Articulus 27
Contra stultitias sequentis capituli, scilicet septimidecimi.
CAPITULO isto quasi ex Dei persona hominibus dicitur : Ego præcepi ut angeli se patri vestro, scilicet Adæ, humiliarent; præceptoque meo omnes, excepto Beelzebub, paruerunt. Ecce his verbis videtur insinuari causa ruinæ angeli primi apostatæ, quod scilicet ideo cecidit, quia inobediens fuit Deo jubenti ut se humiliaret homini protoplasto. De hac re in multis Alcoran passibus scriptum est. Nam alio loco asseritur, Deum angelis præcepisse ut se in terram prosternerent coram Adam.
Sed istud non consonat divinis Scripturis, in quibus alia causa ruinæ angelicæ edocetur. Siquidem in Isaia sub persona regis Babylonis de casu hujus angeli legitur : Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris, qui dicebas in corde tuo, In cœlum ascendam, supra astra cœli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo?1 Istud itaque fuit primi angeli transgressoris peccatum, quod voluit Deo creatori inordinate assimilari. Voluit namque angelis, quibus per naturalem perfectionem ac speciem dignior fuit, præesse, non secundum Dei altissimi dispositionem ac legem, sed secundum propriam voluntatem. Et sic renuit Deo debito modo subesse, et aliis voluit non recte præesse, velut si princeps militiæ velit præesse militibus, non secundum regis sui statutum, sed secundum proprium sensum. Atque in hoc inordinate appetiit assimilationem divinam : quoniam Deo est proprium, secundum proprium velle præesse, et nulli subesse.
Porro ad istam elationem movit angelum illum consideratio ingenitæ et naturalis perfectionis ac excellentiæ suæ : quam intuendo inordinate complacuit sibi in se, nec retulit eam ad debitum finem, puta ad Creatoris honorem et gloriam; sed sistebat in consideratione præfata, atque ex ea ad illam superbiam est inductus. Istud quoque tangit Scriptura, quoniam per Ezechielem dicit Deus angelo huic : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti;2 tu Cherub extentus et protegens, posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum, donec inventa est iniquitas in te; elevatum est cor tuum in decore tuo, et perdidisti sapientiam tuam in decore tuo, et ejeci te de monte sancto Dei. Ecce hæc est sacræ Scripturæ doctrina. Nullibi vero in divina invenitur Scriptura, quod Deus præcepit angelis ut ita humiliarent se Adæ, aut quod istud fuit peccatum angeli primi apostatæ, quod noluit se Adæ humiliare. Ante quoque reprobatum est fundamentum dicti istius.3 Nam ideo Mahomet dixit istud, quia putavit quod Adam tunc habuit majorem notitiam rerum quam angeli, qui idcirco jussi sunt ei se humiliare.
Denique, si (ut dictum est) omnes angeli Deo obedierunt, humiliando se Adæ, præter Beelzebub principem dæmoniorum: ergo solus ille tunc dæmon effectus est; et non erit nisi unus diabolus, scilicet angelus ille. Nequaquam enim probabile est, quod aliqui angeli viso casu angeli hujus peccaverint postea. Et si aliqui postea peccaverunt, quæritur quando, et quid fuit eis peccandi occasio. Præterea, angeli qui post suam creationem ad suum se converterunt Creatorem, protinus meruerunt beatificari a Deo et confirmari in bono, ita quod postea nullatenus peccaverunt. Itaque, si angeli universi Deo taliter obedierunt præter Beelzebub, omnes beatificati et confirmati fuerunt, nec postmodum lapsi sunt, nec erit diabolus nisi unus. Cujus oppositum docent experientia et Scriptura. Siquidem Christus in Evangelio ab uno obsesso legionem dæmonum scribitur ejecisse.4 Et in Job asseritur, quod Deus in angelis suis reperit pravitatem.5
Deinde in isto capitulo subditur : Deo autem illum, puta Beelzebub, interrogante qua de causa non obediret, respondit : Ego factus de igne, illi de terræ limo plasmato prævaleo.
