Articulus 37
Contra errores capituli vicesimi sexti.
HIC ait, quod in die judicii generalis dabitur unicuique liber apertus, in quo facta sua omnia leget. Istud videtur Mahomet intellexisse de libro materiali, ita quod tunc unusquisque propria facta ex libro sibi porrigendo sigillatim lecturus sit. Quod si verum esset, judicium illud valde diu duraret: quod etiam Mahon concessit, affirmans quod per quinquaginta millia durabit annorum. Sed falsa sunt omnia ista, quia divina omnipotente virtute fiet celerrime. Unde quod in Scripturis sanctis, puta in Daniele propheta et Apocalypsi, de libris tunc aperiendis habetur, spiritualiter intelligendum censetur.12 Et hoc nunc tetigisse sufficiat, quoniam in sequenti tractatu, ubi contra Mahomet documenta scribetur, plenius ostendetur.
Insuper ait hic: Infidelium non nisi lapsum ac præcipitium diligit Deus. Si verum hoc esset, Deus nunquam per sanctos Prophetas et gloriosos Apostolos invitasset infideles ad pœnitentiam. Et cur Mahon toties asserit, sibi a Deo præceptum ut legem sibi missam, infidelibus prædicet, quatenus convertantur et salventur, si illorum lapsum ac præcipitium dumtaxat diligit Deus? An ex fictione et invidia mittit ad eos nuntios suos? Præterea istud experientiæ contrariatur. Videmus enim frequenter aliquos infideles ad fidem converti, ita quod Deus misericorditer prævenit atque illuminat eos. Imo, secundum Christi doctrinam, debemus pro infidelium conversione orare. Hinc sanctissimus Petrus apostolus: Patienter (inquit) agit Deus, nolens aliquem perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.3 Hoc idem Paulus protestatur, dicendo: Deus omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.4
Postremo, si per lapsum intelligatur ruina peccati, videlicet culpa, certum est verbum hoc falsum esse: quoniam impossibile est ut culpam diligat Deus. Malum etenim pœnæ, sed non malum culpæ, rationem appetibilis potest habere.
Iterum hic habetur: Quanto plus arserint, scilicet damnati, tanto plus ignis apponemus. Hoc falsum est. Quum enim pœna inferni sit sempiterna, sequeretur quod pœna damnatorum augeretur et cresceret in infinitum. Itaque agnoscendum quod damnati, quum non sint in via, sed in termino, non sunt in statu merendi aut demerendi: ideo, quamvis incessabiliter peccent, seu potius impie agant, Deum odiendo ac blasphemando, non tamen merentur pœnæ augmentum, quemadmodum nec Beati in patria felicitatis et gloriæ incrementum. Non ergo damnatorum augenda est pœna: nisi quod post diem judicii, corporibus suis resumptis, gravius affligentur quam ante; et item, nisi in quantum in vita hac promeruerunt pœnas suas augeri: ut hi qui aliis causa perditionis fuerunt, pœnæ acquirunt augmentum dum illi corruunt in infernum. Sic namque infelicissimi Mahometi pœna quotidie vehementissime augmentatur, descendentibus ad inferos Sarracenis, quorum omnium condemnatio redundat in ipsum: unde tot reproborum pœnas solus æternaliter sustinebit, quot decepit. Verumtamen hoc pœnæ augmentum post diem judicii mox finem suscipiet, ita quod ultra non crescet: quia tunc omnia plenissime erunt in termino. Quemadmodum autem angeli sancti qui hominum sunt custodes, in accidentali præmio crescere usque ad diem judicii possunt, quoniam ex societate eorum qui per ipsorum salvantur custodiam, aliquid accidentalis gloriæ eis accrescit; sic damnatorum damnatio ac tormentum, quantum ad accidentalem eorum miseriam, usque ad judicii diem potest augeri, quoniam ex eorum consortio quibus damnationis causa fuerunt, augetur ipsorum calamitas.
Footnotes
Chapter 59 of 114