Articulus 38
Contra errores capituli vicesimi septimi.
CAPITULO isto recitatur historia septem Sanctorum, qui septem dormientes vocantur. Et sicut alia gesta, ita et ista recitat Mahon mendaciter, fabulosa et vana veris ubique admiscens. Et quamvis ista narratio sua quantum ad id ad quod probandum eam inducit, nobis non obviet, imo concordet (siquidem ad adstruendam futuram resurrectionem eam commemorat), tamen secundum veritatem destruit totam ejus perfidiam, et nostræ fidei roborat veritatem. Et quamvis prolixum tædiosumque mihi sit ista probare, tamen ad Dei honorem et Sarracenorum conversionem, brevius quo potero hæc monstrabo.
Itaque quasi ex Dei persona in isto Alcorani capitulo scribitur: Ad majorem fidem publicæ resurrectionis nostrum miraculum de quibusdam adolescentibus ad cavernam profectis introducatur. Nos in illa caverna aures illorum per centum annos obstruximus, et demum eos resuscitavimus; nec eorum quis numerum dierum suæ sopitionis resuscitatus agnovit. Quibus diximus: Ad cavernam tendite, ibique Deus vobis misericordiam et rerum abundantiam tribuet. Eos autem sopitos sol oriens in dextera, occidens in sinistra parte percussit. Illis in medio cavernæ positis atque sopitis (licet quilibet adspiciens eos vigiles æstimaret), canis ante ostium accubuit, illis in dextera sinistraque præmunitis: unde quilibet super eos ascendens, præ timore refugiendo discessit. Eorum vero quilibet suscitatus, et de suæ sopitionis spatio interrogatus, diem dieive horam affirmat. Unde ipsi proponentes aliquem ex eis cum argento ad urbem mittere ut sibi victum afferret, dixerunt: Notitiam nostram dissimula; si enim te cognoverint, bonus perseverare non poteris: quia aut te lapidabunt, aut ad suam legem divertent. Hæc est narratio Alcorani.
Nunc vera audiatur narratio. Decius imperator, persecutor Christianorum, quum esset in Epheso, omnes Christianos jussit inquiri, ut vel idolis immolarent, aut exquisitis suppliciis necarentur. Tunc in urbe illa inventi sunt septem Christiani, videlicet, Maximianus, Malchus, Martinianus, Dionysius, Joannes, Serapion, et Constantinus: qui præsentati sunt Decio. Quumque idolis sacrificare contemnerent, dedit eis Decius tempus resipiscendi usque ad reditum suum. Illi interim in montem Celion discesserunt, ut ibi secrete consisterent. Interdum vero Malchum in veste mendici, ut eis victualia emeret, occulte miserunt: qui quodam vespere rediens, indicavit eis imperatorem redisse, et eum ipsos requirere. Qui graviter territi, facta cœna, consederunt, et colloquentes de Deo, atque se invicem ad martyrium confortantes, repente, prout voluit Deus, obdormierunt. Mane facto percepit imperator quod viri isti in monte præfato laterent; jussitque os speluncæ lapidibus obstrui, ut fame morerentur ibi reclusi.