Ecce imperitum verbum. Probant enim Peripatetici, Aristoteles, Averroes, Avicenna, et eorum sequaces, quod intelligentiæ, quos angelos nuncupamus, sunt separatæ substantiæ, tanquam immunes a materia. Non ergo sunt factæ de igne. Præterea, processus creaturarum a Deo, per similitudinem quamdam efficitur, ut probant philosophi. Omnis enim effectus est quædam participata similitudo suæ causæ: nam agens producit simile sibi. Quum ergo Deus sit infinitæ simplicitatis ac puritatis, videlicet purus et incircumscriptibilis actus, in quo nec est materia terminans, neque potentialitas limitans, nec differentia contrahens, non congruit decentissimo ordini universi, ut primæ et nobilissimæ creaturæ, Creatori propinquissimæ, sint ex igne plasmatæ, aut tam materiales, elementares atque compositæ. Sed, sicut divinus ac beatissimus Dionysius a sancto apostolo Paulo instructus, in libro de Angelica hierarchia testatur, angeli sunt deiformes intellectus supermundanique animi, incorporales ac simplices mentes.6 Verumtamen a divina simplicitate ac puritate occumbunt infinite: quia in eis sunt, quo est et quod est, seu actus et potentia; differunt quoque in eis, esse, posse et agere; et habent differentiam contrahentem. Ad istud probandum possem utique plurimas rationes subtiles theologicas philosophicasque inducere; sed brevitati in omnibus studens, pertranseo. Verumtamen tango hoc, quod angeli in Scripturis spiritus appellantur, tanquam incorporales simplicesque substantiæ. Et si ita non est, quomodo potuit dæmonum legio esse in homine uno?
Sed forsan hoc aliquem potest movere, quod fertur in Psalmo :7 Deus facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem.8 Ad quod faciliter respondetur, quod Deus dicitur angelos sibi ministrantes facere ignem urentem, propter ignis proprietates, videlicet propter caritatis eorum ardorem, naturæque activitatem. Unde et Paulus ait apostolus : Deus noster ignis consumens est. Christus quoque in Evangelio : Ignem (inquit) veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur?9 per ignem intelligens caritatem.
Dicitur quoque hic, quod Deus præcepit Noe ut hominibus persuaderet unum solum invocare adorareque Deum, et quod ei plurimi contradixerunt, quasi multorum deorum cultores: quos idcirco Deus submersit. Istud stare non potest. Idololatria namque in prima mundi ætate, quæ duravit ab Adam usque Noe, non fuit.10 Nec in Genesi sanctus Moyses idololatriam docet fuisse causam diluvii, sed abominabilia vitia carnis: quia, ut in Genesi scriptum est, omnis caro corruperat viam suam.11 Porro idololatria post diluvium cœpit a Nino rege Ninive, ut in libro Sapientiæ tangitur, vel a Nemrod, ut aliqui dicunt.12 In prima vero mundi ætate, propter recentem creationis mundi memoriam, unum dumtaxat mundi creatorem, omnium verum Deum, homines adoraverunt, ut Sancti concorditer dicunt.
Consequenter hic fabulosa et falsa scribuntur, videlicet quod quum serpens (seu draco, ut hic dicitur) Moysis devorasset serpentes (vel, ut hic dicitur, phantasias) magorum Pharaonis, omnes magi superati genua sua coram Moyse flectebant, confitentes se Deo Moysis subjacere. Idcirco Pharao indignatus dixit eisdem: Manibus vestris pedibusque abscissis, suspendam vos.
