Articulus 33
Demonstratio in particulari, in quibus narratio Alcorani de Joseph prætacta a veritate discordet.
CONSTAT itaque ex fideli præcedentis articuli recitatione, quod Joseph somnia sua primo retulit fratribus suis, secundum quod textus sonat : et tamen in præmemorato capitulo insinuatur, quod primo retulerit somnium suum patri, et ille prohibuerit Joseph somnium suum revelare fratribus suis. Quod si verum esset, Joseph eis somnium suum non revelasset; aut revelando inobediens patri suo fuisset. — Secundo, falsum est quod in isto fertur capitulo, quod fratres rogaverunt patrem suum Jacob ut mitteret cum eis Joseph ad pascendum jumenta; et item, quod fratres duxerunt eum secum. Sed fratribus in pastu pecorum occupatis in Sichem aut Dothain, pater Jacob propria sponte misit ad eos filium suum Joseph.1 — Tertio, falsum est quod in Alcorano fertur, quod Deus manifestavit sancto Jacob filium suum esse positum in cisterna, imo de hoc penitus nihil scivit;2 et si scivisset hoc, filiis suis hoc improperasset. — Quarto, falsum est quod Jacob, tum negligens ipsius, tum inscius, remansit. Imo, quum Jacob tam ardentissime dilexerit Joseph, tamque sollicitissimus pro eo exstiterit, si agnovisset eum esse in cisterna depositum aut in aliquo periculo constitutum, nequaquam fuisset circa hoc negligens, imo personaliter illico perrexisset. — Quinto, falsum est quod fratres crepusculo lacrimando redeuntes, dixerunt : O pater, lupus devoravit Joseph. Sed, sicut præhabitum est, miserunt patri suo tunicam Joseph cruore perfusam, annuntiantes se eam reperisse, et quasi ambigui quærentes an tunica Joseph esset. — Sexto, falsum est quod Jacob dixit filiis suis : Vos hoc factum voluistis, sed ego patienter feram. Imo putavit Joseph a bestia devoratum, nescientibus fratribus ejus. — Septimo, falsum est quod viatores miserunt servum suum ad hauriendam aquam, et quod ille retulit eis juvenem sedere in cisterna.3 Imo viatoribus a longe venientibus, Judas dixit fratribus suis : Ecce Ismaelitæ transeunt. Et antequam Ismaelitæ venerunt ad eos, extraxerunt Joseph de cisterna, adduxeruntque eum ad illos ac vendiderunt.
Octavo, falsum est quod uxor emptoris Joseph, repertum Joseph in thalamo invitavit ad suum concubitum. Imo Joseph ingrediente domum ut operis quidpiam faceret, mulier apprehendit laciniam vestimenti ipsius, dicens : Dormi mecum. Et istud intelligo de invitatione unde jam sermo. — Nono, falsum est quod mulier insequens Joseph fugientem, apprehendit camisiam ejus rupitque eam. Dictum est namque, quod apprehendit laciniam vestimenti ejus, et pallium ejus in manu sua retinuit. Fuit enim plene vestitus, non camisia sola indutus. — Decimo, falsum est quod pene utriusque consensus fuit : quoniam Joseph nullatenus acquievit, imo et feminam acriter reprehendit. — Undecimo, falsum est quod mulier et Joseph in fuga illa obviaverunt domino suo, puta marito mulieris, ad ostium. Imo Joseph foras egresso, femina manens in domo clamavit, atque domesticos convocavit. Postmodum vir ejus ingressus est, et tunc eadem retulit ei. — Duodecimo, falsum est quod ad hanc rem discutiendam advocati nonnulli, dixerunt Joseph esse culpabilem si pars anterior suæ camisiæ esset rupta. Imo maritus præfatus suæ conjugi nimium credens, innocentem Joseph mox absque discussione incarceravit. — Tertiodecimo, prorsus mendosa est insertio ista fabulosa, quod aliæ feminæ obloquebantur mulieri præfatæ, et quod ipsa præceperit eas venire ad se, lectos quoque præparaverit eis, et unicuique dederit cultrum in manu sua, ipsis quoque accumbentibus super lectos, fecerit Joseph coram eis intrare, atque eodem viso, omnes sint menstruatæ, manusque suas secuerint, et Joseph dixerint angelum esse. Ecce omnia ista sunt vana et stulta, fabulisque vetularum similia. Dictum est namque, quod maritus, uxoris suæ querela audita, mox posuit Joseph in carcere. Aliæ quoque feminæ putabant Joseph juste incarceratum. Falsum est quoque quod advocati illi judicaverunt Joseph esse innoxium, quia secundum hoc non fuisset ita incarceratus. — Quartodecimo, falsum est nec ullam apparentiam habet, quod mulier illa coram aliis feminis dixit quod nisi Joseph sibi consentiret, incarceraret eumdem. — Quintodecimo, falsum est quod incarceraverunt Joseph, scientes innocentiam ejus.
