Articulus 7
De ineffabili et incomparabili felicitate et gloria omnium electorum.
UT opposita juxta se posita clarius innotescant, et tam Sarraceni quam obtenebrati Judæi sua discant corda simplicare, veram beatitudinem noscere, ejus quoque intuitu et amore carnalia aspernari, spiritualiter conversari, totaque mente ad Deum sincerissime se ipsos convertere, atque per arctam viam salutis quam docuit Christus incedere; nunc de vera et æternali, mundissima et deiformi omnium electorum beatitudine aliquid, præstante Altissimo, tangam.
Itaque, ex probatis in primo tractatu ex divinarum testimoniis Scripturarum, jam præsuppono quod vera et ultimata hominum beatitudo, in clara ac immediata Dei adorandi ac superdignissimi fruitiva et amorosissima visione consistat. Hanc autem beatificam Dei sanctissimi visionem putabant summi philosophi, non solum humanis, sed angelicis quoque mentibus impossibilem esse, eo quod incircumscriptibilis Deus omnem mentem creatam in infinitum transcendat, neque per aliquam formam creatam a mente creata conspici clare sicuti in se ipso est possit, eo quod omnis forma speciesque creata, a divinæ essentiæ clara ac plena repræsentatione deficiat infinite. Unde ad hanc supernaturalem divinæ lucis increatæque Veritatis beatificam visionem homines esse creatos, non ex naturali ratione, sed divinarum Scripturarum instructione, Christi et Apostolorum ac Prophetarum prædicatione verissima, divinorum miraculorum attestationibus roborata, cognoscimus. Nunc ergo in primis videndum, qualiter Deus superdeliciosissimus et immensus a mente creata per essentiam possit videri.
Omnis visio atque cognitio per aliquam fit similitudinem rei visæ seu cognitæ, exsistentem in vidente seu cognoscente. Omnis autem similitudo creata a perfectione et plena repræsentatione increatæ essentiæ deficit infinite. Hinc sancti fatentur theologi, quod ipsamet divina essentia unitur mentibus Beatorum loco intelligibilis formæ, non quasi mentem creatam informans, sed eam perficiens atque illuminans: sicque divina essentia est mentibus Deo fruentibus, quod videtur et quo videtur, id est objectum et species.
Nunc itaque, o carnales homines, considerate quam ineffabiliter magna sit beatitudo et gloria omnium Beatorum, qui Deum clare et absque velamine intuentur, ejusque increata atque immensa dulcedine perfruuntur. Nonne ex unione potentiæ cum objecto convenienti oritur gaudium, et quanto potentia exstat nobilior et objectum ejus præstantius convenientiusque exstiterit, ipsa quoque eorum conjunctio quo immediatior et connaturalior fuerit, tanto delectatio inde consurgens est major? Quum itaque Deus sit ens absolute omniformiterque perfectum, in quo vere ac simplicissime cum excellentia infinita consistit omnis nobilitas, omnis perfectio, omnis beatitudo et gloria, omnis sapientia, omnipotentia ac opulentia, interminabilis pulchritudo, immensa dulcedo, infinita pietas, superpurissima veritas, omnis sanctitas, virtus atque justitia; ipse etiam intellectus sit suprema vis animæ, et unio illa mentis creatæ cum Deo, in qua ipsa divina essentia loco intelligibilis formæ unitur menti creatæ, sit prorsus immediata, superconnaturalissima et superconvenientissima: constat gaudium illud mentis creatæ, tam angelicæ quam humanæ, quod habet ex sua beatifica unione ad Deum, videlicet ex clara et immediata ac fruitiva contemplatione ipsius, omnino ineffabiliter atque incomparabiliter magnum, deliciosissimum suavissimumque consistere.
Denique, nonne res quo pulchrior, eo delectabilior est ad videndum, et quo dulcior, eo jucundior ad fruendum? Si ergo, o Sarraceni, tam delectabilis ac desiderabilis vobis videtur amplexus pulcherrimarum (quas vobis promisit carnalis et infelicissimus Mahomet) mulierum, esus pomorum corporaliumque ciborum, et potus vinorum: nonne incomparabiliter delectabilior, desiderabilior, purior atque nobilior est, summi, increati, incommutabilis et incircumscriptibilis boni clara intuitio, beata fruitio, spiritualis amplexus, inseparabilis ac intimus nexus? Nonne hoc bonum cœlo et terra omnique creatura infinite speciosius, suavius, melius, amabilius, deliciosius exstat? Itaque, ipsum beatifice intueri, eo æternaliter frui et ei inseparabiliter copulari, vera, summa et consummata est felicitas, deiformis et incomparanda nobilitas, excellentissima item perfectio omnis rationalis intellectualisque creaturæ. Absit, o Sarraceni, ut hominem ad sui Creatoris imaginem similitudinemque creatum, credatis diutius propter voluptates venereas, porcis canibusque communes, finaliter esse creatum. Deo ordinate assimilari, est vera beatitudo et summa perfectio hominis, et assimilatio ista non in actibus vegetativæ sensitivæque virium, sed intellectivarum consistit potentiarum, puta in summæ æternæque Veritatis contemplatione, atque in primi ac infiniti boni amore, in ejus æterno ac fruitivo amplexu, suavissimo gustu, sempiterno securissimoque possessu.
