Skip to the text

Articulus 35

Contra errores capituli vicesimi quarti.

QUASI ex Dei persona hic dicitur: Hominem de terra et luto plasmavimus, diabolo prius ex igne pestifero creato. Quum creare sit aliquid ex nihilo facere, quomodo diabolus fertur ex igne creatus? Item, quum omnis creatura Dei sit bona quantum ad id quod a Deo sortita est, quomodo ignis ille pestifer appellatur? Item supra probatum est quod angeli sint simplices et incorporales, imo et immateriales substantiæ. Et apud doctores philosophos verbum prætactum non esset nisi ridiculum. Denique, quum forma sit finis materiæ, forma non unitur materiæ nisi propter proprium bonum ei inde proveniens: angelicæ autem mentes ad exercendas suas operationes, vel ad obtinendas aut conservandas suas perfectiones, non indigent igneo corpore tanquam materia.

Insuper dicitur hic quasi ex Dei persona: Quum hominem procreassem de luto, et eidem animæ meæ portio insufflaretur, etc. Si Mahomet æstimavit, scripsit sive intendit, quod Deus in propria natura animam haberet, error esset non solum falsissimus, sed et prorsus rudissimus, quum Deus sit purus actus, simplicissima unitas, et separatum atque purissimum esse, ut theologi ac philosophi probant. Item, si dicere voluit, quod anima primi hominis aut alicujus alterius esset de substantia Dei, aut pars quædam animæ Dei, omni philosophico ac theologico documento esset contrarium, quum Deus gloriosus, æternus ac adorandus, sit unum, separatum, invariabile, indivisibile ac impermixtibile esse, extra et supra omnem ordinem rerum. Verumtamen de hac re erit (ut arbitror) infra tractatus diffusior.

Chapter 57 of 114