Skip to the text

Articulus 41

Contra errores tricesimi quinti capituli.

FERTUR in isto capitulo, quod quum Moyses Pharaoni dixisset ut filios Israel secum de Ægypto egredi sineret, Pharao ei respondit : Nonne tu es quem nutrivi puerum? Nobiscum per annos moratus es;1 illudque perpetrasti, occidendo scilicet Ægyptium, unde malus et reus factus es. Respondit : Feci quidem, sed erravi : unde manus tuas timidus fugi.2 Totum istud est falsum, et sacræ Scripturæ contrarium.3 Quum enim Deus Moysi jussit ire ad Pharaonem, adjecit, Defuncti sunt omnes qui quærebant animam tuam, ut in Exodo dicitur. Ideo Pharao iste ad quem missus est Moyses, alius fuit ab illo cum quo Moyses habitavit, et sub quo occidit Ægyptium. Factumque illud oblivioni fuit jam traditum. Siquidem post hoc Moyses annis quadraginta habitavit in terra Madian, ut patet in Exodo :4 quibus elapsis, ad Pharaonem est missus.

Dicitur quoque hic, quod Sodomitas Deus per imbrem immissum pessumdedit. Sed non proprie per imbrem, imo per ignem et sulfur, quæ instar imbris de cœlo cadebant, illos subvertit, ut patet in Genesi.5

Amplius hic habetur : Diabolo hunc composuisse librum, scilicet Alcoranum, tum difficile, tum impossibile fuit. Istud supra destructum est : imo diabolica inspiratione est editus. Multi quoque hæretici, inspirante diabolo, libros composuerunt isto valde subtiliores et minus mendaces.

Footnotes

  1. Ibid. XXXII, 1-4. ↩

  2. Ibid. 7. ↩

  3. Exod. IV, 19. ↩

  4. Cf. Exod. VII, 7; Act. VII, 23, 24, 29, 30. ↩

  5. Gen. xii. 14, 25. ↩

Chapter 63 of 114