

QUASI ex Dei persona dicitur Mahometo in capituli hujus exordio: Tu nullatenus cum auditu carentibus sermonem ineas. Per auditu carentes, ni fallor, designat incredulos, de quibus et Moyses ait :1 Non dedit vobis Dominus aures quæ possint audire. Sed huic verbo videtur contrarium, quod frequenter in Alcorano præcipitur Mahometo ut verba Dei incredulis nuntiet, et omnes ad suam legem invitet. Ergo cum eis sermonem debebat inire.

Insuper hic habetur : Hic liber, videlicet Alcoran, nihil prætermittit. Fateor quod nihil falsitatis, nihil perfidiæ, nihil hæreticæ pravitatis omittit. Nec solum theologicis, sed et philosophicis veritatibus valde repugnat, ut patuit et patebit.

Rursus hic dicitur : Quis deterior quam Deo mendacium imponens, vel se missum fuisse nuntium mendaciter perhibens? Hoc Mahon inseruit, ne videretur esse talis, puta hoc faciens : similis meretrici, quæ (ut Salomon scribit) quum fornicata fuerit, tergit os suum, dicens : Non peccavi. Sed Deus ei dicturus est, imo et dixit : Ex ore tuo te judico, serve nequam. Mentita est namque iniquitas sibi; et quidquid Mahon contra incredulos dicit, redundat in ipsum et in ejus sequaces.

Præterea, in sextodecimo capitulo dicitur : In Deum credentes et ejus præceptis obedientes, licite de rebus omnibus super quas nomen Dei invocatum est, de aliis vero nequaquam, nisi necessitate cogente, comedere queunt. Istud dissonare videtur a verbis quibus supra jam quidam cibi prohibiti sunt strictius quam hic, præsertim caro suilla.

Footnotes

  1. Deut. xxix, 4. ↩

Chapter 48 of 114