Skip to the text

Articulus 43

Contra errores tricesimi septimi capituli.

SCRIBITUR isto capitulo, quod puellæ quæ venerunt adaquare oves patris sui, scilicet sacerdotis Madian, ad puteum juxta quem Moyses sedit, duæ fuerunt. Sed in Exodo septem fuisse dicuntur.1

Amplius quasi ex Dei persona hic dicitur Mahometo: Moderni te dicunt magum esse. Quibus tu dicas: Librum isto meliorem afferte, et eum benevole sequar. Ecce quale ficticium! quasi Evangelium Christi non sit melius isto: quod tamen supra copiose etiam ex verbis Mahon probatum est.2

Rursus quasi ex Dei persona hic fertur: Karion, cuidam subjecto Moysis, tantam thesauri copiam contulimus, quod ipsius claves solæ fortem camelum eas gestantem fere presserunt. Istud ad Judaicas pertinet fabulas, quum nec Pharao rex Ægypti tantum habuisse thesaurum credatur. De isto quoque Karion paulo post subditur, quod tellus eum cum domo sua atque pecunia deglutivit. Sicque videtur fuisse Dathan vel Abiron, aut Core vel Hon, qui inter eos quos sub Moyse terra absorbuit, principales fuerunt, ut in Numeris legitur.3

Footnotes

  1. Exod. ii, 16. ↩

  2. lib. I, art. 1; lib. II, art. IV, v. ↩

  3. Nun. III. 1-33. ↩

Chapter 65 of 114