Articulus 36
Contra errores capituli vicesimi quinti.
CIRCA principium hujus capituli, angeli animati dicuntur: quod supra jam reprobatum est. Si enim sunt animati, constant ex anima et corpore, nec sunt separatæ simplicesque substantiæ. Denique anima rationalis non est simplicior angelo: ergo et ipsa est animata, et non simplex forma, sed materiam habens. Constat itaque ex anima et corpore. Et sic animæ erit anima; et quæretur de anima illa quæ est pars animæ rationalis, an ipsa sit simplex forma, vel constans ex corpore et anima. Aristoteles vero efficaciter probat quod intellectus est immaterialis et impermixtus: aliter non esset omnium capax, nec formas a materia atque materiæ appendiciis abstrahens immaterialiterque suscipiens ac universaliter intelligens.
Dicitur quoque hic: Impossibile est diabolo quidquam facere nisi incredulis. Si hoc ita est, ergo fideles non indigent se a diabolo custodire atque protegere. Præterea, nonne diabolus quotidie tentat fideles? Imo viros bonos ac virtuosos acrius tentat quam pravos ac infideles. Nam et Christum aggredi ac tentare præsumpsit.1 Et Christus ad beatissimum Petrum apostolum dixit: Ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum;234 ego autem oravi pro te. Hinc Christus docuit nos orare: Et ne nos inducas in tentationem.5 Insuper diabolus interdum fideles sic tentat, quod ad infidelitatem ac alia vitia pertrahit eos: quemadmodum Christus in Evangelio ait, quod quidam ad tempus credunt, sed in tempore tentationis recedunt.6 Scimus quoque, quod Deo permittente, viri sanctissimi sint interdum a dæmonibus corporaliter flagellati atque acerrime læsi. Postremo, quanta mala pœnalia Satanas intulit sancto Job, in primo capitulo ac secundo libri Job continetur. Sed et capitulo vicesimo primo Alcorani habetur, quod Joseph rogando principem pincernarum, suggerente diabolo, Dei nomen nominare oblitus est, atque ob hoc diu in carcere est detentus: et tamen Joseph fuit fidelis. Ideo gloriosissimus Petrus apostolus fideles hortatur: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret; cui resistite fortes in fide.7
Footnotes
Chapter 58 of 114