Hanc doctrinam docuit Christus, prædicaverunt Apostoli, tetigerunt Prophetæ, confessi sunt martyres, tenuerunt confessores, et omnes veraciter christiani. Quam certe doctrinam Deus sanctus et verus per infinita sibique soli possibilia confirmavit miracula: imo et multis sanctis Christifidelibus contulit in hac vita hanc beatitudinem mirabiliter prægustare, suavissime sapere, supernaturaliter experiri, in tantum quod ab universis sensibus exterioribus alienabantur, et in divitias gloriæ Dei gratiosissime rapti, profundissime absorbebantur in Deum, toto eorum corpore sic rigido facto et indurato quasi exanimes exstitissent; sed et quidam corpore elevabantur in aere, atque inter cœlum et terram pendebant immobiles, quamdiu mens suspensa fuit in Deo. Denique revera hæc, hisque similia, adhuc quotidie fiunt quibusdam devotissimis electissimisque fidelibus in Christi Ecclesia. Nec dubium quin istud sit verissimum, imo et experimentale argumentum veritatis fidei christianæ.
Itaque, desiderio tantæ felicitatis et gloriæ viriliter quidquid Deo placet agamus; carnalia et caduca cordialiter contemnamus, spiritualiter conversemur, omnipotenti ac supersanctissimo Creatori pura mente jugiter adhærere ac ministrare conemur. Tanta nempe est pulchritudo divinæ justitiæ, tanta jucunditas lucis æternæ, hoc est incommutabilis Veritatis et Sapientiæ increatæ, ut quamvis non liceret in ea diutius quam una hora manere, propter hoc solum innumerabiles anni vitæ præsentis pleni deliciis et temporalium affluentiis rerum, merito spernerentur. In superna etenim civitate Dei ac patria Beatorum lex est caritas, rex veritas, pax felicitas, vita æternitas. Ibi Deus sine fine videbitur, absque fastidio perfruetur, absque fatigatione laudabitur. Ibi Sanctorum corda ita replentur summi boni participatione, divinæ pacis degustatione, adorandæ Deitatis securissima possessione, quod nunquam plus appetunt neque appetere possunt. Propter quod dixit David propheta: Adimplebis me, Domine, lætitia cum vultu tuo; et rursus: Satiabor quum apparuerit gloria tua.
Præterea, hujus beatitudinis locus et mansio Beatorum non est paradisus terrestris, sed cœlum empyreum. Locus namque debet proportionari locato. Ideo eos qui Deo altissimo tam intime ac felicissime uniuntur, decet super omnes orbes cœlestes mobiles elevari atque in summo cœlo locari. Cœlum enim empyreum est super omnes mobiles cœlos, estque immobile, et vocatur empyreum, id est igneum, non a calore, sed splendore. Hoc cœlum est quantitate permaximum, et inter omnia corpora maxime simplex, purum ac nobile. In cujus summo residet Christus, et die ascensionis suæ ascendit in illud: propterea electi et Sancti ejus erunt ibi secum in sempiternum. Unde in Joanne ad Patrem ait: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.1 Et rursus dixit discipulis suis:2 Vado parare vobis locum, ut ubi sum ego, et vos sitis.
Præterea, Adam et Eva in paradiso terrestri fuerunt, quando adhuc viatores erant, nondum beati. Ideo paradisus terrestris non est habitaculum Beatorum.
Postremo et id vobis innotescat, o Sarraceni, quod corpora Sanctorum post resurrectionem futuram nequaquam sericarum vestium aurearumque torquium indigebunt ornatu, quia (secundum doctrinam Pauli apostoli) quatuor dotibus in se ipsis pulcherrime ornabuntur, videlicet ineffabili claritate, perpetua impassibilitate, velocissima agilitate, et mira subtilitate.3 Erunt utique clariora velocioraque sole et cunctis sideribus, quia et Christus ipse testatur: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum.4 Hæc breviter tango, quum tamen de ista materia plura possint scribi pulcherrima atque verissima; sed brevitati studendum est.
Nunc ergo, o Sarraceni, comparate beatitudinem illam spurcissimam vobis a principe carnalitatis atque libidinis repromissam, ad beatitudinem istam purissimam, deiformem et supernaturalem nobis a Christo unigenito Filio Dei pollicitam; et videte quanta sit inter legem Christi et Mahon distantia, atque omni vanitate et falsitate relictis, ad evangelicæ legis puritatem ac veritatem confugite.
Footnotes
Chapter 29 of 114