Skip to the text

Articulus 3

Recitatio domini Petri, abbatis Cluniacensis, de eadem materia.

VENERABILIS et devotus pater dominus Petrus, abbas Cluniacensis, ut ipsemet scribit, quum in regno Hispaniæ sui Ordinis monasteria visitaret, legem et vitam atque doctrinam Mahomet fecit de Arabico in Latinum transferri. Recitatio quoque hujus abbatis de vita et origine legis Mahon cum præinductis satis concordat. Etenim ait: Fuit hic Mahomet tempore Heraclii imperatoris, parum post S. Gregorium Papam, Arabs natione, vilis genere, et primo antiquæ idololatriæ cultor, quemadmodum Arabes tunc usque fuerunt, ineruditus, sed in sæcularibus satis strenuus; calliditateque multa de ignobili et egeno in divitem et famosum provectus est. Hic paulatim crescendo, contiguosque insidiis, rapinis, incursionibus frequenter infestando, quos poterat furtim, quos poterat publice occidendo, terrorem sui auxit, ac tandem ad regnum gentis suæ adspirare incepit. Quumque universis resistentibus et ejus ignobilitatem spernentibus, videret se hac via non posse consequi quod sperabat, quia vi gladii non poterat, religionis velamine ac divini prophetæ nomine rex fieri attentavit. Interea conjunctus est ei Sergius, monachus Nestorianus, qui Scripturas sacras ei secundum Nestorii intellectum exponens, simulque apocryphorum fabulis plenissime eum instruens, Christianum Nestorianum efficit. Atque ut tota iniquitatis plenitudo in Mahon conflueret, nihilque ei ad perditionem sui ac suorum deesset, adjuncti sunt ei Judæi, qui ne vere Christianus fieret dolose præcaventes, homini novis rebus inhianti, non Scripturarum veritatem, sed fabulas suas quibus nunc usque abundant, insibilant. Sicque ab his doctoribus Judæis et hæreticis institutus, Alcoranum suum condidit, et tam ex Judaicis fabulis quam hæreticorum figmentis confectam, nefariam scripturam barbaro suo modo contexuit: quod paulatim per tomos a Gabriele (cujus nomen ex sacra Scriptura cognoverat) sibi allatum mentitus, gentem ignorantem letali haustu infecit. Tandem in regem ab eis, ut concupierat, sublimatus est. Et languescente, imo pene deficiente Romano imperio, permittente eo per quem reges regnant, principatus Arabum seu Sarracenorum hac peste infectorum surrexit, vique armata maximas Asiæ partes cum tota Africa ac parte Hispaniæ paulatim occupans, in subjectos sicut imperium sic et errorem transfudit.1 Denique ipsemet Mahon in virtute gladii se missum perhibuit. Et in historia generationis ejus legitur quemadmodum ipse primo undique discurrens ac legem suam prædicans, perpaucos sibi attraxit: idcirco tam ipse quam sibi adhærentes concorditer statuerunt legem suam se viribus illaturos, quoniam ensis timor sæpe plus quam rationis efficit amor, et viribus voluntati suæ viam fortis armatus invenit.

Itaque constat quod non rationabili prædicatione, non Scripturarum allegatione, non miraculorum soli Deo possibilium operatione, non sancta et exemplari conversatione omniumque terrenorum contemptu, Mahomet et ejus successores, socii, discipuli ac ministri legem suam introduxerunt, sed manu hostili, fortitudine populari violentiaque crudeli id egisse noscuntur. Et quia lex ejus tota carnalis atque venerea est, homines viles ac bestiales, proni ad ejus susceptionem fuerunt, sicut hoc infra magis probabitur.

Postremo, Joannes de Mandevilla, qui inter Sarracenos diu moratus est, scribit in Itinerario suo, quod Mahon iste miserrimus, fuit satis morosus et corpore validus, facundus quoque et in verbis ac factis valde maturus: sicque ad miseros decipiendos fuit dispositus. Scribit quoque quod epilepticus fuit: quo cognito, doluit domina illa quæ eum accepit maritum; sed ipse eam fefellit, affirmans quod vicissim Gabriel angelus ei appareret et quædam divina sibi revelaret mysteria, tuncque ipse angelici vultus claritatem et divinorum revelationem non ferens, sic caderet et jaceret. An istud verum sit, ignoro.

Footnotes

  1. Prov. viii, 15. ↩

Chapter 25 of 114