Articulus 40
Contra falsitates capituli vicesimi noni.
DICITUR hic, quod soror Moysis coram rege dixit : Ego sibi, scilicet Moysi infanti, nutricem inveniam. Istud non dixit soror Moysis coram rege Ægypti; sed coram filia ejus protulit aliquid tale, ut patet in Exodo.1
Dicitur quoque hic, quod magi Pharaonis projecerunt virgas suas et vertebantur in serpentes antequam Moyses virgam suam projecit. Et hoc est manifeste contra Scripturam. Imo, ut in Exodo habetur, Moyses virgam suam personaliter non projecit, sed Aaron, Moyse præcipiente, et postea magi. Deinde hic multa mendacia subjunguntur, quæ reprobata sunt ante.2
Insuper dicitur hic, quod quum Moyses sua gente citius venisset, a Deo interrogatus, ait :3 Illa me sequitur; ego vero te annuente præcedens, tuam faciem præoptavi. Moyses tamen, Deo sibi dicente quod Astemellus gentem suam post suum discessum errare fecit, reversus est, non minime suæ genti iratus. Illi vero responderunt : Non sponte peccavimus, sed nobis quidam ex ornatibus popularibus aliquid fabricare præceperunt : cui præcepto nobis faventibus, Astemellus taurum fudit. Ecce tota ista narratio sacræ exstat Scripturæ contraria. Legitur namque in Exodo, quod quum Moyses simul cum populo suo ad montem Sinai pervenisset, Deo jubente montem ascendit. Quumque in vertice montis diutius moraretur, filii Israel dixerunt ad Aaron :4 Fac nobis deos qui nos præcedant; Moysi enim, qui nos eduxit, nescimus quid acciderit. Dixitque Aaron : Tollite inaures aureas, et afferte ad me. Quo facto, formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem. Et tunc Deus locutus est Moysi : Descende, quia peccavit populus tuus, etc.
In sequentibus autem tribus Alcorani capitulis diversi ponuntur errores superius improbati. Inter cetera capitulo tricesimo secundo habetur : Deum throni sublimis et immensi adorate. Sed thronus Dei immensus non est, absolute loquendo, quum omnis creatura finita sit.
At vero capitulo tricesimo tertio dicitur : Omnis adulterans centum ictus recipiat in multorum præsentia, ut sic correctus ac verecundatus, ulterius ab illo peccato omnibus modis illicito cesset. Nec quis divinam legem timens aliqua super hoc pietate moveatur.
Insuper, capitulo tricesimo quarto quasi ex Dei persona dicitur Mahometo : Ante te nullum prophetam misimus nisi cibis utentem et ad fora pergentem. Hoc falsum videtur : quia Joannes Baptista, propheta sanctissimus, in pueritia sua perrexit ad eremum, ubi et circa loca Jordanis extra urbes mansit, quousque ab Herode est comprehensus. Elias quoque videtur ad fora aut nunquam aut rarissime processisse.
Footnotes
Chapter 62 of 114