Skip to the text

Articulus 10

Contra alios quosdam errores primi capituli Alcorani.

PRIMO rursus Alcorani capitulo dicitur: Deus mundanis peractis ascendens, septem cælos, omnia sciens, disposuit. Si Mahon ita hoc intellexit, quod Deus per loci mutationem ascendit, tam theologicæ quam philosophicæ veritati contrarium esset, quoniam Deus invariabilis, immaterialis atque immensus est, qui per Malachiam protestatur:1 Ego Dominus, et non mutor. Sed forsan Mahon ita non intellexit, præsertim quum nono Alcorani capitulo scriptum sit: Deus est excelsus et immensus; et rursus circa finem Alcorani: Constanter dic Deum unum esse necessarium in omnibus.

Eodem primo capitulo dicitur: Deus vocabula rerum semotim Adam edocuit, nondum angelis agnita. Istud est reprehensibile. Deus namque concreavit angelis sive intelligentiis omnium naturalium rerum scientiam: idcirco vocabula rerum ante Adam noverunt. Et istud in libro de Causis probatur. Aristoteles quoque cum Avicenna et ceteris Peripateticis, sed et Plato, Porphyrius ceterique Platonici, idem affirmant. Imo et ex Scripturis sacris idem ostenditur. Siquidem apud Ezechielem sub persona regis Tyri dicitur primo apostatæ angelo, qui in Alcoran Beelzebub appellatur: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti.2 Denique ordo rerum requirit ut creaturæ Deo propinquiores et primo ab eo procedentes, sint ei similiores et magis perfectæ. Mentibus ergo angelicis contulit Deus ab exordio creationis earum majorem scientiam quam homini primo. Insuper, sicut angelus est altioris naturæ quam homo, sic ei naturaliter competit eminentior scientia quam homini protoplasto. Hinc in libro Causarum habetur, quod omnis intelligentia scit id quod super se est, et id quod infra se est; itemque, quod omnis intelligentia est plena formis, id est intelligibilibus speciebus, per quas rerum vocabula et naturas cognoscit. Præterea in Job habetur:3 Numquid est numerus militum ejus, id est angelorum Dei? Et super quem non surgit lumen ipsius? Quo patet quod divina illuminatio angelis specialiter oritur. Postremo, ordo decentissimus est quod divinæ illuminationes per angelos deriventur ad homines: prius ergo et copiosius angelis conferuntur. Et hoc ex utriusque Testamenti scripturis, S. Dionysius in libro de Angelica hierarchia demonstrat.4 Ad idem possem multas rationes et auctoritates inducere; sed brevitati studens, hæc pauca ex multis tetigisse contentor.

Interea verum est quod Deus naturalium rerum scientiam concreavit Adæ, quamvis non ita excellentem ut angelis. Scriptum est enim in Genesi: Adduxit Deus ad Adam universa animantia terræ, ut videret quid vocaret ea; appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cœli, ac omnes bestias terræ.5 Quod facere non potuisset, nisi eorum agnovisset naturas. Unde quod fertur in Alcorano, quod « Deus vocabula rerum docuit Adam semotim », quasi seorsum et secrete id fecerit, ne ab angelis audiretur, pueriliter sonat. Deus namque per illuminationem internam docuit eum. Unde falsum est quod in Alcorano subjungitur: Angelis se vocabulorum rerum peritiam ignorare fatentibus, quum Deus ab illis petisset illius expressionem peritiæ, si veraces essent, etc.

Eodem demum capitulo dicitur: Illius eloquium, id est Adæ sermonem, sapientiæ suæ præ cunctis angelis Deus argumentum induxit. Sensus est, quod Deus per locutionem Adæ probavit se omnibus angelis sapientiorem, quia videlicet dedit Adæ peritiam vocabulorum, quam angeli tunc usque ignoraverunt. Ecce istæ sunt Judaicæ puerilesque fabulæ: quas Mahomet non a Deo, sed (ut reor) a perfidis didicit Judæis, qui usque in præsens talibus fabulis insipienter abundant. Quid necesse fuit ut per Adæ eloquium Deus se angelis sapientiorem monstraret, quem angeli omnes a suæ creationis primordio noverant esse sapientiæ infinitæ, omnique creatura omnino immense sapientiorem, sicut David ait in Psalmo, Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus?6 Denique, sicut Deus altissimus et æternus omnipotentiam suam monstravit in totius mundi creatione, sic sapientiam suam incomparabilem et immensam monstravit in universorum ordinatione ac decentissima dispositione: sapientis namque est ordinare. Porro Deo glorioso et sancto idem est esse, et sapientem esse: itaque sua immensa essentia est sua sapientia infinita.

Rursus eodem fertur capitulo: Unde angeli jussi se coram eo humiles exhibere, præterquam Beelzebub paruerunt. Sensus est, quod Deus jussit angelis ut humiliarent se Adæ, tanquam scienti quæ ipsi nesciebant; et obedierunt Deo in hoc, excepto Lucifero. Istud dictum ex fundamento procedit erroneo. De ipso tamen hac vice pertranseo, quoniam infra plenius inde dicam. Sæpe enim istud in Alcorano asseritur, etiam magis diffuse quam hic.

Consequenter eodem capitulo quasi ex Dei persona profertur: Vos, filii Israel, hunc librum meæ legis, videlicet Alcoran, vestræ legis firmamentum esse cognoscite. Absit, absit ut aliquis credat Deum istud dixisse, quum sit mendacissimum verbum, et inspirante diabolo a Mahon confictum. Infra enim luce clarius copiosissime innotescet, quod veritas scripturarum veteris Testamenti in Alcorano per multa ridiculosa mendacia depravatur et inquinatur. In primo quoque tractatu per scripturas veteris Testamenti ostensum est, quod sancti Prophetæ prædixerunt legem Christi desuper dandam et ubique divulgandam esse, non aliam:7 ita quod lex Christi, quæ est finis Mosaicæ legis, est vere firmamentum, decor atque perfectio legis filiis Israel datæ. Et utique multa sunt nimis in quibus Alcoran legi Moysis ac Prophetis dissentit.

Footnotes

  1. Malach. 11, 6. ↩

  2. Ezech. xxviii, 12, 13. ↩

  3. Job xxv, 2. ↩

  4. cap. 11 et 12. ↩

  5. Gen. ii, 19, 20. ↩

  6. Ps. CXLVI, 5. ↩

  7. art. XVI. ↩

Chapter 32 of 114