Skip to the text

Articulus 2

Qualiter et per quem ortum habuerit lex Mahometi.

PRÆFATUS vir christianus in omni sapientia et virtute præclarus, consequenter in sua scribit epistola, alloquens Sarracenum cui respondit : Sed forsitan dices inde probari hanc legem Mahomet esse divinam, quia quum ipse idiota et sine litteris esset, nullatenus eam scribere vel annuntiare hominibus potuisset nisi virtute divina. Et ecce ita tu loqueris, quasi nescias vel nunquam audieris unde et quomodo vel per quem prophetæ tui mysteria habuerint ortum. Tu ergo, quem Deus salvet, noli dissimulare quia Sergius monachus, quum in monasterio graviter peccasset, atque ob hoc excommunicatus et expulsus fuisset, descendit usque ad

Mecham : in qua tunc erant duo populi, unus cultor idolorum, et alter Judaicus; fuitque ibi Mahomet idola colens. Volens igitur Sergius ille aliquid facere quo monachis a quibus fuit expulsus placeret et reconciliaretur (erant autem monachi illi hæretici Nestoriani, qui dicunt Jesum Christum non esse Deum, sed hominem purum), omni studio atque conamine persuadebat illis ut ab idolorum cultura recederent, et Christiani Nestoriani efficerentur. Quod quum effectui mancipasset, discipulus ejus factus est Mahomet. Sicque factum est, ut aliqua de novo ac veteri Testamento a monacho illo edoctus, ea in Alcorano suo fabulose et mendose intexeret. Hoc quoque Sergius ille persuasit, ut in Alcorano suo poneret dictum a Deo, quod monachi et presbyteri christiani familiariores ei esse deberent, quoniam non superbiunt.

Interea, quum cognovissent Judæi quod multi, etiam Mahomet, ad qualemcumque quasi umbram Christianitatis illum monachum sequerentur, et pene illud quod postea factum est per Mahomet, per istum monachum Nestorianum consummatum esset; prosilierunt tres callidissimi Judæi, et timentes ne in veram Christianitatem Mahomet incideret, accesserunt ad eum, et malitiosa calliditate se ejus socios vel discipulos esse in hac secta dicentes, eique omnia turpia et nequiora quæ in Alcorano sunt scribere persuadentes, usque in finem ejus semper cum eo fuerunt. Porro, post mortem Mahomet, quum unusquisque (ut dictum est) redisset ad sectam suam, prædicti Judæi volentes rursus omnia perturbare, accesserunt ad Ali filium Abitalib, dicentes :1 Quare, quum fortis et nobilis sis, non elevas te in prophetam, sicut fecit socius tuus Mahomet, qui erat Christianus Nestorianus, et erimus tecum sicut fuimus cum illo, te in omnibus adjuvantes? Postea isti Judæi accepto libro Alcorano ab Ali, quem ei reliquerat Mahomet, quidquid eis visum est, aut addiderunt, aut detraxerunt, aut mutaverunt.

Footnotes

  1. art. præced. ↩

Chapter 24 of 114