Articulus 30
Contra perfidias et errores capituli vicesimi.
FERTUR in isto capitulo, quod Deus præcepit Noe fabricare arcam non præmonendo incredulos ac injustos, quatenus mergerentur. Istud mendosum est, quoniam tam Christianorum quam Hebræorum doctores sanctique Patres concorditer dicunt, quod Deus per sanctum Noe hortabatur peccatores ad pœnitentiam, et minabatur eis diluvium nisi se emendarent : imo per centum annos aut plus, prænuntiavit eis diluvium. Denique, sicut ex sexto ac septimo capitulis Genesis elicitur, Noe quasi per centum annos in fabrica arcæ exstitit occupatus; nec dubium quin multi interrogaverint eum cur tantum ædificium faceret : quibus utique veritatem respondit. Nec convenisset pietati divinæ tam horrendam ac universalem plagam universo generi humano infligere absque præavisatione : potissime quum in veteri Testamento per Prophetas communiter præavisaverit filios Israel de tribulationibus eis propter sua peccata imminentibus nisi se emendarent.
Subditur hic : Noe omnium rerum duo paria in arca reposuit. Non omnium rerum duo paria, sed animalium aliqua paria; nec omnium animalium, quia nec piscium paria in arca locavit. Denique in Genesi Dominus ait ad Noe : Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam;1 de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam; sed et de volatilibus cœli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super terram.
Sequitur : Noe in arcam conscendens, filium suum in alia parte stantem advocans, ait : Fili, nobiscum ascende, nec sis ultra incredulus. Qui respondit : Ad montem qui ab aqua me proteget, proficiscar. Cui Noe : Nihil nisi cui Deus misericordiam fecerit, hodie salvari poterit. Eos ita colloquentes unda interveniens disgregavit. Istud est contra sacram Scripturam libri Geneseos : quoniam Genesis septimo apertissime scribitur, quod Noe cum suis filiis Sem, Cham et Japhet, uxoreque sua et filiorum uxoribus, ingressus est arcam.23 Et postea cum eisdem egressus est eam. Nec habuit Noe plures filios quam tres præfatos, sicut ex Genesi patet, et Christiani atque Hebræi concorditer adstruunt, et sancti Patres hoc protestantur.
Deinde hic additur : Hæc sunt Dei secreta, quæ ante hoc tempus sciri non poterant. Dicendum, quod omnia hic descripta, ante Mahon per totum mundum a Christi discipulis fuerant prædicata. Fateor tamen, quod ista mendacia a perfido Mahon recitationi Scripturarum inserta, ante eum fuerant inaudita, aut non tam abundanter audita. Quis enim nisi plenus diabolo talia excogitare auderet ?
Insuper fertur hic : Increduli dixerunt ad Hud : Nos propter verba tua nequaquam refutabimus quod adoramus, quum tu minime cum miraculis et virtutibus nos accedas. Ex hoc constat quod virtutes et miracula potissime valent ad infidelium conversionem : cujus tamen (ut patuit) oppositum sæpe in Alcorano habetur. Sed (ut opinor) ideo Mahomet dixit hoc, ne ipse solus inter prophetas ac nuntios videretur absque miraculis advenisse.
Sequitur quasi ex Dei persona : Abraham meis nuntiis sibi missis gaudium atque salutem afferentibus, vitulum attulit saginatum; sed illis manum non apponentibus, hic stupidus et timidus factus est. Istud dictum est de tribus angelis qui venerunt ad Abraham. Sed huic recitationi mendosæ evidenter contrariatur quod in Genesi legitur : Tulit Abraham vitulum tenerrimum, et coxit illum, tulit quoque butyrum et lac, et posuit coram eis;456 quumque comedissent, dixerunt ad eum, etc. Itaque comederunt et manum apposuerunt; nec Abraham ideo stupidus factus est quia illi non comederunt.
Sequitur : Illi vero dicentes se non nisi ad Lot suamque gentem missos, etc. Quomodo verum est, quum revera ad Abraham fuerint missi, præsertim unus ille qui futuram Isaac nativitatem prædixit, jamque Deus asseruerit, « Abraham meis nuntiis sibi missis » ! Sequitur : Abraham admonuerunt ne causam illorum, scilicet Sodomorum, ulterius tractaret. In Genesi legitur, quod Abraham deduxit angelos a suo tabernaculo recedentes, et quod viri (id est angeli in virorum specie apparentes) converterunt se inde, intraveruntque Sodomam. Post hoc Abraham mansit cum uno angelo stans, oravitque Deum ut si essent in Sodomis quinquaginta viri justi, propter eos parceret civitati.7 Deinde sæpe exauditus a Deo, paulatim descendit. Dixitque ei Deus, quod parceret urbi si essent in ea decem justi. Et tunc plus non audebat descendere ampliusve rogare. Non ergo admonuerunt eum angeli ne causam Sodomorum ultra tractaret. Et si fuit admonitus, non nisi ab uno admonitus fuit.
Deinde describitur qualiter angeli venientes ad Lot egerunt cum eo : et ultra modum imperite atque mendaciter istud hic recitatur. Nam dicitur hic, quod angeli dixerunt ad Lot : O Lot, nos solius Dei nuntii sumus, ad quos (ipsos videlicet Sodomitas) nobis abuti optantes applicari minime fas est. Tu vero in termino noctis proposito, aurora videlicet propinqua, cum tota gente tua, præter unam mulierem id quod ceteri passuram, surgens discede, etc.
Porro in Genesi Scriptura veritatis istud sic recitat : Dixerunt angeli ad Lot : Omnes qui tui sunt, educ de urbe hac ; delebimus enim locum istum. Quumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes : Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes.8 Dissimulante autem illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris ac duarum filiarum ejus, et eduxerunt eum, posueruntque extra civitatem, et dixerunt ad eum : Salva animam tuam, et noli respicere post tergum tuum, ne pereas.9 Et post pauca subjungitur : Respiciens uxor ejus post se, versa est in statuam salis.10 Itaque falsum est quod in isto11 capitulo legitur, nuntios dixisse ad Lot ut omnes de sua gente (id est de sua familia) educeret, dempta una muliere passura id quod Sodomitæ perpessi sunt. Per hanc etenim mulierem datur intelligi uxor Lot. Unde in aliis passibus Alcorani vocatur vetula, sive decrepita. Illa enim cum Lot exivit; nec angeli aliquam personam ad domum Lot pertinentem exceperunt. Illa demum mulier non est passa id quod Sodomitæ : quia in statuam salis est conversa ; Sodomitæ vero igne et sulfure sunt consumpti.12
Ecce quot et quanta mendacia in tam brevi hujus capituli passu contenta sunt !
Footnotes
Chapter 52 of 114