Articulus 39
Contra insanias atque perfidias capituli vicesimi octavi.
HIC in exordio quædam de Zacharia patre Joannis Baptistæ dicuntur, quæ supra sunt reprobata.1
Dicitur quoque hic, quod Deus dixit ad Zachariam : Habebis filium nomine nunquam antea cuiquam imposito, videlicet Joannem vocandum. Hoc falsum est : quia hoc nomen apud Hebræos satis commune fuit. Unde in Jeremia frequenter fit mentio de Johanan filio Caree Judæo; similiter in Luca scriptum est, quod Juda fuit filius Joanna : quorum uterque ante Joannem Baptistam diu defunctus est. Sed verum est quod vicini dixerunt matri Joannis : Nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine, ut in Luca scribitur.
Rursus habetur hic, quod super Joannem, Zachariæ filium, salus in die natalis sui et mortis et resurrectionis quievit.2 Quid est hoc? Siquidem Joannes Baptista nondum resurrexit : nisi forte quis dicat eum resurrexisse cum Christo, cum quo, sicut evangelista Matthæus testatur, multi Sancti surrexerunt, et venientes in sanctam civitatem Jerusalem, apparuerunt multis : inter quos tamen sancti Doctores non numerant beatissimum Joannem Baptistam.
Insuper fertur hic : Mariæ versus locum orientalem a sua gente suisque discedenti, velamen et intercapedo contigit. Cui spiritum nostrum, videlicet angelum, misimus. Cujus visu illa pavefacta Deum rogavit ut se ab illo tueatur. Quam spiritus ille affatus est : Nil nisi Dei nuntius sum, qui tibi puerum optime crescentem promittit. Respondit ipsa : Quum virum non tetigi, puerum quomodo habebo? Ait ille : Hoc Deo leve est atque possibile.
Hæc verba mendosa sunt. Communiter enim dicunt sancti Patres, quod Mariæ in secreto sui oratorii sive cubiculi Deum oranti, angelus Gabriel apparuit. Insuper dicunt, quod beatissima Virgo angelum videre solita fuit, habuitque discretionem spirituum, per quam, Deo docente, discrevit inter angelum bonum ac angelum malum. Idcirco Gabriele viso, non fuit ex ejus visu perterrita, nec dubitavit quin fuit angelus sanctus. Sed, ut evangelista Lucas testatur, turbata fuit in sermone angeli, et cogitavit qualis esset salutatio qua dixit ad eam : Ave, gratia plena; Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus.3 Novam namque et ante inauditam salutationem fuit mirata. Sicque turbatio ejus fuit turbatio admirationis, non diffidentiæ, inconstantiæ aut incredulitatis. Verumtamen quidam affirmant, quod in Galilæa tunc fuit magus qui in specie angeli vicissim apparens virginibus, plurimas defloravit : ideo virgo Maria expavit, timens illudi a mago.4 Sed, sicut jam tactum est, istud ipsa non formidavit.
Sequitur hic : Illa, scilicet Maria, imprægnata, cum eo, videlicet puero concepto, in locum remotum aufugit. Tandem menstruo partum præcedente distillante, quum juxta palmam consisteret, dixit : Utinam morti oblivionique succubuissem antequam hoc mihi contigisset. Christus autem subtus egressus est; ipsamque consolans : Ne timeas, inquit; ego enim tecum hic assideo. Deinceps Deus eam allocutus, injunxit ut palmam excuteret atque de ejus fructibus decidentibus vesceretur56 ac roboraretur, nemini quoque viso præberet colloquium, singulis innuens se Deo dies abstinentiæ jejuniique vovisse. Eam deinceps afferentem puerum suum mediocriter increpabant, dicendo: O Maria, quum tuorum parentum neuter malus exstiterit, cur rem adeo malam perpetrasti? Illa vero puerum ostendens, ut eum inde convenirent signis innuebat. Quibus qualiter infantulum sciscitarentur quærentibus, infantulus prius in vocem erupit: Ego (inquiens) sum Dei minister, qui mihi librum tribuens, me prophetam constituit. Hoc est de Christo, Mariæ filio, verbum verax.