Deinceps mortuo Decio, tempore Theodosii, christianissimi imperatoris, orta est hæresis quorumdam futuram resurrectionem negantium. Propter quod sanctus ille imperator quotidie indutus cilicio planxit, pro tam impiæ hæresis exstirpatione Deum exorans. Quem benignissimus Dominus consolari et Ecclesiam a tanto errore eripere volens, inspiravit uni civi Ephesio ut in monte Celion stabula suis ædificaret pecoribus. Cæmentariis ergo speluncam aperientibus, surrexerunt Sancti, seque mutuo salutantes, putabant se una dumtaxat nocte dormisse; præteritamque recordantes tristitiam, proposuerunt nequaquam idolis immolare; sed Malchum ad emendum panes miserunt. Qui exiens et lapides videns, miratus est. Veniens quoque ad Ephesi portam, valde miratus est, signum sanctæ crucis ibi superpositum videns. Omnes ergo portas circuiens, et ubique crucis signum reperiens, urbemque mutatam conspiciens, ad primam rediit portam stupidus et somniare se putans. Sed iterum se confirmans et vultum operiens, urbem intravit, et audiens homines loqui de Christo, amplius stupens: Quid est, inquit, quod heri nemo audebat Christum hic nominare, et eum nunc omnes confitentur? Puto quod hæc non sit civitas Ephesina. Interrogans autem de hoc, audiensque quod imo, non credidit. Accessit tamen emere panes. Venditores vero pecunia ejus inspecta, dicebant eum antiquum invenisse thesaurum. Et dixerunt eidem: Unde et quis es tu? Et rursus: Indica, inquiunt, thesaurum quem invenisti, et erimus socii tecum, nec propalabimus te. Quumque præ timore nil responderet, putans quod eum vellent Decio præsentare, misso fune in collo ipsius, traxerunt eum ad medium civitatis. Exivitque rumor quod quidam juvenis antiquorum imperatorum invenisset thesauros. Malchus vero circumspiciens neminemque cognoscens, stetit quasi insanus.
Audientes ista episcopus Ephesi et proconsul, jusserunt juvenem sibi adduci. A quibus interrogatus ubi invenisset thesaurum, respondit se pecuniam istam de sacculo suorum habere parentum. Et proconsul: Fac venire parentes tuos. Quos quum nominasset et nullus eos agnosceret, dixit proconsul: Decipere nos conaris, et mentiris, quum nullus horum tuos parentes agnoscat, et pecunia ista sit temporis Decii imperatoris: idcirco te legibus tradam quousque quod verum est dicas. Tunc Malchus procidens ante eos, ait: Propter Deum dicite mihi quod quæro, et ego vobis dicam quod est in corde meo. Decius imperator, qui fuit in civitate hac, ubi jam est? Respondit episcopus: Fili, non est hodie in terra Decius imperator, sed plus quam ante ducentos exstitit annos. Dixitque Malchus: Hinc, domine, vehementissime stupeo; et nullus mihi credit, sed sequimini me, et ostendam vobis socios meos in monte Celion, eisque credite. Scio enim quod a facie Decii fugimus, et heri sero vidi eum hanc urbem esse ingressum, si tamen ista est Ephesus. Tunc episcopus dixit proconsuli: Mysterium est quod vult Deus reserare. Perrexit ergo cum Malcho, qui primus ad socios suos ingressus est. Post quem intrans episcopus, invenit inter lapides litteras sigillatas duobus sigillis argenteis: in quibus litteris duo Christiani legendam istorum conscripserant, easque caute inter saxa posuerant, quando Decius imperator fecit os speluncæ lapidibus obstrui. Has itaque litteras coram omnibus legit episcopus: qui admirati sunt valde; et videntes Sanctos illos in spelunca sedentes, atque eorum vultus instar rosarum florentes, corruerunt ante eos in terram, Deum in omnibus glorificantes.
Tunc episcopus et proconsul scripserunt hæc omnia Theodosio imperatori, rogantes ut veniret et mirabilia Dei videret. Qui mox a Constantinopoli venit, et cum episcopo ac aliis speluncam ingressus est. Mox vero ut Sancti imperatorem viderunt, resplenduerunt eorum facies sicut sol. Loquens autem imperator diu cum illis, procidit ante eos, et super singulos flevit, dicens : Sic video vos ac si videam Christum suscitantem Lazarum e sepulcro. Tunc S. Maximianus dixit ad imperatorem: Jam manet in pace imperium tuum, et in fortitudine fidei tuæ, Dominus noster, Jesus Christus, Filius Dei viventis, custodiet te atque imperium tuum. Et crede nobis, quia propter te suscitavit nos Deus ante diem magnæ resurrectionis, ut credant omnes quod vere mortuorum resurrectio erit. Et quemadmodum infans est in utero non sentiens læsionem, et vivens, sic fuimus viventes dormientes, nec sentientes. Quibus dictis, universis qui adstabant videntibus, inclinantes capita sua in terram, obdormierunt et tradiderunt spiritus suos secundum imperium Dei. Surgens igitur devotissimus imperator, cecidit super eos, flens et ipsos deosculans. Quumque fieri præcepisset loculos aureos in quibus ponerentur, in ipsa nocte apparuerunt imperatori, dicentes quod sicut hactenus in terra jacuerunt atque ex ea consurrexerunt, sic eos dimitteret donec eos Deus iterum suscitaret. Porro Decius imperator anno Domini ducentesimo quinquagesimo secundo regnavit; Theodosius vero iste, anno Domini quadringentesimo quadragesimo octavo. Sicque annis ducentis aut circiter dormisse videntur.