Sextodecimo, falsum est quod duo juvenes, scilicet de quibus hic sermo fit, cum Joseph in carcerem sint detrusi, videlicet princeps pincernarum et magister pistorum : quia (ut patuit) Joseph diu ante eos fuit incarceratus. — Septimodecimo, falsum et fatuum est, quod Joseph idcirco novem annis aut etiam aliquo anno in carcere tentus est, quoniam magistrum pincernarum rogando ut loqueretur regi pro se, oblitus est Deum nominare. Imo incertum est hoc; et quamvis ita fuisset, hoc tamen non fuisset mortale peccatum, imo fortasse nec veniale : non enim tenetur homo in omni actu, verbo aut prece homini facta, Dei actualiter reminisci, aut ipsum nominare. Et si in hoc venialiter peccasset, non ob id Deus ei tantam ac tam diuturnam inflixisset carceris pœnam. — Octavodecimo, falsum est quod quum Pharao sua somnia sapientibus suis narrasset, magister pincernarum dixit ad regem : Si ad Joseph me miseris, etc. Item, mendosum est quod Joseph illi ad se misso interpretatus est somnia regis. Imo (ut patuit) rex auditis verbis principis pincernarum et qualiter Joseph suum somnium exposuisset, jussit Joseph educi de carcere sibique præsentari ; et personaliter retulit ei somnia sua, atque ab ore Joseph interpretationem audivit. — Nonodecimo, falsa est tota fabula ista, quod quum rex misisset nuntium ad Joseph ut carcerem egrederetur et veniret ad se, Joseph nuntium illum remisit ad regem ut sciscitaretur ab eo cur mulieres prædictæ suas manus secabant, et quod tunc uxor regis asseruit se postulasse concubitum Joseph. Hic sunt tot mendacia, quod numerare omnia piget : idcirco pertranseo. — Vicesimo, falsum est quod Joseph postulavit a rege ut super granaria faceret se custodem : quia hoc mali speciem habuisset. Sed Pharao primo hoc obtulit Joseph.
Vicesimo primo, falsum est quod Joseph occulte revelavit fratri suo Benjamin esse se fratrem ipsius. — Vicesimo secundo, falsum est quod perscrutatio atque inventio scyphi factæ sint coram Joseph, ut patuit. Deinde falsa sunt omnia quæ sequuntur: quod scilicet unus fratrum dixit aliis ut redirent ad patrem eique dicerent, Pater, filius tuus furtum perpetravit; et quod illi fecerunt hoc modo, atque quod Jacob audito hoc verbo, filiis suis respondit, Cordibus vestris secreta reprimitis, ego quidem pulchre patiar, quousque Deus forsan ambos illos reducet; item, quod pater Jacob deinceps de Joseph conquerendo tantum ploravit, quod oculi ejus albugine sunt velati. Jam enim præhabitum est, quod Joseph in secundo fratrum suorum adventu auditis verbis Judæ, manifeste dixit se esse fratrem ipsorum, et deinde misit eos pro adducendo patre suo, misitque ei trecentos denarios et quinque optimas stolas: sicque Jacob tunc maximam consolationem sortitus est, et revixit spiritus ejus; protinus quoque ad filium suum Joseph profectus est.
Insuper prorsus mendosum est, quod Jacob misit filios tertio in Ægyptum ad inquirendum pro Joseph et Benjamin; et quod fratres tertio in Ægyptum venientes, interrogati sunt a Joseph an facti essent memores ipsius Joseph, et quod tunc dixerunt ad eum, Tune es ille? et ille, Ego sum; et quod Joseph tunc remisit eos ad patrem suum cum sua camisia, ut eam in faciem patris projicerent, sicque visum reciperet: quia et si cetera vera essent, istud tamen esset inane, quum utique ipse Jacob sanctior fuerit filio suo Joseph, nec contactu camisiæ ejus pro illuminatione sua indiguisset, imo propriæ camisiæ tactu id potius impetrare quivisset.
Dicitur quoque in isto capitulo Alcorani, quod Joseph parentes suos honorifice suscepit. Quod etiam calumniæ patet, quoniam mater Joseph diu ante hæc fuit defuncta: siquidem Benjamin pariens exspiravit, ut in Genesi habetur.4
Ecce, o Sarraceni, quanta propheta vester mendacia in uno scripsit capitulo.
Recedite ergo a tali magistro. Porro, si Alcoranum a Deo missum putatis, certum est quod ab omni falsitate illud defendere debeatis. Si enim vel unum in eo mendacium inveniretur, tota ejus periret auctoritas, neque a Deo per Gabrielem volumen hoc missum esset.
Non sufficio admirari quod Mahon tam indoctissime ac mendose hæc retulit; nec minus mirandum quod sapientes Sarracenorum præscriptos ac alios ejus non advertunt errores. Utinam scripturas utriusque Testamenti perlegerent: tunc enim agnoscerent veritatem, et converterentur ad Christum, de quo princeps Apostolorum, beatissimus Petrus, testatur quod non est aliud nomen datum hominibus a Deo sub cœlo, in quo oporteat eos salvos fieri.5
Footnotes
Chapter 55 of 114