Skip to the text

Articulus 32

Fidelis ac verax narratio prætactæ de Joseph historiæ.

LEGITUR in Genesi : Accidit ut visum somnium referret Joseph fratribus suis, dicens : Putabam colligere nos manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos adorare manipulum meum. Responderunt fratres : Numquid rex noster eris, aut subjiciemur ditioni tuæ? Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, dixit : Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me. Invidebant ergo ei fratres sui;1 pater vero rem tacitus considerabat. Quumque fratres ejus in pascendis gregibus morarentur in Sichem, dixit pater ejus ad eum : Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam te ad eos. Quo respondente, Præsto sum, ait : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur.23 Perrexit ergo, et invenit fratres suos in Dothain. Qui quum vidissent eum procul, cogitaverunt interficere eum, dicentes : Ecce somniator venit; venite, occidamus eum, dicemusque : Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. Audiens hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, dicens : Non effundamus sanguinem ejus, sed projicite eum in cisternam hanc veterem. Confestim ergo ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum, miseruntque in cisternam veterem quæ non habebat aquam. Et sedentes ut comederent, viderunt Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata in Ægyptum. Dixit ergo Judas fratribus suis : Ecce Ismaelitæ transeunt; melius est ut vendatur eis, et manus nostræ non polluantur. Extrahentes ergo Joseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Tulerunt autem fratres tunicam Joseph, et intinctam sanguine hœdi miserunt patri suo, dicentes : Hanc invenimus; vide an tunica filii tui sit. Qui ait : Tunica filii mei est, bestia devoravit Joseph. Scissisque vestibus suis, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. Congregatis autem cunctis filiis ejus ut lenirent dolorem ejus, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.4

Fuitque Dominus cum Joseph, et erat vir in cunctis prospere agens : quod optime noverat dominus ejus, et præposuit eum omnibus quæ habebat, gubernavitque Joseph creditam sibi domum; et benedixit Deus Ægyptio propter Joseph, et multiplicavit cunctam ejus substantiam. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus adspectu. Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait :5 Dormi mecum. Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit : Ecce dominus meus omnia sua tradidit in potestate mea, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ? Hujuscemodi verbis per singulos dies loquebantur ; et mulier molesta erat adolescenti, ille vero recusabat stuprum.6 Accidit autem quadam die, ut Joseph intraret domum, et operis quidpiam absque arbitris faceret. At mulier illa apprehensa lacinia vestimenti ejus, dixit : Dormi mecum. Qui, relicto in manu ejus pallio, fugit, et egressus est foras. Quumque vidisset mulier in manibus suis vestem, et se esse contemptam, vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum Hebræum, ut illuderet nobis. Ingressus est ad me, ut coiret mecum ; quumque succlamassem, et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum. Qui verbis conjugis suæ nimis credulus, iratus est valde, tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur.7

His gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna scilicet regis Ægypti et pistor, domino suo.8 Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis præerat, alter pistoribus) misit eos in carcerem in quo erat vinctus et Joseph. Videruntque ambo somnium nocte una juxta interpretationem congruam sibi. Quumque vidisset eos Joseph tristes, dixit :9 Cur tristior solito est facies vestra? Responderunt : Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque Joseph : Numquid non Dei est interpretatio ? Referte mihi quid videritis. Narravit præpositus pincernarum somnium suum, dicens : Videbam coram me vitem in qua erant tres propagines, calicemque Pharaonis in manu mea. Tuli ergo uvas, et expressi in calicem, et tradidi poculum Pharaoni. Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : Tres propagines, tres adhuc dies sunt, post quos recordabitur Pharao ministerii tui, restituetque te in gradum pristinum ; dabisque ei potum, sicut antea facere consuevisti. Tantum memento mei, quum bene tibi fuerit, ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere, quia furtim sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum. Videns pistorum magister quod Joseph somnium prudenter dissolvisset, ait : Et ego vidi somnium, quod haberem tria canistra farinæ super caput meum, et in uno canistro, quod erat excelsius, me portare putabam omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : Tria canistra, tres adhuc dies sunt, post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas. Exinde dies tertius, natalicius Pharaonis erat. Qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas, magistri pincernarum principisque pistorum : et restituit alterum in locum priorem, ut porrigeret sibi poculum ; alterum suspendit in patibulo. Et tamen succedentibus prosperis, princeps pincernarum oblitus est interpretis sui.

Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, de quo ascendebant septem boves pulchræ et crassæ nimis ; aliæ quoque septem emergebant, fœdæ confectæque macie, et devoraverunt priores. Alterum etiam vidit somnium. Septem spicæ pullulabant in culmo uno, plenæ atque formosæ ; aliæ quoque septem tenues oriebantur, devorantes omnem priorum pulchritudinem.10 Mane facto, pavore perterritus Pharao, conjectoribus et sapientibus Ægypti somnium enarravit; nec erat qui interpretaretur. Tunc reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum. Iratus rex, me et magistrum pistorum misit in carcerem, ubi una nocte vidimus somnium præsagum futurorum. Erat ibi puer Hebræus, a quo interpretationem plenam audivimus. Protinus ad imperium regis eductum Joseph de carcere obtulerunt regi. Cui quum rex somnia sua narrasset, ille respondit: Septem boves pulchræ et septem spicæ plenæ, septem ubertatis sunt anni; septem boves macilentæ et septem spicæ tenues, septem anni sunt futuræ famis post annos ubertatis. Dixit ad eum rex: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, tu eris super domum meam, et ad imperium tuum cunctus populus obediet.1112 Igitur transactis septem annis ubertatis, venire cœperunt septem anni inopiæ.

Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis: Descendite, et emite nobis necessaria. Descendentes ergo decem fratres Joseph, Benjamin domi retento, ingressi sunt Ægyptum.13 Quumque adorassent Joseph, et ipse agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur:14 et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis. Et ait ad eos: Exploratores estis.15 Qui dixerunt: Non est ita, domine. Duodecim fratres sumus, minimus cum patre nostro est, alius mortuus est.16 Dixitque Joseph: Si pacifici estis, unus vestrum ligetur in carcere; vos autem abite, et ferte quæ emistis in domos vestras, et fratrem vestrum minimum adducite ad me, ut non moriamini.1718 Venerunt ergo ad patrem suum Jacob, et narraverunt ei omnia quæ eis acciderant. Dixit eis pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis; Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis; et Benjamin auferetis.19

Consumptis autem cibis ex Ægypto portatis, dixit eis Jacob: Revertimini in Ægyptum, et emite nobis pauxillum escarum. Respondit Judas: Juravit nobis vir: Nisi adduxeritis fratrem vestrum minimum vobiscum, non videbitis faciem meam. Mitte puerum mecum; si non reduxero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore. Dixitque Jacob: Si sic necesse est, facite quod vultis.20 Descenderunt itaque in Ægyptum, et steterunt coram Joseph. Qui dixit ad eos:21 Sanusne est pater vester senex? Responderunt, Imo; et incurvati, adoraverunt eum. Videns autem Joseph fratrem suum Benjamin, ait: Iste est frater vester minimus de quo dixeratis mihi?22 Et rursus: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi. Quumque comedissent, præcepit Joseph dispensatori suo:23 Imple saccos eorum frumento, scyphum autem meum argenteum pone in ore sacci junioris. Quumque urbem exissent, dixit Joseph dispensatori suo: Persequere viros, et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono? Scyphus quem furati estis, est in quo bibit dominus meus. Responderunt: Apud quemcumque inventum fuerit quod quæris, interficiatur, et nos servi erimus domini nostri. Itaque dispensator scrutatus eos, invenit scyphum in sacco Benjamin. Scissis ergo vestibus, redierunt ad Joseph, et adoraverunt eum proni in terram. Dixitque Judas ad Joseph: Deus invenit iniquitatem servorum suorum; sed ego pro fratre meo hic manebo, et servus tuus ero, quia eum in fidem meam recepi.24 Si enim ad patrem nostrum rediero, et viderit istum non esse nobiscum, præ tristitia morietur. Non ergo possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis quæ oppressura est patrem meum testis adsistam.

Non poterat se ultra cohibere Joseph, elevavitque vocem cum fletu, et dixit fratribus suis:2526 Ego sum Joseph; adhuc pater meus vivit? Non-poterant respondere fratres nimio timore perterriti. Quos ille benigne consolatus est, et ait: Ite ad patrem meum, et dicite ei: Hæc mandat filius tuus Joseph :27 Deus me fecit principem terræ Ægypti ; veni ad me, habitabisque mecum tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum. Misitque Joseph patri suo trecentos argenteos cum quinque stolis optimis. Venientes itaque fratres ad Jacob, Benjamin apud Joseph manente, dixerunt :28 Joseph filius tuus vivit, et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, non tamen credebat eis ;29 sed visis his quæ miserat ei Joseph, et ordine rei gestæ audito, revixit spiritus ejus, et dixit : Sufficit mihi si adhuc filius meus Joseph vivit ; vadam et videbo eum antequam moriar. Profectus est ergo Jacob cum omnibus quæ habebat, et venit in terram Ægypti. Misitque filium suum Judam ante se ad Joseph, ut occurreret ei. Veniens ergo Joseph ad patrem suum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit, illo similiter super collum ejus flente.30 Dixitque ad Joseph : Jam lætus moriar, quoniam vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo. Dixitque rex Ægypti ad Joseph : In optimo loco Ægypti fac habitare patrem tuum et fratres tuos. Et factum est ita.

Ecce hæc est vera de Joseph historia, quam, multa transiliens, breviter retuli, ut ostendam quam vehementer narratio capituli vicesimi primi Alcorani a veritate discordet : quod nunc particulariter est pandendum.

Footnotes

  1. Gen. xxxvii, 5, 7-9. ↩

  2. Gen. xxxvii, 11-14. ↩

  3. Ibid. 11-14. ↩

  4. Ibid. 31-36. ↩

  5. Gen. xxxix, 2-16. ↩

  6. alias loquebatur ↩

  7. Gen. xxxix, 19. 20. ↩

  8. Gen. xl, 1-3. ↩

  9. Ibid. 5-23. ↩

  10. Gen. xli, 1-27. ↩

  11. Gen. xli, 39, 40. ↩

  12. Ibid. 53, 54. ↩

  13. Gen. xlii, 2, 3. ↩

  14. Ibid. xlii, 1-10. ↩

  15. Ibid. 8, 9. ↩

  16. Ibid. 13. ↩

  17. Ibid. 19, 20. ↩

  18. Ibid. 29. ↩

  19. Ibid. 36. ↩

  20. Ibid. 11. ↩

  21. Ibid. 27. ↩

  22. Ibid. 15. ↩

  23. Gen. xlv, 4, 5. ↩

  24. Ibid. 16, 17, 32, 30, 31, 34. ↩

  25. Ibid. xliiv, 1, 2. ↩

  26. Ibid. xlv, 1-10. ↩

  27. Ibid. 9. ↩

  28. Gen. XLV, 22, 23. ↩

  29. Ibid. 21-28. ↩

  30. Ibid. 12-16. ↩

Chapter 54 of 114