Istud contrariatur sacræ historiæ descriptæ a Moyse. Legitur namque in Exodo, quod post conversionem virgæ Moysis in serpentem et devorationem præfatam, Pharaone in sua malitia perdurante, Deus convertit aquas Ægypti in sanguinem. Quo viso, vocavit Pharao suos magos sive maleficos, et incantationibus suis fecerunt similiter, aquam scilicet convertendo in sanguinem. Pharaone itaque in malitia permanente, Deus tertio loco produxit innumerabiles ranas.1314 Fecerunt autem malefici Pharaonis similiter, eduxeruntque incantationibus suis ranas. Deinde quarta vice produxit Deus innumerabiles scinifes.15 Nec potuerunt magi Pharaonis similiter facere; sed dixerunt: Digitus Dei est hic. Quinto Deus produxit innumerabiles muscas.16 Sexto percussit animalia Ægyptiorum.17 Septimo loco immisit Ægyptiis vulnera vesicarum, in tantum quod malefici stare non poterant coram Moyse, ut in Exodo habetur.18 Ergo tunc usque magi Pharaonis in sua incredulitate manserunt, nec in signo primo fuerunt conversi. Nec dici potest, quod isti magi fuerunt alii ab illis, præsertim quum in isto Alcorani capitulo scriptum sit, quod antequam draco Moysis devoravit serpentes magorum, Pharao misit per singulas urbes Ægypti, et omnes sapientes magos adunari præcepit. Quibus ad se venientibus, ut hic fertur, Moyses virgam suam projecit, et vertebatur in colubrum.
Præterea dicitur hic: Homines Pharaonis dixerunt ad eum: Si Moysen et fratrem ejus terram tuam sic vastare tuamque gentem sibi allicere dimiseris, idolum tuum et te prorsus negligendo dimittent. Responditque Pharao: Ego fortis et potens super eos, eorum infantes occidam feminasque custodiam.
Ecce hoc loco Mahomet imperitiam suam inexcusabiliter demonstravit. Nam, ut in Exodo scriptum est, ista occisio masculorum infantium, et custodia seu reservatio femellarum, cœpit antequam Moyses natus est, ita quod Pharao eam præcepit Moyse nondum nato.19 Illeque Pharao alius fuit ab isto coram quo Moyses signa fecit. Utinam, o Sarraceni, ista ac alia pensaretis: protinus Alcoranum abjiceretis, et vere crederetis in Christum.
Adhuc quasi ex Dei persona hic dicitur: Sic ergo (scilicet prout prædictum est) Pharaone ejusque gente deletis, filios Israel transfretare fecimus, id est submersis Ægyptiis. Si vult dicere, quod navigio aut alio quovis vehiculo transfretaverunt mare Rubrum, contrarium est veritati Scripturæ: quoniam in Exodo scriptum est, quod Deus divisit aquas maris Rubri, ita quod filii Israel transierunt per siccam terram, super quam ante aqua currebat, et aqua fuit eis quasi murus a dextra et a sinistra. Item, quod dicitur hic, « Pharaone ejusque gente deletis, filios Israel transfretare fecimus », non concordat Scripturæ divinæ, quæ præfato Exodi docet capitulo, quod filii Israel transierunt per medium maris Rubri siccatum, et insecutus est eos Pharao cum populo suo; egressisque filiis Israel, jubente Deo, aquæ maris Rubri ad priorem locum fluentes operuerunt Ægyptios.2021 Ergo postquam filii Israel transierunt viam maris Rubri, deletus est Pharao cum exercitu suo.
Deinceps hic subditur: Filii Israel deinde invenientes homines idolorum cultores, precati sunt Moysen ut eis imagines similiter constitueret.