Præterea constat ex his, in quibus Alcorani narratio sit mendosa. Primo enim verisimile non est quod Sancti illi in tanta tribulatione canem suum secum duxerunt; et quamvis cum eis ivisset, non tamen permisissent eum ante ostium speluncæ jacere, ne proderet eos. Et quoniam os speluncæ fuit ita obstructum, sol oriens et occidens eos non tetigit seu percussit. Nullus quoque interim accessit ad eos, nec scivit de eis: ideo falsum est quod Alcoran dicit, quod quilibet eos adspiciens, vigiles eos putavit; item, quod quilibet super eos ascendens, præ timore fugit ab eis.
Postremo, ista narratio non obviat ei quod supra scripsi, homines quosdam in die finalis resurrectionis agnituros se diu fuisse defunctos:1 quoniam isti septem Sancti tempore suæ dormitionis ex speciali Dei dispensatione nec in pœna fuerunt neque in gloria. — De istis quoque Sanctis certissime scimus quod Deum unum ac trinum colebant, Christumque verum Deum esse confitebantur, sicut et imperator atque episcopus, ac ceteri quibus ostensi sunt, et qui eorum fidem approbabant.
Aliæ quædam stolidissimæ fabulæ, omni recitatione prorsus indignæ, in isto scribuntur capitulo; sed et diversæ perfidiæ, sicut in singulis pene capitulis, in quibus eadem immoderatissime et inutilissime repetuntur: contra quas semel scripsisse sufficiat. Et non bene intelligere valeo quid velit hic dicere de quodam viro Israelitici populi, cui tempore Moysis dederit Deus sapientiam majorem quam Moysi, ita quod Moyses ab eo petiit informari: quod penitus falsum est. Tempore equidem illo Moyses cunctis hominibus sapientia, sanctitate miraculisque præfulsit, quemadmodum Deus ipse de eo ad Aaron et sororem ejus Mariam locutus est: Si quis fuerit inter vos propheta, in visione apparebo ei, aut per somnium loquar ad eum; at non sic servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est:2 ore enim ad os loquor ei, et palam, non per ænigmata et figuras, videt Deum. In Deuteronomio quoque scriptum est: Non surrexit Propheta ultra in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, in omnibus signis et prodigiis quæ fecit Deus per eum.3 Denique, Moyses quotidie ad libitum suum loquebatur cum angelo, atque in omni dubitatione docebatur ab eo. Quid ergo quæsisset informationem ab homine ullo? Rursus, quoniam Deus constituit Moysen totius Israeliticæ plebis legislatorem, rectorem atque doctorem, certum est quod nullus illius populi ei tempore suo in sapientia præeminebat, imo omnibus illis ipse sapientior fuit.
Postremo hic dicitur, quod Deus Alexandro regi omnium rerum scientiam dedit. Quod prorsus mendosum est : imo pro cognoscendis animalium aliarumque rerum proprietatibus ac naturis Alexander fervide laboravit, et quamvis multum profecit, tamen incomparabiliter plura manserunt ei incognita. Alexander quoque ab Aristotele informationem sæpissime requisivit. Erat item idololatra, valde ambitiosus ac libidinosus. Idcirco apparentiam nullam verbum istud sortitur, puta quod omnium rerum scientiam ei largitus sit Deus.
Footnotes
Chapter 60 of 114