Articulus 29
Contra errores capituli nonidecimi.
FERTUR in isto capitulo : In die resurrectionis opinabuntur singuli se non plus quam per unius horæ spatium jacuisse, et ad invicem se cognoscent. Istud est falsum, et rationi, experientiæ quoque contrarium. Multi namque eorum qui resurgent, multis annis in pœnis inferni, quantum ad animam suam, fuerunt. Porro in inferno, propter acerbitatem pœnarum, brevissimum tempus longissimum esse videtur. Resuscitati autem non erunt obliti pœnarum quas pertulerunt : nam in ætate virili resurgent, et ratione statim utentur. Unde, quamvis verbum istud aliquo modo salvari posset juxta doctrinam Platonis, si homines in ætate infantili (in qua ratione uti, ob corporis indispositionem, fluxum, mollitiem, non valerent) resurgerent; tamen prout hic recitatur, et prout secundum fidei documenta resurrecturi sunt homines, salvari non potest. Denique multi in evangelica lege post mortem sunt suscitati, quibus apparuit quod per centum aut amplius annos in pœnis fuerunt. Imo nonnulli in spiritu rapti visioneque potiti, ad loca pœnalia ducti et pœnas suo modo perpessi, post duas horas aut circiter sunt ad se ipsos reversi : quibus videbatur quod per centum annos et amplius fuissent in pœnis. At vero, si Mahon putavit quod animæ defunctorum ante diem judicii pœnas non habent, ceteris suis perfidiis hanc adjecit.
Item hic dicitur : Paucis illiusque gentis minimis Moysi credentibus, etc. Vult dicere, quod pauci Ægyptiorum ac minimi inter eos Moysi crediderunt. Sed contra hoc est quod Exodi duodecimo legitur, vulgus promiscuum innumerabile ascendisse cum filiis Israel ex Ægypto.1 Vulgusque illud crediderat Moysi, atque Ægyptium fuit.
Dicitur quoque hic : Constat nil cœlestium sive terrestrium, nec miracula seu virtutes, incredulis quidquam proficere. Si hoc verum est, cur Deus dedit Apostolis ac Prophetis gratiam faciendi miracula ? Nonne per miracula mundum converterunt Apostoli ? Nempe, quum beatissimus Petrus apostolus ex utero matris claudum curasset, quinque millia Judæorum ad Christum conversa sunt, ut Lucas evangelista descripsit.2 Qui in suo quoque evangelio protestatur, quod centurio videns quia Jesus alta voce clamans exspirasset, glorificavit Deum, et dixit :34 Vere hic homo Filius Dei fuit.5 Omnisque turba eorum qui aderant, viso terræ motu, obscuratione etiam solis et ceteris quæ fiebant tempore passionis Christi conspectis, percutientes pectora sua revertebantur. Similiter, tempore Hadriani imperatoris, quum angelus Dei visibiliter apparuisset decem millibus militum, eosque ad Christi fidem fuisset hortatus, promittens eis in fide Christi victoriam contra hostes, mox universi crediderunt in Christum, atque pro ejus fide gloriosissimum pertulerunt martyrium. Postremo, miracula ad incredulorum conversionem præsertim conferre,
Christus testatur, dicendo :6 Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Cur ergo dixit hoc Mahon, nisi ut quoniam ipse miracula facere non valebat, ea quasi inutilia demonstraret ?
Footnotes
Chapter 51 of 114