Ad istud respondeo, quod totum istud est omni falsitate atque sacrilega impietate repletum. Et cur, o miserrime Mahon, Evangelium commendasti, qui ubique Evangelio sceleratissime contradicis? Et nunc, o Sarraceni, cur istis assentitis mendaciis? Veram, precor, informationem accipite. Dicimus quippe, quod sicut electissima Virgo Christum, Dei Verbum, sine libidine et carnali delectatione concepit, sic eum absque dolore et verecundia atque tristitia, imo cum dulcissimo spirituali gaudio peperit, quemadmodum in Isaia Deus prædixit: Antequam parturiret (id est, dolorem pariendi sentiret), peperit (scilicet sine dolore); antequam veniret partus ejus (id est dolor ex partu), peperit masculum, id est Christum.78 De quo in Jeremia prædictum est: Novum faciet Dominus super terram; mulier circumdabit virum, id est, in utero concipiet et portabit Christum, qui etiam adhuc exsistens materno in utero vir fuit, non corporis quantitate, sed sapientiæ ac virtutum perfectione. Et quoniam istud summe mirabile fuit, Isaias propheta subjunxit:9 Quis audivit unquam tale? aut quis vidit huic simile? Hinc quoque translatio Chaldaica, apud Hebræos authentica, habet: Adhuc non erat ei veniens angustia, et adhuc non venit ei tremor ex doloribus propter partum, et revelabitur rex Messias, id est Christus.
Præterea, quod dictum est, Maria imprægnata cum puero in locum remotum aufugit, falsum est: imo ipsa se sciens salvo virginitatis signaculo Dei Filium concepisse, securissima fuit. Verumtamen, sicut Lucas evangelista describit, statim Christo concepto surrexit, et sanctam Elisabeth, matrem felicissimi Joannis Baptistæ, visitavit, mansitque apud eam mensibus tribus:10 quibus elapsis, ad propriam rediit domum.
Insuper falsum est quod peperit juxta palmam; sed, ut sanctus recitat Lucas, cum Joseph, sponso ac ministro suo, ad Bethlehem, partu suo instante, profecta est, ibique in medio noctis in diversorio exsistens, peperit filium, salva integritate virginea.11 Siquidem omnipotentia Dei agente, egressus est Christus uterum Matris absque ipsius læsione et corruptione; atque in hora illa fuit Virgo sanctissima in contemplatione altissima. Præterea prorsus mendosum est quod partum illum mundissimum menstrui præcessit stillatio: imo, quemadmodum ex purissimis Virginis sanctæ sanguinibus corpus Christi formatum fuit, ita et cetera cuncta fuerunt purissima. Cetera item tacta, videlicet quod Christus mox natus suam Matrem fuit allocutus et consolatus ob causam prætactam, penitus falsum est. Potuisset tamen loqui, si voluisset, utpote omni sapientia plenus; sed nullus Sanctorum scribit eum tunc statim locutum. Non etiam præcepit Deus Mariæ palmam excutere, nec inde comedere, neque tacere.
Amplius, falsum est quod Mariam cum puero venientem aliqui quasi culpabilem aut fornicariam reprehendebant. Habuit enim virum, sanctum et castum Joseph: a quo quamvis non fuerat cognita, homines tamen putabant eam a Joseph imprægnatam fuisse. Imo illa una exstitit causa cur Deus voluit eam viro consistere desponsatam, ne fornicaria reputaretur: sciebat equidem teneram virginis verecundiam esse. Imo, ut Lucas evangelista fatetur, Jesus erat quasi triginta annorum dum adhuc reputabatur filius Joseph.12 Hinc totum quod subditur falsum est, utputa, quod Maria innuebat increpantibus eam, ut puerum interrogarent, et quod infantulus illis respondit.
Ecce quot fatuissimis sacrilegisque mendaciis plenus est liber hic Alcoran! Maledictus et prorsus vitiosissimus fuit, jamque damnatissimus est, qui tam falsissimum librum Deo adscribere ausus fuit.