Istud faciliter reprobatur: quia, ut in Exodo legitur, quum eduxisset Dominus filios Israel de Ægypto, non duxit eos per viam terræ Philistiim, quæ vicina est, sed circumduxit eos per viam deserti. Sicque venerunt per desertum usque ad montem Sinai, antequam venerunt ad aliquam habitabilem terram aut aliquam gentem.22 Deinde, antequam a monte Sinai recesserunt, vitulum conflatilem adoraverunt:23 propter quod scelus, Moyse præcipiente, occisa sunt viginti tria millia hominum, ut in Exodo describitur.24 Diu post hæc, filii Israel ad terras habitabiles ac gentes idololatras devenerunt, sicut ex Deuteronomio potest probari. Nullam ergo apparentiam habet, quod filii Israel post tam horribilem Moysis ultionem idololatris Israelitis illatam, deprecati sint Moysen ut eis idola gentium quas in itinere conspexerunt, statueret. Imo, quum Moyses jam ante sæpissime idololatriam prohibuerit eis, etiam grandi sub comminatione, nequaquam ausi fuissent sibi hoc ipsum proponere.25
Dicitur quoque in isto capitulo: Lot increpanti gentem suam, videlicet Sodomitas, ob scelus inauditum, a nemine prius perpetratum, etc. Istud stare non potest, quoniam Genesis sexto habetur: Omnis caro corruperat viam suam.26 Circa quod scribunt doctores, quod homines tunc non solum peccata fornicationis ac adulterii commiserunt, sed etiam contra naturam. Et textus hoc sonat; atque ob hoc Deus adduxit diluvium diu ante Lot.
Amplius recitatur hic fabula una ridiculosa atque mendosa, videlicet quod Moyses ascensurus in montem Sinai, dixit Aaron fratri suo: Tu meus interim esto vicarius. Hoc potest salvari. Sed subditur quod Moyses veniens, scilicet ad montem, dixit: Tu, Deus, ut te videam, mihi præsta. Cui respondit Deus: Me non videbis, nisi mons a te visus, loco suo permaneat. Eo montem ascendente, ipse mons in minimum atque minutum redactus est pulverem.27 Unde Moyses quasi mortuus cecidit. Curatus autem dixit: O Deus, ego tuus sum, et primus in te credens.
Ecce quam stulta narratio, et Scripturæ sanctæ contraria! Siquidem, ut Exodi tricesimo tertio legitur, post tabularum Dei digito inscriptarum collationem, et vituli aurei confractionem, legisque lationem, Moyses Dominum exoravit, dicendo: Ostende mihi faciem tuam. Et tamen hic dicitur istud orasse antequam legem tabulasque suscepit. Præterea, Deo super montem Sinai descendente, mons ipse fumabat atque terribilis apparebat, ut Exodi nonodecimo fertur.28 Verumtamen mons integer mansit, et Moyses sæpe in eum ascendit, ac inde descendit. Abeuntibus quoque inde filiis Israel, mons integer est relictus. Et dato quod comminutus fuisset in pulverem, non est verisimile quod Deus permisisset Moysen, virum sanctissimum, taliter labi ac lædi: sed vel tenuisset eum in aere, quemadmodum tenuit filios Core, igne patrem eorum deglutiente, ut Numerorum vicesimo sexto tangitur; aut certe cadentem præservasset a læsione, sicut in novo Testamento aliquos Sanctos ab alto præcipitatos aut lapsos, ab omni læsione servavit immunes. Rursus, quomodo verum est quod Moyses fuit primus in Deum credens, quum ante eum Abraham, Isaac, Jacob multique alii in Deum crediderunt?
Insuper dicitur hic: Moyse absente, gens sua ex annulis suis et torquibus tauri statuam, sonitum quasi stertentis emit- tentem, sibi fecit. Exodi tricesimo secundo vitulum fecisse conflatilem describuntur;29 nec est probabile quod statua illa sonitum talem emiserit, nisi forsan diabolus per statuam id egisse dicatur, qui etiam per idola gentium dedit responsa. Sequitur hic: Sed quum viderent eam (scilicet statuam istam) filii Israel, se confitentes errasse, dixerunt: Nisi Deus misericordiam fecerit, nos perdendis annumerabimur. Dissonat autem ista narratio a veritatis Scriptura. Hic enim insinuantur filii Israel pœnituisse de scelere isto, antequam Moyses descendit ad eos de monte Sinai. Sed Exodi tricesimo secundo oppositum edocetur, quo legitur: Quumque Moyses de monte descenderet et appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros, id est in gyro vituli filios Israel chorizantes:30 qui ad honorem idoli hoc fecerunt. Nondum ergo tunc pœnituerunt. Subditur hic: Moyses itaque reversus, multa commotus ira increpans illos, fratrem suum cum capillis arripuit, etc. Et sequitur quod illi qui taurum adoraverunt pœnituerunt. Sed, ut tactum est, viginti tria millia pro idololatria illa protinus fuerunt occisa.
