Articulus 34
Contra errores vicesimi secundi et vicesimi tertii capitulorum.
EXORDIUM capituli vicesimi secundi est hoc: Hujus voluminis præcepta et cetera tibi cœlitus missa veracissima sunt. Quam veracissima, imo mendacissima sunt, ex præinductis constat articulis.
Capitulo vicesimo tertio dicitur: Nemo cogitet Deum ignorare incredulorum opera, licet eorum judicium usque ad diem judicii differat. Circa hoc agnoscendum, quod quamvis generale atque finale omnium judicium, quo etiam secundum corpus et animam juste remunerabuntur aut punientur, differatur usque ad sæculi finem; nihilo minus particulare judicium, quantum ad animam, Deus exercet in mortibus singulorum. Imo, ut Joannes scribit, qui non credit in Christum, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.1 Increduli namque, quum careant fide, nihil meritorium habent aut agunt: idcirco discussionis judicio non judicabuntur. Verumtamen judicio reprobationis, condemnationis, seu justæ præmiationis, sunt judicandi: et particulariter judicantur, dum moriuntur; generaliter vero judicabuntur in die extremi judicii, sicut Paulus ait apostolus: Eos qui foris sunt, utpote infideles, Dominus judicabit.2
Dicitur quoque hic: Terra mutabitur in aliam, et cœlum similiter, scilicet in fine sæculi. Si vult dicere, quod terra mutabitur in aliam naturam seu speciem, falsum est: quoniam elementa in suis remanebunt naturis specificis, nec ordo universi mutabitur quantum ad ea quæ in perpetuum apta sunt permanere. Verumtamen fatemur quod terra mutabitur in aliam modo et qualitate: ita quod post diem judicii terra ac cetera elementa erunt melioris dispositionis ampliorisque claritatis quam modo sunt. Idem de cœli mutatione dicendum est.
Footnotes
Chapter 56 of 114