Articulus 20
Contra errores capituli noni.
CAPITULO isto habetur, ut viri pecuniis suis castas feminas emant, et emptas ducant. Itaque juxta hoc, viri divites emunt omnes feminas pulchriores et honestiores, ita quod lex ista viris pauperibus grandem infert injuriam. Multa alia vana et frivola hic habentur, quæ supra satis sunt improbata.
Inter cetera quoque hic dicitur : Post coitum et egestionem, antequam orent, abluantur, etc.; et si aqua non adsit, terræ mundæ pulvere quasi aqua tergendo mundentur. Istud a perfidis Mahon accepisse videtur Judæis. Imo, quum uxor legitima possit absque peccato cognosci, si desiderio prolis ad Dei obsequium educandæ, vel ob debitum reddendum, aut certe ne in adulterium corruat, cognoscatur : quid necesse est corpus post hujusmodi coitum ante orationem lavari ? Similiter egestio, quum culpa careat, lotionem non exigit. Si autem in coitu culpa fuit, lavetur anima pœnitentiæ lacrimis, imo contritionibus sanctis, et veniæ petitionibus. Interiorem etenim animæ puritatem requirit ac diligit Deus.
Insuper dicitur hic : Deus summe criminalia peccata, videlicet ceteris majora, nequaquam, sed minora cui vult condonat. Istud omnino mendosum est. Deus etenim nullum peccatorem, quantumlibet magnum, vult desperare de venia : imo desperatio maxime displicet Deo. Præterea, quum misericordia Dei sit penitus infinita, ineffabiliter derogat misericordiæ Dei, qui asserit eum aliquod crimen, quantumcumque magnum, nolle pœnitenti veniamque precanti ignoscere. Est quoque verbum istud contrarium sacris Scripturis novi et veteris Testamenti, in quibus sæpissime indulgentiam Deus promittit omni pœnitenti, quantumcumque peccavit, dummodo ex toto corde pœnitens veniam deprecetur. Denique, quæ peccata sunt graviora quam odium Dei, blasphemia, idololatria, occisio Prophetarum atque Sanctorum ? Et tamen hæc omnia legitur Deus in veteri Testamento indulsisse.1 Rursus, quarto Regum describuntur peccata Manassæ regis Juda tam enormia, ut videatur vix posse homo gravius illo peccare : et tamen pœnitenti et oranti Deus ignovit, ut secundo Paralipomenon scribitur. Imo, juxta doctrinam Pauli apostoli, tanta est pietas Dei, ut frequenter ubi abundavit peccatum, superabundet et gratia. Christus quoque ante suam passionem prædixit Judæis, quod post suam passionem essent credituri in eum, sicut in Joanne legitur. Sicque Deus Pater ignovit his qui suum unigenitum Filium crucifixerunt. Verumtamen quædam peccata dicuntur irremissibilia : non quia nequaquam remittuntur, sed quia difficulter et raro remitti censentur.
Rursus in isto capitulo quasi ex persona Dei dicitur Mahometo : In Dei nomine pugnam committe, nullius nisi tui solius animæ custos. Quomodo potest hoc verbum esse verum ? Si etenim Mahon fuit vere Dei propheta ac nuntius missus ad plebem suam, ergo non sui dumtaxat, sed et animarum populi cui præfuit, custos fuit, sicut ad Ezechielem Dominus ait : Speculatorem te dedi domui Israel, etc.
Iterum dicitur hic in Alcorano : Cur fidem non habent, quæ nisi Dei esset, contrarietates multas obtineret ? Ad hoc respondemus, quod ex quo Alcoran multas obtinet contrarietates in quibus sibimetipsi contradicit, et utriusque Testamenti repugnat scripturis, nequaquam a Deo descendit.
Footnotes
-
IV Reg. XXI, 2 et seq. ↩
Chapter 42 of 114