Adhuc dicitur hic: Imitatores nuntii atque prophetæ scribendi legendive nescii, cujus nomen ac mentio reperitur in Testamento atque Evangelio. Hic datur intelligi, quod Mahon nescivit legere aut scribere. Porro, quod ait, « cujus nomen ac mentio in Testamento atque Evangelio », id est in libris novi ac veteris Testamenti, « reperitur », certum est nomen proprium Mahon nec in Testamento nec in Evangelio reperiri, quomodo nomen Cyri, diu antequam nascebatur, in Isaiæ libro inveniebatur, nomen quoque Josiæ in tertio Regum volumine. Mentio vero ejus, id est de ejus malitia atque perfidia, in Evangelio et in Apocalypsi S. Joannis habetur. Siquidem Christus ait: Surgent multi pseudoprophetæ, et seducent multos; itemque: Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. Porro in Apocalypsi, Mahon per bestiam designatur.
Ponitur quoque hic verbum fabulosum, quod scilicet Deus montem extulit super filios Israel, cujus ruinam super se metuebant, quatenus timore ruinæ illius Deo parerent.
Sequitur: Omnis aberrans, in gehenna ponetur, quo multitudinem diabolorum, et hominum habentium corda sine discretione, oculos sine visu, aures sine auditu, mittemus.
Circa hoc dico, quod damnati usu rationis penitus non carebunt: imo quidquid eorum calamitatem auget cognoscent, advertentque se in tantis miseriis æternaliter permansuros. Post resurrectionem quoque finalem habebunt visum et auditum corporeum ad suæ damnationis augmentum: imo se ipsos ac alios inspiciendo damnatos, graviter affligentur; similiter, infernales ululatus ac gemitus audiendo. — Sed objici potest illud Ecclesiastæ nono, ubi Salomon protestatur: Quia nec opes (vel opus), nec ratio, nec sapientia, nec scientia, erunt apud inferos.31 Respondendum, quod vehementia infernalis supplicii usum rationis absorbet, quantum ad considerationem eorum quæ tormenta inferni possent aliqualiter alleviare. Prædicta quoque non sunt in inferno ad promerendum, quia damnati non sunt in statu merendi.
Ecce quot errores et falsitates in hoc uno continentur capitulo!
Footnotes
-
Isa. xiv, 12-14: ↩
-
Ezech. xvi, 12-17. ↩
-
art. x. ↩
-
Marc. v, 9. ↩
-
Job iv, 18. ↩
-
cap. ii. ↩
-
Hebr. xii, ↩
-
Ps. ciii, 4. ↩
-
Luc. xii, 49. ↩
-
Sap. xiv, 12. ↩
-
Gen. vi, 12. ↩
-
Cf. t. VII, p. 537 D'. ↩
-
Exod. vii, 10-22. ↩
-
Exod. viii, 5-7. ↩
-
Ibid. 16-19. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
Exod. ix, 6. ↩
-
Ibid. 10, 11. ↩
-
Exod. i, 22. u. 1, 2. ↩
-
Exod. xiv, 23-28. ↩
-
Exod. xv. 21, 22. ↩
-
Exod. xxxiii, 13. ↩
-
Exod. xxxii, 8. ↩
-
Ibid. 28. ↩
-
Num. xxvi, 11. ↩
-
Gen. vi, 12. ↩
-
Gen. xii, 17, 18. ↩
-
Exod. xix, 18. ↩
-
Exod. XXXII, 8. ↩
-
Ibid. 19. ↩
-
Eck. 10. ↩
Chapter 49 of 114