Dicitur quoque hic, quod Ismael fuit propheta, et docuit suos ac jussit ut orationes funderent, eleemosynas facerent, solumque Deum verum adorarent. Istud ex Scripturis divinis probari non potest, præsertim quod fuit propheta. Siquidem nil tale de eo in Genesi scriptum est. Sed angelus de eo prædixit:13 Hic erit ferus homo; manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum. In Genesi quoque, ubi mors Abrahæ Isaacque describitur, dicitur de unoquoque eorum:14 Mortuus est plenus dierum. Per quod eorum sanctitas designatur: plenitudinem enim vita habet justorum; inanes vero sunt dies impiorum. Hoc autem de Ismaele non dicitur, sed quod coram cunctis fratribus suis obiit.15
Amplius dicitur hic: Sciendum neminem esse qui non ad ignem, quoniam hoc Deus mandavit, proficiscatur: ubi corporaliter etiam increduli perseverabunt; timentes autem Deum salvabuntur. Istud mendosum est, et fidei sanctæ contrarium. Quicumque namque in mortali decedit peccato, in infernum dejicitur; qui autem in veniali, igni purgatorii deputatur, quousque sufficienter purgatus, ad regnum transferatur cœleste. Quamvis autem præter Christum ejusque Genitricem nullus Sanctorum hanc vitam sine veniali culpa transegerit, innumerabiles tamen Sancti utriusque sexus in novo Testamento fuerunt qui, absque omni pœna intermedia, de corpore pervenerunt ad regnum cœlorum beatitudinemque æternam: quoniam pro venialibus suis peccatis quotidie non solum plenissime satisfecerunt, sed etiam ultra hoc omni die in divinæ caritatis fervore, omniumque virtutum perfectione, abundantissime profecerunt, ita quod eis pro suis culpis nulla post hanc vitam pœna purgatoria debebatur. Idcirco mox evolaverunt. Et hujus rei veritatem Deus piissimus per diversa declaravit miracula. Sic enim sanctus pater Antonius animam Pauli primi eremitæ vidit ab angelis ferri in cœlum, et S. Severinus animam S. Martini, S. Benedictus animam S. Germani, etc. Denique qui martyrizantur pro Christo, absque alia pœna beatitudinem sortiuntur æternam; similiter qui suscepto Baptismo mox moriuntur: quia Baptismus, ut dictum est, culpam aufert ac pœnam.16 Hinc omnes infantuli baptizati, ante tempus discretionis morientes, absque pœna ignis ad cœlestem beatitudinem perducuntur.
Postremo hic dicitur: Dicentes Deum sumpsisse filium, turpe verbum se protulisse agnoscent, videlicet in die judicii. Ob hoc quippe dictum fere cœlum se confundit, et tellus aufugit, omnisque mons cadit. Hoc enim importunum et inhonestum est Deo. Ecce quam sceleratissimum verbum est istud! Vere, sicut doctor sæpe præallegatus in sua scribit epistola, hoc mirari potest omnis fidelis qui legit Alcoranum, quod cœlum non cluditur his qui fidem adhibent mendaciis, perfidiis atque blasphemiis quæ contra Deum et Sanctos ejus in Alcoran continentur. Porro contra verbum inductum, supra copiosissime est conscriptum, et per divinas utriusque Testamenti Scripturas copiose probatum quod Deus Filium habeat.17 Nec hoc est inhonestum, sed honestissimum, gloriosissimum ac decentissimum Deo. Verumtamen, si diceremus Deum sumpsisse, id est quasi de novo et ex uxore genuisse, filium, prout infidelissimus Mahon imaginatur, hoc inhonestum turpeque esset. Qualem vero generationem Deo attribuamus, præhabitum est. Nonne in Psalmo habetur, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te? Nonne sanctus evangelista Joannes verissime loquitur, Qui non credit in Filium Dei, mendacem facit Patrem, etc., prout superius allegatum est plenius?181920
Footnotes
-
art. xvii. ↩
-
Ibid. I, 61. ↩
-
Luc. I, 29, 28. ↩
-
Luc. I, 26, 27. ↩
-
Matth. XXVII, 52, 53. ↩
-
Jer. XL-XLIII. ↩
-
Is. lxvi, 7. ↩
-
Jer. xxxi, 22. ↩
-
Is. lxvi, 8. ↩
-
Luc. 1, 29, 40, 56. ↩
-
Luc. n. 4-7. ↩
-
Luc. 11, 22. ↩
-
Gen. XVI, 12. ↩
-
Gen. XXV, 8; XXXV, 29. ↩
-
Ibid. XXV, 18. ↩
-
lib. I, art. XVIII. ↩
-
Gen. art. IX, X. ↩
-
I Joann. V, 10. p. 266 C, 292 D. ↩
-
I Joann. art. XI. ↩
-
Ps. II, 7. ↩
Chapter 61 of 114