Articulus 42
Contra falsitates et fabulas capituli tricesimi sexti.
FREQUENTER in Alcoran tangitur, quod tempore Mahometi multi dixerunt eum dæmoniacum esse et magum atque amentem. Mihi quoque videtur, quod in isto specialiter capitulo sit locutus quasi talis exstiterit.
Itaque ait hic : Moyses suam allocutus uxorem, de foco viso pollicitus est ei inde afferre partem ad calefaciendum se. Adveniens illuc, hoc a me verbum audivit : Ego te tuum projicere baculum præcipio.1 Istud (ni fallor) dictum est de rubo quem Moyses vidit ardere nec lædi neque comburi. Quo viso, dixit : Vadam et videbo visionem hanc grandem, quare non comburatur rubus.2 Quumque propinquaret, Dominus ei locutus est, Ne appropies huc, multaque alia ; atque post longa colloquia, præcepit ei virgam suam in terram projicere. Postea ad domum suam rediit Moyses. Quæ omnia in Exodo plenius describuntur. Itaque Moyses, Deo revelante, agnovit hoc supernaturale ac mysticum esse, quod rubus ab igne non lædebatur. Non ergo tam stolidus fuit ac puerilis, quod conjugi suæ promisit portare partem inde ad calefaciendum se. Præterea, falsum est quod Moysi illuc eunti post conjugis suæ allocutionem, Deus præcepit projicere virgam : imo hoc jussit antequam Moyses rediit domum. Uxor equidem Moysis domi fuit, non secum in solitudine.34 Imo Moyses virgam suam Deo jubente projecit antequam a loco illo reverti incepit, ut patet in Exodo. Denique, Domino qui in igne rubi apparuit disparente, rubus cessavit ardere : et hoc fuit antequam Moyses cœpit reverti. Iterum, Moyses domum reversus atque ad locum præfatum regrediens, suam secum duxit uxorem.5 Quæ tamen in via reversa est : qua redeunte, Moyses ad eam reverti non proponebat. Itaque nullo modo promisit ei partem portare de foco viso : idcirco stultum et imperitissimum est hoc verbum. Et quidquid hic scripsi, in Exodo continetur, aut inde probatur.
Deinde hic scribitur : Salomon cum suis exercitibus tum dæmonum, tum hominum, tum avium ipsum glorificantium, ad locum formicarum pervenit. Quarum una persuadente ceteris ingressum, ne a Salomone ac suis conculcarentur, Salomon subrisit, dicens : Tu, Deus, da mihi ut de beneficiis tuis digne tibi gratias agam. Deinceps avium exercitu adspecto, upupa, quam non reperit, quo lateret quæsivit : Ipsi (inquiens) malum vel mortem immittam, nisi mihi aliquos rumores retulerit. Itaque paulisper immorata illa, veniens ait : Ego de Saba veniens, rumorem tibi veracem apporto. Est namque ibi mulier omnibus imperans et abundans, solem cum sua gente adorans. Respondit Salomon : Ad dicti tui probationem, hanc meam chartam fer illis, et redi, ut quid acturi sint, nobis innotescat. Deinde fabulam istam capitulum istud prolixe prosequitur; et prorsus indignum mihi videtur hanc prosequi, quum totum sit contra rationem atque Scripturas. Quomodo enim Salomon in tanto exercitu, et sedens in curru aut jumento, potuit formicam unam tam distincte videre, et ejus suggestionem advertere ? Iterum falsum est quod Salomon cum exercitu dæmonum ac avium procedebat. Nec aves ratione carentes, eum quoque non cognoscentes, eum poterant glorificare, nisi loquendo de glorificatione valde improprie. Rursus, upupa, quæ brutum est, nec comminationem Salomonis cognovit, nec eum alloqui potuit, nec ei revelavit secreta, nec ejus expedivit negotia: nisi diabolus per upupam ista egisse dicatur; sicque Salomon magicis se artibus involvisset: qui tamen adhuc virtuosus fuit, quando regina Saba ad eum pervenit. Insuper, regina illa non venit ad Salomonem sicut hic recitatur, sed prout tertio Regum habetur: quoniam fama Salomonis crescente, sponte venit ad eum, ut sapientiam ejus audiret.67 Sic et Christus in Evangelio contestatur.
Dicitur quoque hic, quod regina illa jussa egredi pavimentum domus Salomonis, putans hoc aquam esse, vestibus suis erectis, crura detexit, ut transvadaret: quasi non viderit aliquem euntem per pavimentum, vel quasi ipsa non intrasset per illud, aut magica arte illusa fuerit, vel tam irreverenter a Salomone tractata. Multa stultissima, quæ tædet narrare, hic scripta sunt, quæ ex Talmud Judæorum sumpta videntur, aut fabulis illius similia cognoscuntur.
Footnotes
Chapter 64 of 114